B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Iohannes Scotus Eriugena
ca. 810 - ca. 877
     
   



D e   d i v i s i o n e   n a t u r a e   s i v e
P e r i p h y s e o n   l i b r i   V


L i b e r   I

_______________________________________________


C a p i t u l a :
I   II   III   IV   V   VI   VII   VIII   IX   X
XI   XII   XIII   XIV   XV   XVI   XVII   XVIII   XIX   XX
XXI   XXII   XXIII   XXIV   XXV   XXVI   XXVII   XXVIII   XXIX   XXX
XXXI   XXXII   XXXIII   XXXIV   XXXV   XXXVI   XXXVII   XXXVIII   XXXIX   XL
XLI   XLII   XLIII   XLIV   XLV   XLVI   XLVII   XLVIII   XLIX   L
LI   LII   LIII   LIV   LV   LVI   LVII   LVIII   LIX   LX
LXI   LXII   LXIII   LXIV   LXV   LXVI   LXVII   LXVIII   LXIX   LXX
LXXI   LXXII   LXXIII   LXXIV   LXXV   LXXVI   LXXVII   LXXVIII

 
N U T R I T O R .
[441A] Saepe mihi cogitanti diligentiusque quantum vires suppetunt inquirenti rerum omnium quae vel animo percipi possunt vel intentionem eius superant primam summamque divisionem esse in ea quae sunt et in ea quae non sunt horum omnium generale vocabulum occurrit quod graece φύσις, latine vero natura vocitatur. An tibi aliter videtur?

A L U M N U S .
Immo consentio. Nam et ego dum ratiocinandi viam ingredior haec ita fieri reperio.

N U T R I T O R .
Est igitur natura generale nomen, ut diximus, omnium quae sunt et quae non sunt?

A L U M N U S .
Est quidem. Nihil enim in universo cogitationibus nostris potest occurrere quod tali vocabulo valeat carere.

N U T R I T O R .
Quoniam igitur inter nos convenit de hoc vocabulo generale esse, velim dicas divisionis eius per differentias in species rationem; [441B] aut, si tibi libet, prius conabor dividere, tuum vero erit recte iudicare.

A L U M N U S .
Ingredere quaeso. Impatiens enim sum de hac re veram rationem a te audire volens.
I
N U T R I T O R .
Videtur mihi divisio naturae per quattuor differentias quattuor species recipere, quarum prima est in eam quae creat et non creatur, secunda in eam quae et creatur et creat, tertia in eam quae creatur et non creat, quarta quae nec creat nec creatur. Harum vero [442A] quattuor binae sibi invicem opponuntur. Nam tertia opponitur primae, quarta vero secundae; sed quarta inter impossibilia ponitur cuius esse est non posse esse. Rectane tibi talis divisio videtur an non?

A L U M N U S .
Recta quidem. Sed velim repetas ut praedictarum formarum oppositio clarius elucescat.

N U T R I T O R .
Vides, ni fallor, tertiae speciei primae oppositionem. Prima namque creat et non creatur, cui e contrario opponitur illa quae creatur et non creat, secundae vero quartae, siquidem secunda et creatur et creat, cui universaliter quarta contradicit quae nec creat neque creatur.

A L U M N U S .
Clare video. Sed multum me movet quarta species quae a te addita est. Nam de aliis tribus nullo modo haesitare ausim, cum prima ut arbitror in causa omnium quae sunt et quae non sunt intelligatur; [442B] secunda vero in primordialibus causis; tertia in his quae in generatione temporibusque et locis cognoscuntur. Atque ideo de singulis disputari subtilius necessarium est, ut video.

N U T R I T O R .
Recte aestimas. Sed quo ordine ratiocinationis via tenenda sit, hoc est de qua specie naturae primo discutiendum, tuo arbitrio conunitto.

A L U M N U S .
Ratum mihi videtur ante alias de prima quicquid lux mentium largita fuerit dicere.
I I 
N U T R I T O R .
Ita fiat. Sed prius de summa ac principali 443A [443A] omnium, ut diximus divisione in ea quae sunt et quae non sunt breviter dicendum existimo.

A L U M N U S .
Iure provideque. Non enim ex alio primordio ratiocinationem inchoari oportere video, nec solum quia prima omnium differentia sed quia obscurior ceteris videtur esse et est.

