BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 78v-79r

Lc. 11:5-13

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In laetania maiore

Sequentia sancti evangelii

secundum Lucam

 

11:5

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes,

11:6

quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,

11:7

et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili: non possum surgere, et dare tibi.

11:8

Et ille si perseveraverit pulsans: dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.

11:9

Et ego dico vobis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.

11:10

Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur.

11:11

Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi?

11:12

aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem?

11:13

Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se?