Evangelistarium Sangallense
875 - 900
|
Evangelistarium
fol. 10v-11rMc. 6:1-5
|
____________________________________________________________
|
|
Feria VISequentia sancti evangelii
| |
6:1 | In illo tempore. Egressus Ihesus venit in patriam suam: et sequebantur illum discipuli sui: |
6:2 | et facto sabbato coepit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina eius, dicentes: Unde huic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? |
6:3 | Nonne iste est faber, filius Mariae, frater Iacobi, et Ioseph, et Iudae, et Simonis? nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. |
6:4 | Et dicebat illis Ihesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in cognatione sua, et in domo sua. |
6:5 | Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit. |