BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Evangelistarium Sangallense

875 - 900

 

Evangelistarium

 

fol. 11r-12r

Mt. 8:1-13

 

____________________________________________________________

 

 

 

Manuscriptum

 

Dominica III post theophaniam

Sequentia sancti evangelii

secundum Matthaeum.

 

8:1

In illo tempore. Cum descendisset Ihesus de monte, secutae sunt eum turbae multae:

8:2

et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare.

8:3

Et extendens Ihesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra eius.

8:4

Et ait illi Ihesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.

8:5

Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,

8:6

et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquetur.

8:7

Et ait illi Ihesus: Ego veniam, et curabo eum.

8:8

Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.

8:9

Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.

8:10

Audiens autem Ihesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel.

8:11

Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Iacob in regno caelorum:

8:12

filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.

8:13

Et dixit Ihesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.