N U T R I T O R .
Ipsa itaque primordialis omnium discretiva differentia quinque suae interpretationis modos inquirit.
I I I 
Quorum primus videtur esse ipse per quem ratio suadet omnia quae corporeo sensui vel intelligentiae perceptioni succumbunt vere ac rationabiliter dici esse, ea vero quae per excellentiam suae naturae non solum omnem sensum sed etiam omnem intellectum rationemque fugiunt iure videri non esse - quae non nisi in solo deo materiaque et [443B] in omnium rerum quae ab eo conditae sunt rationibus atque essentiis recte intelliguntur. Nec immerito; ipse namque omnium essentia est qui solus vere est, ut ait Dyonisius Ariopagita. «Esse enim», inquit, «omnium est super esse divinitas.» Gregorius etiam theologus multis rationibus nullam substantiam seu essentiam sive visibilis sive invisibilis creaturae intellectu vel ratione comprehendi posse confirmat quid sit. Nam sicut ipse deus in se ipso ultra omnem creaturam nullo intellectu comprehenditur ita etiam in secretissimis creaturae ab eo factae et in eo existentis consideratus incomprehensibilis est. Quicquid autem in omni creatura vel sensu corporeo percipitur seu intellectu consideratur nihil aliud est nisi quoddam accidens incomprehensibili per se [443C] ut dictum est unicuique essentiae quae aut per qualitatem aut quantitatem aut formam aut materiem aut differentiam quandam aut locum aut tempus cognoscitur non quid est sed quia est. Iste igitur modus primus ac summus est divisionis eorum quae dicuntur esse et non esse. Quia ille qui videtur quodam modo esse, qui in privationibus et substantiarum et accidentium constituitur, nullo modo recipiendus, ut arbitror. Nam quod penitus non est nec esse potest nec prae eminentia suae existentiae intellectum exsuperat, quomodo in rerum divisionibus recipi valeat non video nisi forte quis dixerit rerum quae sunt absentias et privationes non omnino [443D] nihil esse sed earum quarum privationes seu absentiae seu oppositiones sunt mirabili quadam naturali virtute contineri ut quodam modo sint.
I V 
Fiat igitur secundus modus essendi et non essendi [444A] qui in naturarum creatarum ordinibus atque differentiis consideratur, qui ab excelsissima et circa deum proxime constituta intellectuali virtute inchoans usque ad extremitatem rationalis irrationalisque creaturae descendit, hoc est, ut apertius dicamus, a sublimissimo angelo usque ad extremam rationabilis irrationabilisque animae partem - nutritivam dico et auctivam vitam quae pars generalis animae ultima est quoniam corpus nutrit et auget - ubi mirabili intelligentiae modo unusquisque ordo, cum ipso deorsum versus novissimo qui est corporum et in quo omnis divisio terminatur, potest dici esse et non esse. Inferioris enim affirmatio superioris est negatio itemque inferioris negatio superioris est affirmatio eodemque modo superioris affirmatio [444B] inferioris est negatio, negatio vero superioris erit affirmatio inferioris. Affirmatio enim hominis, mortalis adhuc dico, negatio est angeli, negatio vero hominis affirmatio est angeli et vicissim. Si enim homo est animal rationale mortale risibile, profecto angelus neque animal rationale est neque mortale neque risibile. Item si angelus est essentialis motus intellectualis circa deum rerumque causas, profecto homo non est essentialis motus intellectualis circa deum et rerum causas. Eademque regula in omnibus caelestibus essentiis usque dum ad supremum omnium perveniatur ordinem observari potest. Ipse vero in suprema sursum negatione terminatur; eius namque negatio nullam creaturam superiorem se confirmat. [444C] Tres autem ordines sunt quos ὁμοταγεῖς vocant, quorum primus cherubin seraphin troni, secundus virtutes potestates dominationes, tertius principatus archangeli angeli. Deorsum vero corporum novissimus solummodo superiorem se aut negat aut firmat, quia infra se nil habet quod vel auferat vel constituat, quia ab omnibus superioribus se praeceditur, nullum vero inferiorem se praecedit. Hac item ratione omnis ordo rationalis et intellectualis creaturae esse dicitur et non esse. Est enim quantum a superioribus vel a se ipso cognoscitur, non est autem quantum ab inferioribus se comprehendi non sinit.
V 
Tertius modus non incongrue inspicitur in his quibus huius mundi visibilis plenitudo perficitur et in suis causis praecedentibus in secretissimis naturae [444D] sinibus. Quicquid enim ipsarum causarum in materia et forma in temporibus et locis per generationem cognoscitur quadam humana consuetudine dicitur esse, quicquid vero adhuc in ipsis naturae [445A] sinibus continetur neque in forma vel materia loco vel tempore ceterisque accidentibus apparet eadem praedicta consuetudine dicitur non esse. Huius modi exempla late patent et maxime in humana natura. Cum enim deus omnes homines in illo primo atque uno quem ad imaginem suam fecit simul constituerit, sed non simul in hunc mundum visibilem produxit, certis vero temporibus locisque naturam quam simul considerat quadam ut ipse novit serie ad visibilem essentiam adducit, hi qui iam in mundo visibiliter apparent et apparuerunt dicuntur esse, qui vero adhuc latent futuri tamen sunt dicuntur non esse. Inter primum et tertium hoc distat: primus generaliter in omnibus qui simul et semel in causis et effectibus facta [445B] sunt; secundus specialiter in his quae partem adhuc in causis suis latent, partim in effectibus patent, quibus proprie mundus iste contexitur. Ad hunc modum pertinet ratio illa quae virtutem seminum considerat sive in animalibus sive arboribus sive in herbis. Virtus enim seminum eo tempore quo in secretis naturae silet quia nondum apparet dicitur non esse; dum vero in nascentibus crescentibusque animalibus seu floribus fructibusve lignorum et herbarum apparuerit dicitur esse.
V I 
Quartus modus est qui secundum philosophos non improbabiliter ea solummodo quae solo comprehenduntur intellectu dicit vere esse; quae vero per generationem materiae distentionibus seu detractionibus locorum quoque spatiis temporumque [445C] motibus variantur colliguntur soluuntur vere dicuntur non esse, ut sunt omnia corpora quae nasci et corrumpi possunt.
V I I 
Quintus modus est quem in sola humana natura ratio intuetur, quae cum divinae imaginis dignitatem in qua proprie substetit peccando deseruit merito esse suum perdidit et ideo dicitur non esse; dum vero unigeniti filii dei gratia restaurata ad pristinum suae substantiae statum in qua secundum imaginem dei condita est reducitur, incipit esse et in eo qui secundum imaginem dei conditus est inchoat vivere. Ad hunc modum videtur pertinere quod Apostolus dicit: «Et vocat ea quae non sunt tamquam quae sunt», hoc est: Eos qui in primo homine perditi sunt et ad quandam non [445D] subsistentiam cecide- runt deus pater per fidem in filium suum vocat ut sint sicut hi qui iam in Christo renati sunt - quamquam et hoc ita intelligi possit et de his quos cotidie deus ex secretis naturae sinibus in quibus aestimantur non esse vocat ut appareant visibiliter in forma et materia ceterisque in quibus occulta apparere possunt. Etsi [446A] quid praeter hos modos indagatior ratio invenire potest, sed praesentialiter, ut arbitror, de his satis dictum est, si tibi aliter non videtur.

A L U M N U S .
Satis plane, ni me paulisper turbaret quod a sancto Augustino in Examero suo dictum videtur, hoc est, «angelicam naturam ante omnem creaturam dignitate non tempore conditam fuisse», ac per hoc et aliorum praeter suimet primordiales causas, hoc est principalia exempla quae Greci πρωτότυπα nominant, prius in deo considerasse, deinde in se ipsa, deinde ipsas creaturas in effectibus suis. Nam suimet causam prius quam in speciem propriam procederet cognoscere non valuit.

