BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 83v-84r

Lc. 14:16-24

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica II post octavam pentecostes.

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam

 

14:16

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis similitudinem hanc: Homo quidam fecit caenam magnam, et vocavit multos.

14:17

Et misit servum suum hora caenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia.

14:18

Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit illi: Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam: rogo te, habe me excusatum.

14:19

Et alter dixit: Iuga boum emi quinque, et eo probare illa: rogo te, habe me excusatum.

14:20

Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire.

14:21

Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis: et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc.

14:22

Et ait servus: Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.

14:23

Et ait dominus servo: Exi in vias, et saepes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea.

14:24

Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit caenam meam.