BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 73v-74r

Ih. 15:1-7

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

In natali S. Vitalis martyris

Sequentia sancti evangelii

secundum Iohannem

 

15:1

In illo tempore. Dixit Ihesus discipulis suis: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.

15:2

Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.

15:3

Iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.

15:4

Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.

15:5

Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.

15:6

Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.

15:7

Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.