N U T R I T O R .
Nec illud te movere oportet, sed intentius ea quae dicta sunt considera. Si enim angelos principales rerum causas in deo [446B] constitutas cognovisse dixerimus Apostolo resistere videbimur, qui «super omne quod dicitur et intelligitur» ipsum deum et causas omnium in eo, si non aliud sunt praeter quod ipse est, affirmat esse; ac per hoc necessarium est nos rectam mediamque viam tenere ne vel Apostolo videamur resistere vel sententiam summae ac sanctae auctoritatis magistri non obtinere. Utrumque igitur verum dixisse non dubitandum, immo firmiter tenendum. Causam igitur omnium rerum quae omnem intellectum exsuperat nulli creatae naturae secundum Apostolum cognitam fieri ratio sinit. «Quis enim», inquit, «intellectum domini cognovit? » et alibi: «Pax Christi quae exsuperat omnem intellectum». At si causa omnium ab omnibus quae ab ea creata sunt rationes remota est, absque [446C] ulla dubitatione rationes omnium rerum quae aeternaliter atque incommutabiliter in ea sunt ab omnibus quorum rationes sunt penitus remotae sunt. In angelicis vero intellectibus earum rationum theophanias quasdam esse, hoc est comprehensibiles intellectuali naturae quasdam divinas apparitiones, non autem ipsas rationes, id est principalia exempla, quisquis dixerit non, ut arbitror, a veritate errabit. Quas theophanias in angelica creatura sanctum Augustinum ante omnium generationem inferiorum se visas non incongrue dixisse credimus. Non ergo nos moveat quod diximus quia angeli et primum in deo, deinde in se ipsis inferioris creaturae causas vident. Non enim essentia divina deus solummodo dicitur sed etiam modus ille quo se quodam modo [446D] intellectuali et rationali creaturae prout est capacitas uniuscuiusque ostendit deus saepe a sancta scriptura vocitatur. Qui modus a Grecis theophania, hoc est dei apparitio, solet appellari. Cuius exemplum: «Vidi dominum sedentem» et cetera huiusmodi, cum non ipsius essentiam sed aliquod ab eo factum viderit. Non est ergo mirum si trina [447A] quaepiam cognitio in angelo intelligatur: una quidem superior quae de aeternis rerum rationibus iuxta praedictum modum primo in eo exprimitur, deinde quod ex superioribus excipit veluti in mirabili atque ineffabili quadam memoria sibi ipsi committit quasi quaedam imago imaginis expressa. Ac per hoc si superiora se tali modo potest cognoscere, quis audeat dicere inferiorum quandam cognitionem in se non habere? Recte igitur dicuntur esse quae ratione atque intellectu comprehendi possunt, quae vero omnem rationem ac intellectum exsuperant recte similiter dicuntur non esse.
V I I I 
A L U M N U S .
Quid ergo dicemus de illa futura felicitate quae promittitur sanctis, quam nil aliud putamus esse praeter ipsius divinae essentiae puram contemplationem [447B] atque immediatam? - sicut ait sanctus evangelista Iohannes: «Scimus quia filii dei sumus et nondum apparuit quid erimus. Cum autem apparuerit similes ei erimus, videbimus enim eum sicut est.» Item apostolus Paulus: «Nunc videmus per speculum et in enigmate, tunc autem facie ad faciem.» Item sanctus Augustinus in libris de Civitate Dei de futura contemplatione divinae, ut arbitror, essentiae dicit: «Per corpora quae gestabimus in omni corpore quodcumque videbimus quaquaversum oculos nostri corporis duxerimus ipsum deum perspicua claritate contemplabimur.» Nam si angelicae contemplationis purissimam virtutem divinae essentiae superat altitudo, praedictis enim rationibus confectum est divinam essentiam nulli intellectuali creaturae comprehensibilem [447C] esse, quae maxime in angelis consistere dubium non est; nobis quoque nulla alia felicitas promittitur quam ad angelicam naturam aequalitas, quomodo humanae naturae felicitas divinae essentiae altitudinem contemplari valebit?

N U T R I T O R .
Acute ac vigilanter. Non enim sine causa in hoc moveris. Sed tibi sufficere existimarim quod prius generaliter de omni suasimus creatura.

A L U M N U S .
Quid illud? Repetas peto.

N U T R I T O R .
Nonne universaliter diffinivimus divinam essentiam nulli corporeo sensui nulli rationi nulli seu humano seu angelico intellectui per se ipsam comprehensibilem esse?

A L U M N U S .
Recordor ac me sic sumpsisse negare non possum. Sed ut mihi videtur aut illa praedicta conclusio penitus solvetur et intellectuali creaturae divinae essentiae per se ipsam [447D] contemplationem dabimus, aut si solvi non potest, quoniam certissimis rationibus stabilita est, necessarium erit ut modum divinae contemplationis quae sanctis in futuro promittitur et in qua semper angeli subsistunt veris rationibus probabilibusque exemplis absolvas.

N U T R I T O R .
Quem modum quaeras ignoro praeter illum de quo paulo ante breviter [448A] discussimus.

A L U M N U S .
Quis ille sit velim repetas, non enim ipsius recolo.

N U T R I T O R .
Recordarisne quid inter nos convenerat dum de Examero sancti patris Augustini quaedam dicebamus?

A L U M N U S .
Recordor quidem, sed te iterum de hoc audire volo.

N U T R I T O R .
Movebat te, ut arbitror, quomodo praedictus pater dixerit causas rerum creandarum quae aeternaliter in deo sunt et deus sunt angelos primum in deo considerasse, deinde in se ipsis, deinde ipsarum creaturarum proprias species differentiasque cognovisse, si nulli creaturae divina essentia cum rationibus quae in ea sunt essentialiter nequeat comprehensibilis esse.

A L U M N U S .
Totum teneo.

N U T R I T O R .
Recordarisne quid ad haec respondebamus?

A L U M N U S .
Utique recordor si me memoria non fallit; dicebas enim [448B] non ipsas causas rerum quae in divina essentia subsistunt angelos vidisse sed quasdam apparitiones divinas quas, ut ais, theophanias Greci appellant, causarumque aeternarum quarum imagines sunt nomine appellatas. Addidisti etiam non solum ipsam divinam essentiam incommutabiliter in se ipsa existentem deum vocari sed etiam ipsas theophanias quae ex ea et de ea in natura intellectuali exprimuntur dei nomine praedicari.

N U T R I T O R .
Bene tenes. Ita enim diximus.

A L U M N U S .
Sed quid ad negotium praesens pertinet?

N U T R I T O R .
Non parvum, ut video. Eo enim modo et angelos deum semper videre ut arbitror, iustos quoque et in hac vita dum mentis excessum patiuntur et in futuro sicut angeli visuros esse.

A L U M N U S .
Non ergo ipsum deum per se ipsum videbimus, [448C] quia neque angeli vident; hoc enim omni creaturae impossibile est. «Solus» namque, ut ait Apostolus, «habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem»; sed quasdam factas ab eo in nobis theophanias contemplabimur.
 


