Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 82v-83rLc. 9:1-6
|
____________________________________________________________
|
|
Feria VSequentia sancti evangelii
| |
9:1 | In illo tempore. Convocatis Ihesus duodecim discipulis suis, dedit eis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. |
9:2 | Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos. |
9:3 | Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. |
9:4 | Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. |
9:5 | Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. |
9:6 | Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. |