B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iohannes Scotus Eriugena
ca. 810 - ca. 877
     
   



D e   d i v i s i o n e   n a t u r a e   s i v e
P e r i p h y s e o n   l i b r i   V


A u t o g r a p h u m

_______________________________________________



Autographum Iohannis Scoti
MS Rheims 875, fol. 9v

Migne PL 122, 448C - 449A


N U T R I T O R .
... patris mei mansiones multae sunt», se ipsam domum patris appellans, quae dum sit una eademque incommutabilisque permaneat multiplex tamen videbitur his quibus in se habitare largietur. Nam unusquisque ut diximus unigeniti dei verbi notitiam in se ipso possidebit quantum ei gratia donabitur. Quot enim [448D] numerus est electorum tot erit numerus mansionum; quanta fuerit sanctarum animarum multiplicatio tanta erit divinarum theophaniarum possessio.

A L U M N U S .
Verisimile videtur.

N U T R I T O R .
Recte dicis verisimile. Quis enim de talibus firmarit ita et non aliter esse dum vires humanae adhuc in hac fragili carne intentionis videantur excedere?
I X 
A L U M N U S .
[449A] Sed velim quid de hac theophania coniicere possis breviter aperias, hoc est, quid sit, unde sit, ubi sit, utrum extra nos an intra nos formatur.

N U T R I T O R .
Altum quaeris, et nescio quid altius humanis inquisitionibus fieri possit. Dicam tamen quod super hac re in libris sanctorum patrum qui talia ausi sunt dicere potui invenire.

A L U M N U S .
Dic quaeso.