N U T R I T O R .
Non. Unusquisque enim secundum suae sanctitatis atque sapientiae celsitudinem ab una eademque forma quam omnia appetunt, dei verbum dico, formabitur. Ipsa namque de se ipsa loquitur in evangelio: «In domo patris mei mansiones multae sunt», se ipsam domum patris appellans, quae dum sit una eademque incommutabilisque permaneat multiplex tamen videbitur his quibus in se habitare largietur. Nam unusquisque ut diximus unigeniti dei verbi notitiam in se ipso possidebit quantum ei gratia donabitur. Quot enim [448D] numerus est electorum tot erit numerus mansionum; quanta fuerit sanctarum animarum multiplicatio tanta erit divinarum theophaniarum possessio.

A L U M N U S .
Verisimile videtur.

N U T R I T O R .
Recte dicis verisimile. Quis enim de talibus firmarit ita et non aliter esse dum vires humanae adhuc in hac fragili carne intentionis videantur excedere?
I X 
A L U M N U S .
[449A] Sed velim quid de hac theophania coniicere possis breviter aperias, hoc est, quid sit, unde sit, ubi sit, utrum extra nos an intra nos formatur.

N U T R I T O R .
Altum quaeris, et nescio quid altius humanis inquisitionibus fieri possit. Dicam tamen quod super hac re in libris sanctorum patrum qui talia ausi sunt dicere potui invenire.

A L U M N U S .
Dic quaeso.

N U T R I T O R .
Quaeris itaque quid sit et unde et ubi?

A L U M N U S .
Etiam.

N U T R I T O R .
Maximum monachum divinum philosophum in expositione sermonum Gregorii theologi de hac theophania altissime atque subtilissime disputasse reperimus. Ait enim «theophaniam effici non aliunde nisi ex deo, fieri vero ex condescensione divini verbi, hoc est unigeniti filii qui est sapientia patris, veluti deorsum versus ad [449B] humanam naturam a se conditam atque purgatam, et exaltatione sursum versus humanae naturae ad praedictum verbum per divinum amorem.» Condiscensionem hic dico non eam quae iam facta est per incarnationem sed eam quae fit per theosin, id est per deificationem, creaturae. Ex ipsa igitur sapientiae dei condescensione ad humanam naturam per gratiam et exaltatione eiusdem naturae ad ipsam sapientiam per dilectionem fit theophania.
Cui sensui sanctus pater Augustinus astipulari videtur exponens illud Apostoli: «Qui factus est nobis iustitia et sapientia.» Ita enim exponit; «Sapientia patris in qua et per quam omnia facta sunt, quae non est creata sed creans, fit in animabus nostris quadam ineffabili suae misericordiae condescensione ac [449C] sibi adiungit nostrum intellectum ut ineffabili quodam modo quaedam quasi composita fiat sapientia ex ipso descendente ad nos et in nobis habitante et ex nostra intelligentia ab eo per amorem ad se assumpta et in se formata.» Similiter de iustitia ceterisque virtutibus exponit non aliter fieri nisi «ex divinae sapientiae nostraeque intelligentiae quadam mirabili atque ineffabili conformatione. In quantum enim», ut ait Maximus, «humanus intellectus ascendit per caritatem, in tantum divina sapientia descendit per misericordiam», et haec est causa omnium virtutum et substantia. Igitur omnis theophania, id est omnis virtus, et in hac vita in qua adhuc incipit in his qui digni sunt formari et in futura vita perfectionem divinae beatitudinis accepturi non extra se sed in se [449D] et ex deo et ex se ipsis efficitur.

A L U M N U S .
Ex deo itaque theophaniae in natura angelica atque humana illuminata purgata perfecta per gratiam fiunt ex descensione divinae sapientiae et ascensione humanae angelicaeque intelligentiae.

N U T R I T O R .
Sane. Nam huic rationi convenit quod idem Maximus ait quia «quodcumque intellectus [450A] comprehendere potuerit id ipsum fit». In quantum ergo animus virtutem comprehendit, in tantum ipse virtus fit.
X 
Horum autem exempla si quaeris ab eodem Maximo evidentissime posita sunt. «Sicut enim aer a sole illuminatus nihil aliud videtur esse nisi lux, non quia sui naturam perdat sed quia lux in eo praevaleat ut idipsum luci esse aestimetur, sic humana natura deo adiuncta deus per omnia dicitur esse, non quod desinat esse natura sed quod divinitatis participationem accipiat ut solus in ea deus esse videatur». Item «absente luce aer est obscurus, solis autem lumen per se subsistens, nullo sensu corporeo comprehenditur; cum vero solare lumen aeri misceatur tunc incipit apparere ita ut in [450B] se ipso sensibus sit incomprehensibilis, mixtum vero aeri sensibus possit comprehendi.» Ac per hoc intellige divinam essentiam per se incomprehensibilem esse, adiunctam vero intellectuali creaturae mirabili modo apparere ita ut ipsa, divina dico essentia, sola in ea, creatura intellectuali videlicet, appareat. Ipsius enim ineffabilis excellentia omnem naturam sui participem superat ut nil aliud in omnibus praeter ipsam intelligentibus occurrat dum per se ipsam, ut diximus, nullo modo appareat.

A L U M N U S .
Video admodum quid suadere vis. Sed utrum sancti patris Augustini verbis convenire possint non satis clare perspicio.

