Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 83vLc. 4:38-43
|
____________________________________________________________
|
|
Sabbato.Sequentia sancti evangelii
| |
In illo tempore. Surgens Ihesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Require retro in ebdomada II post theophania, in sabbato.
____________
| |
4:38 | [In illo tempore. Surgens Ihesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. |
4:39 | Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. |
4:40 | Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. Et ille singulis manus imponens, curabat eos. |
4:41 | Exiebant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. |
4:42 | Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. |
4:43 | Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei.] |