N U T R I T O R .
Attentior igitur esto et ad eius verba quae primo posuimus redeamus. Sunt autem haec, ut aestimo, in vicesimo [450C] secundo de urbe dei: «Per corpora quae gestabimus in omni corpore quodcumque videbimus quaquaversum oculos nostri corporis duxerimus ipsum deum perspicua claritate contemplabimur.» Vim verborum intuere. Non enim dixit: «Per corpora quae gestabimus ipsum deum contemplabimur», quia ipse per se videri non possit; sed dixit: «Per corpora quae gestabimus in omni corpore quodcumque videbimus ipsum deum contemplabunur.» Per corpora ergo in corporibus, non per se ipsum, videbitur. Similiter per intellectum in intellectibus, per rationem in rationibus, non per se ipsum, divina essentia apparebit. Tanta enim divinae virtutis excellentia in futura vita omnibus qui contemplatione ipsius digni futuri sunt manifestabitur ut [450D] nihil aliud praeter eam sive in corporibus sive in intellectibus eis eluceat. Erit enim deus omnia in omnibus, ac si aperte scriptura diceret: «Solus deus apparebit in omnibus». Hinc ait sanctus Iob: «Et in carne mea videbo deum», ac si dixisset: In hac carne mea quae multis temptationibus affligitur tanta [451A] gloria futura sit ut, quemadmodum nihil in ea nunc apparet nisi mors et corruptio, ita in futura vita nihil mihi in ea apparebit nisi solus deus, qui vere vita est et immortalitas et incorruptio. At si de sui corporis felicitate talem gloriam promisit, quid de sui animi dignitate existimandum est? - praesertim cum, ut ait magnus Gregorius theologus, corpora sanctorum in rationem, ratio in intellectum, intellectus in deum, ac per hoc tota illorum natura in ipsum deum mutabitur. Cuius rei pulcherrima paradigmata a praedicto Maximo in expositione Gregorii posita sunt; quorum unum praemisimus cum de aere loquebamur. Alterum vero nunc subiungemus, quod est in igne et ferro. Nam cum ferrum conflatum in igne in liquorem solvitur nihil de natura [451B] eius remanere sensibus videtur sed totum in igneam qualitatem vertitur, sola vero ratione suam naturam quamvis liquefactam servare cognoscitur. Sicut ergo totus aer lux totumque ferrum liquefactum, ut diximus, igneum, immo etiam ignis, apparet, manentibus tamen eorum substantiis, ita sano intellectu accipiendum quia post finem huius mundi omnis natura sive corporea sive incorporea solus deus esse videbitur, naturae integritate permanente, ut et deus, qui per se ipsum incomprehensibilis est, in creatura quodam modo comprehendatur, ipsa vero creatura ineffabili miraculo in deum vertatur. Sed sufficiant ista, si tibi clare lucescunt.

A L U M N U S .
Lucescunt sane, quantum talia nostris mentibus lucere sinuntur. De re enim ineffabili quis in hac vita luculenter [451C] potest fari ut nil amplius inquirentium appetat desiderium? - praesertim cum nulla alia promittitur nobis gloria praeter eorum quae hic per fidem creduntur et ratione queruntur et quantum licet suadentur in futura vita per experimentum cognitionem.

N U T R I T O R .
Caute ac rationabiliter existimas. Proinde ad ea quae proposita sunt, hoc est, ad divisiones naturae, redeundum esse censeo.

A L U M N U S .
Redeundum sane. Quoniam modus observandus est in his quae dicenda sunt ut ad finem quendam possint pervenire.
X I 
N U T R I T O R .
Praedictarum itaque naturae divisionum prima differentia nobis visa est in eam quae creat et non creatur. Nec immerito, quia talis naturae species de deo solo recte praedicatur, qui solus omnia creans ἄναρχος, hoc est sine principio, [451D] intelligitur esse, quia principalis causa omnium quae ex ipso et per ipsum facta sunt solus est, ac per hoc et omnium quae ex se sunt finis est; ipsum enim omnia appetunt. Est igitur principium et medium et finis: principium quidem, quia ex se sunt omnia quae essentiam participant; medium autem, quia in ipso et per ipsum subsistunt atque moventur; finis vero, quia ad ipsum moventur quietem motus [452A] sui suaeque perfectionis stabilitatem quaerentia.

A L U M N U S .
Firmissime credo et quantum datur intelligo de divina solummodo omnium causa recte hoc praedicari, quia sola omnia quae a se sunt creat et a nulla superiori ac se praecedente creatur. Ipsa enim est summa ac sola causa omnium quae ex se et in se subsistunt.
X I I 
Velim tamen scire quid de hac re sentias. Non enim me parum movet dum saepissime in libris sanctorum patrum qui de divina natura disputare conati sunt invenio eam non solum omnia quae sunt creare sed etiam creari. Ea siquidem, ut aiunt, facit et fit, et creat et creatur. Si igitur ita est, quomodo nostra ratiocinatio steterit non facile invenio. Dicimus enim eam solummodo [452B] creare, a nullo autem creari.

N U T R I T O R .
Merito moveris. Nam et ego de hoc multum admiror et quomodo haec, quae videntur esse contraria, sibi invicem adversari nequeant quomodoque vera ratio de hoc consulenda est optarim per te nosse.

A L U M N U S .
Ingredere precor: nam de talibus non meam sed tuam sententiam ratiocinandique viam expecto.

N U T R I T O R .
Primum itaque, si videtur, de ipso nomine quod in sancta scriptura usitatissimum est, quod est deus, considerandum arbitror. Quamvis enim multis nominibus divina natura denominetur, ut est bonitas essentia veritas ceteraque huius modi, frequentissime tamen eo nomine divina utitur scriptura.

A L U M N U S .
Plane videtur.

N U T R I T O R .
Huius itaque nominis etymologia a Graecis assumpta est: aut enim a verbo quod [452C] est θεωρῶ, hoc est video, dirivatur; aut ex verbo θέω, hoc est curro; aut, quod probabilius est, quia unus idemque intellectus inest, ab utroque dirivari recte accipitur. Nam cum a verbo θεωρῶ deducitur θεός videns interpretatur; ipse enim omnia quae sunt in se ipso videt dum nihil extra se ipsum aspiciat quia nihil extra se ipsum est: cum vero a verbo θέω θεός deducitur currens recte intelligitur; ipse enim in omnia currit et nullo modo stat sed omnia currendo implet, sicut scriptum est: «Velociter currit sermo eius.» Attamen nullo modo movetur. De deo siquidem verissime dicitur motus stabilis et status mobilis. Stat enim in se ipso incommutabiliter numquam naturalem suam stabilitatem deserens, movet autem se ipsum per omnia ut sint ea quae a se [452D] essentialiter subsistunt. Motu enim ipsius omnia fiunt. Ac per hoc unus idemque intellectus est in duabus interpretationibus eiusdem nominis quod est deus. Non enim aliud est deo currere per omnia quam videre omnia, sed sicut videndo ita et currendo fiunt omnia.

A L U M N U S .
De etymologia nominis satis ac probabiliter suasum est. Sed non satis video quo se moveat qui ubique est, sine [453A] quo nihil esse potest et extra quem nihil extenditur. Est enim locus omnium atque circumscriptio.

N U T R I T O R .
Deum moveri non extra se dixi, sed a se ipso in se ipso ad se ipsum. Non enim alium motum in eo oportet credi praeter suae voluntatis appetitum quo vult omnia fieri, sicut status eius non quasi post motum stet sed eiusdem suae voluntatis incommutabile propositum intelligitur quo omnia in incommutabili rationum suarum stabilitate permanere diffinit. Non enim in ipso proprie status aut motus dicitur. Haec enim duo opposita sibi invicem esse videntur. Opposita autem in eo cogitari vel intelligi vera ratio prohibet - praesertim cum status proprie finis motionis est, non autem deus moveri inchoat ut ad statum quendam perveniat. Haec igitur [453B] nomina sicut et multa similia ex creatura per quandam divinam metaphoram ad creatorem referuntur. Non irrationabiliter, quoniam omnium quae in statu et motu sunt causa est. Ab eo enim incipiunt currere ut sint quoniam principium omnium est; et per eum ad eum naturali motu feruntur ut in eo incommutabiliter atque aeternaliter stent quoniam finis quiesque omnium est. Nam ultra eum nil appetunt, in eo enim sui motus principium finemque inveniunt. Deus ergo currens dicitur non quia extra se currat, qui semper in se ipso immutabiliter stat, qui omnia implet, sed quia omnia currere facit ex non existentibus in existentia.

A L U M N U S .
Redi ad propositum. Haec enim non irrationabiliter dicta esse videntur.

N U T R I T O R .
Quale propositum [453C] quaeras admoneas me peto. Nam cum de incidentibus quaestionibus quaedam dicere conamur principalium quaestionum saepissime obliviscimur.

A L U M N U S .
Numquid hoc proposuimus, ut pro viribus investigaremus qua ratione ab his qui de divina natura disputant eadem creare et creari dicitur? Creare enim omnia nullus sane intelligentium ambigit; quomodo vero creari dicitur non transitorie praetereundum esse nobis visum est.

N U T R I T O R .
Ita profecto. Sed ut arbitror ex his quae praedicta sunt ad hanc quaestionem solvendam non exiguus introitus reseratus est. Confectum est enim inter nos quod motus divinae naturae nihil aliud intelligendum praeter divinae voluntatis propositum ad ea condenda quae facienda [453D] sunt. Fieri ergo dicitur in omnibus divina natura, quae nihil aliud est nisi divina voluntas. Non enim aliud in ea est esse et velle sed unum idemque est velle et esse in condendis omnibus quae facienda visa sunt. Verbi gratia, si, quis dixerit: Ad hoc divinae voluntatis motus adducitur ut sint ea quae sunt: creat igitur omnia quae de nihilo adducit ut [454A] sint, ex non esse in esse; creatur autem quia nihil essentialiter est praeter ipsam, est enim omnium essentia. Nam sicut nullum bonum naturale est praeter ipsum sed omne quod dicitur bonum esse ex participatione unius summi boni est bonum ita omne quod dicitur existere non in se ipso existit sed participatione vere existentis naturae existit. Non solum itaque, ut in his quae ante dicta sunt consideratum est, divina natura fieri dicitur dum in eis qui fide et spe et caritate ceterisque virtutibus reformantur dei verbum mirabili atque ineffabili modo innascitur - sicut ait Apostolus de Christo loquens: «Qui factus est nobis sapientia a deo et iustificatio et sanctificatio et redemptio» - sed etiam quia in omnibus quae sunt apparet quae per se ipsam invisibilis [454B] est, non incongrue dicitur facta. Nam et noster intellectus prius quam veniat in cogitationem atque memoriam non irrationabiliter dicitur <non> esse. Est enim per se invisibilis et nulli praeter deum nobisque ipsis cognitus est; dum vero in cogitationes venerit et ex quibusdam phantasiis formam accipit non inmerito dicitur fieri. Fit enim in memoria, formas quasdam accipiens rerum seu vocum seu colorum ceterorumque sensibilium qui informis erat prius quam in memoriam veniret, deinde veluti secundam formationem recipit dum quibusdam formarum sive vocum signis, litteras dico quae sunt signa vocum et figuras quae sunt signa formarum matheseos, seu aliis sensibilibus indiciis formatur per quae sentientium sensibus insinuari possit. Hac similitudine quamvis a [454C] divina natura remota sit suaderi tamen posse arbitror quomodo ipsa, dum omnia creat et a nullo creari nesciat, in omnibus quae ab ea sunt mirabili modo creatur, ut, quemadmodum mentis intelligentia seu propositum seu consilium seu quoquo modo motus ille noster intimus et primus dici possit dum in cogitationem, ut diximus, venerit quasdamque phantasiarum formas acceperit deindeque in signa vocum seu sensibilium motuum indicia processerit non incongrue dicitur fieri - fit enim in phantasiis formatus qui per se omni sensibili caret forma -, ita divina essentia, quae per se subsistens omnem superat intellectum, in his quae a se et per se et in se et ad se facta sunt recte dicitur creari, ut in eis sive intellectu, si solummodo intelligibilia [454D] sunt, sive sensu, si sensibilia sint, ab his qui eam recto studio inquirunt cognoscatur.

A L U M N U S .
De his sat est dictum ut censeo.
X I I I 
N U T R I T O R .
Sat plane ni fallor.

A L U M N U S .
Sed adhuc necessarium edisseras quare divina natura creatrix solummodo dicitur esse et non creata, si, ut praedictis rationibus suasum est, et creat et creatur. [455A] Haec enim sibimet videntur contradicere.

N U T R I T O R .
Caute vigilas. Nam et hoc inquisitione dignum esse video.

A L U M N U S .
Dignum profecto.

N U T R I T O R .
Attende itaque in ea quae sequuntur mentisque contuitum huic breviter responsioni accomoda.

A L U M N U S .
Praecede. Intentus subsequar.

N U T R I T O R .
Divinam naturam universitatis conditricem esse non dubitas?

A L U M N U S .
Perge ad cetera. Hinc enim haesitare nefas est.

N U T R I T O R .
Similiter a nullo creari fide atque intellectu percipis?

A L U M N U S .
Nil eo firmius.

N U T R I T O R .
Non ergo ambigis dum ipsam creari audis non ab alia sed a se ipsa creari?

A L U M N U S .
Non ambigo.

N U T R I T O R .
Quid igitur? nonne semper creans est sive se ipsam sive a se creatas essentias creaversit? Nam cum dicitur se ipsam creare nil aliud recte intelligitur [455B] nisi naturas rerum condere. Ipsius namque creatio, hoc est in aliquo manifestatio, omnium existentium profecto est substitutio.

A L U M N U S .
Hactenus quae dicta sunt videntur esse probabilia. Sed velim audire quid de hac ineffabili atque incomprehensibili creatrice omnium causalique natura theologia edocet, id est utrum sit quid sit vel qualis sit et quomodo diffinitur.

N U T R I T O R .
Nonne ab ipsa quam nunc nominasti theologia, quae aut solummodo aut maxime erga divinam naturam versatur, satis ac plane veritatem intuentibus suasum est ex his quae ab ipsa creata sunt solummodo ipsam essentialiter subsistere, non autem quid sit ipsa essentia intelligi? Nam non solum, ut saepe diximus, humanae ratiocinationis conatus verum etiam essentiarum [455C] caelestium purissimos superat intellectus; ipsam tamen esse ex his quae sunt, et sapientem esse ex divisionibus eorum in essentias in genera in species differentiasque numerosque, vivereque eam ex motu omnium stabili et ex statu mobili recto mentis. contuitu theologi scrutati sunt. Hac etiam ratione causam omnium ter subsistentem verissime invenerunt. Nam, ut diximus, ex essentia eorum quae sunt intelligitur esse, ex mirabili rerum ordine sapientem esse, ex motu vitam esse repertum est. Est igitur causa omnium creatrixque natura, et sapit, et vivit. Ac per hoc per essentiam patrem, per sapientiam filium, per vitam spiritum sanctum intelligi inquisitores veritatis tradiderunt.

A L U M N U S .
Haec mihi satis planeque suasa sunt eaque verissima [455D] esse conspicio. Omnino siquidem quid vel qualis diffiniri non potest; nam quod intelligi omnino non sinitur, diffiniri omnino nequitur. Velim tamen audire qua ratione theologi unitatem et trinitatem de causa omnium praedicare ausi sunt.

N U T R I T O R .
In hac ultima tua propositione non magnopere nobis laborandum - praesertim sancto Dionysio Ariopagita [456A] theologo nobis verissime atque probatissime suadente divinae unitatis atque trinitatis mysteria. Ait enim: «Nulla verborum seu nominum seu quacumque articulatae vocis significatione summa omnium atque causalis essentia potest significari.» Non enim est unitas neque trinitas talis qualis ab humano quamvis purissimo cogitari aut angelico intellectu etsi serenissimo considerari potest; sed ut de re ineffabili atque incomprehensibili religiosi piorum animorum motus aliquid cogitare ac praedicare possent, maxime propter eos qui christianae religionis rationem a catholicis viris exigunt, sive discendae veritatis gratia si boni sint, sive temptandae et reprehendendae occasione si mali, haec religiosa fidei symbolica verba a sanctis theologis et reperta [456B] et tradita sunt, ut corde credamus et ore confiteamur divinam bonitatem in unius essentiae tribus substantiis esse constitutam. Et nec hoc sine spiritualis intelligentiae rationabilisque investigationis contuitu inventum est. Unam enim ineffabilem omnium causam unumque principium simplex atque individuum universaleque quantum divino spiritu illuminati sunt contemplantes unitatem dixerunt, iterum ipsam unitatem non in singularitate quadam et sterilitate intuentes tres substantias unitatis intellexerunt, ingenitam scilicet genitamque et procedentem. Habitum autem substantiae ingenitae ad substantiam genitam patrem, habitum vero genitae ad substantiam ingenitam filium, [456C] habitum vero procedentis substantiae ad ingenitam genitamque substantiam spiritum sanctum nominauerunt. Sed quoniam in hac re fere omnis sanctorum expositorum sanctae scripturae versatur intentio, satis, ut arbitror, praesentialiter dictum est.

A L U M N U S .
Satis plane. Verumtamen planius velim audire de habitu trium divinarum substantiarum. Poterit enim quis haec mystica sanctae trinitatis nomina, patrem videlicet et filium et spiritum sanctum, non secundum habitudinem sed secundum naturam accipere. Pater enim substantiae patris nomen esse videtur, similiter et filius nomen substantiae filii, spiritus quoque sancti nominatio non aliud praeter substantiam ipsius significare.

N U T R I T O R .
Fortassis et non id ipsum credere atque fateri non negaverimus, [456D] si sancti Gregorii theologi summa venerabilisque auctoritas veraque rationis approbatio talia credere non prohiberet. Nam cum ab Eynomianis venenosissimis catholicae fidei adversantibus interrogatus esset de hoc nomine quod est pater utrum naturae sit an operationis significativum, divina gratia illuminatus mirabiliter respondit dicens neque [457A] naturae esse neque operationis sed solius ad filium habitudinis. Si enim responderet naturae esse nomen patrem, illi continuo sequerentur dicerentque similiter et filium nomen esse naturae; si autem hoc daretur, necessario sequeretur alterius naturae pater esse nomen, alterius filius. In una enim eademque natura duo nomina a se invicem differentia fieri non possunt, ac per hoc con-ficerent patrem et filium ἑτερουσίας, hoc est diversae essentiae seu naturae, esse. Similiter de operatione responsum est: nam si daretur eis operationis nomen pater esse, confestim concluderent filium esse creaturam quando pater operationis, hoc est creationis, suae nomen esse conceditur.

A L U M N U S .
Hoc responsum laudabile esse certissimum est, et ex veritate inspiratum. Sed paulo [457B] luculentius considerare debemus. Nam, ut mihi videtur, non continuo eum reprehendere possent etsi diceret patrem nomen naturae esse. Quid enim? numquid duo nomina a se invicem sono non sensu discrepantia in una eademque natura intelligi non valent, cum et Abraam et Isaac, patrem videlicet et filium, unam naturam significare videamus? Non enim alterius naturae nomen est Abraam alterius Isaac, sed unius atque eiusdem.

N U T R I T O R .
Recte diceres si similiter in hoc tuo exemplo de Abraam et Isaac affirmare valeres quod non aliud significat Abraam seu Isaac et aliud significat in eis pater et filius. Nam Abraam et nomen est ipsius Abraam et pater nomen est eidem Abraam, similiter et Isaac et nomen est Isaac et filius nomen est eidem Isaac. Sed [457C] non de eadem re Abraam et pater seu Isaac et filius praedicantur. Nam de substantia Abraam, id est de speciali eius persona, Abraam dicitur, de relatione vero eius ad suum filium Isaac patrem vocari nemo bene intelligentium dubitarit. Eodem modo de Isaac intelligendum. Hoc enim nomine Isaac propria individuaque substantia ipsius significatur, habitus autem eius ad patrem suum per filium cognoscitur. Non enim potes negare talia nomina, id est patrem et filium, relativa esse, non substantiva. Si ergo apud nos, hoc est in nostra natura, non substantialiter sed relative tales voces praedicantur, quid de summa ac sancta dicturi sumus essentia in qua substantiarum inter se invicem relationis, id est habitudinis, talia nomina, pater videlicet et filius et [457D] spiritus sanctus, sancta scriptura constituit?

A L U M N U S .
Iam video praedicti sancti theologi responsum omnino veritate suffultum esse. Non enim potest, ut suasum est, sive in divina sive in humana natura relationis nomen in substantia seu essentia recipi. Nosse tamen aperte ac breviter per te velim utrum omnes kategoriae, cum sint numero decem, de summa divinae bonitatis una essentia in tribus substantiis [458A] et de tribus substantiis in eadem una essentia vere proprieque possunt praedicari.

N U T R I T O R .
De hoc negotio nescio quis breviter atque aperte potest dicere. Aut enim de huius modi causa per omnia tacendum est et simplicitati orthodoxae fidei commitendum, nam exsuperat omnem intellectum - sicut scriptum est: «Qui solus habes inmortalitatem et lucem habitas inaccessibilem» - aut si quis de ea disputare coeperit necessario multis modis multisque argumentationibus verisimile suadebit, duabus principalibus theologiae partibus utens, affirmativa quidem, quae a Grecis καταφατική dicitur, et abnegativa, quae ἀποφατική vocatur. Una quidem, id est ἀποφατική, divinam essentiam seu substantiam esse aliquid eorum quae sunt, id est quae dici aut intelligi possunt, [458B] negat; altera vero, καταφατική, omnia quae sunt de ea praedicat et ideo affirmativa dicitur - non ut confirmet aliquid esse eorum quae sunt, sed omnia quae ab ea sunt de ea posse praedicari suadeat. Rationabiliter enim per causativa causalis potest significari: dicit enim esse veritatem bonitatem essentiam lucem iustitiam solem stellam spiritum aquam leonem ursum vermem et cetera innumerabilia; et non solum ex his quae sunt secundum naturam eam edocet sed ex his quae contra naturam, quando eam inebriari stultitiamque esse et insanire dicit. Sed de his nunc non est nostri propositi disserere; satis enim de talibus a sancto Dionysio Ariopagita in Symbolica Theologia dictum est, ideoque ad id quod a te quaesitum est [458C] redeundum. Quaesieras enim utrum omnes kategoriae de deo praedicandae sint proprie an quaedam ipsarum.

A L U M N U S .
Redeundum sane. Sed prius considerandum, ut arbitror, cur praedicta nomina, essentiam dico bonitatem veritatem iustitiam sapientiam ceteraque id genus quae videntur non solum divina sed etiam divinissima esse et nil aliud praeter illam divinam substantiam seu essentiam significare metaforica fieri, id est a creatura ad creatorem translata, praedictus sanctissimus pater atque theologus esse pronuntiarit. Non enim sine quadam mystica atque secreta ratione talia dixisse aestimandum aestimo.

N U T R I T O R .
Bene vigilas. Non enim hoc quoque inconsiderate transeundum esse video ac per hoc respondeas velim utrum deo aliquod [458D] oppositum aut sibi cointellectum esse intelligas. Oppositum dico aut per privationem aut per contrarietatem aut per relationem aut per absentiam; cointellectum vero, hoc est simul cum eo aeternaliter intellectum, non tamen ei coessentiale.

A L U M N U S .
Clare video quod velis. Ac per hoc neque aliquod ei oppositum neque sibi cointellectum ἑτερούσιον, hoc est quod sit alterius de oppositis essentiae quam ipse est, dicere [459A] ausim. Nam opposita per relationem ita sibi semper opposita sunt ut simul et inchoare incipiant et simul esse desinant, sive eiusdem naturae sint ut simplum ad duplum, subsesqualterum ad sesqualterum, aut diversae naturae ut lux atque tenebrae, aut secundum privationem ut mors et vita, vox et silentium. Haec enim his quae ortui succumbunt atque occasui recta ratione attribuuntur. Nam ea quae a se ipsis discrepant aeterna esse non possunt. Si enim aeterna essent a se invicem non discreparent. Nam aeternitas sui similis est ac tota per totum in se ipsa una simplex individuaque subsistit. [459B] Est enim omnium unum principium unusque finis in nullo a se ipso discrepans.
X I V 
Eadem ratione coaeternum deo esse quod sibi coessentiale non sit nescio quis audeat affirmare. Nam si hoc cogitari aut inveniri potest necessario sequitur non esse unum omnium principium sed duo quaedam seu plura longe a se invicem differentia, quod vera ratio sine ulla haesitatione renuere consuevit. Nam ab uno omnia, a duobus autem vel pluribus nihil esse inchoat.

N U T R I T O R .
Recte disceptas, ut aestimo. Si igitur predicta divina nomina opposita e regione sibi alia nomina respiciunt, necessario etiam res quae proprie eis significantur oppositas sibi contrarietates obtinere intelliguntur, ac per hoc de deo, cui nil oppositum aut cum quo coaeternaliter [459C] natura differens nil inspicitur, proprie praedicari non possunt. Predictorum etenim nominum aliorumque sibi similium nullum vera ratio reperire potest cui non ex adversa parte aut secum in eodem genere differens «aliud ab ipso» discedens nomen non reperiatur. Et quod in nominibus cognoscimus, necessarium ut in his rebus quae ab eis significantur cognoscamus. Sed quoniam divinae significationes quae in sancta scriptura a creatura ad creatorem translate de deo praedicantur (si tamen recte dicitur aliquid de eo posse praedicari, quod alio loco considerandum est) innumerabiles sunt et parvitate nostrae ratiocinationis nec inveniri nec insimul colligi possunt, pauca tamen exempli gratia divina vocabula ponenda sunt. Essentia [459D] igitur dicitur deus sed proprie essentia non est. Esse non enim opponitur non esse. ὑπερούσιος igitur est, id est superessentialis. Item bonitas dicitur sed proprie bonitas non est. Bonitati enim malitia opponitur. ὑπεράγαθος igitur, id est plus quam bonus et ὑπεραγαθότης, id est plus quam bonitas. Deus sed non proprie deus est. Visioni enim caecitas opponitur [460A] et videnti non videns. Igitur ὑπέρθεος, id est plus quam deus. θεός enim videns interpretatur. Sed si ad aliam originem huius nominis recurras, ita ut non a verbo θεωρῶ, id est video, sed a verbo θέω, id est curro, θέον, id est deum, dirivari intelligas, adest tibi similiter eadem ratio. Nam currenti non currens opponitur sicut tarditas celeritati. Erit igitur ὑπέρθεος, id est plus quam currens, sicut scriptum est: «Velociter currit sermo eius. » Nam hoc de deo verbo, quod ineffabiliter per omnia quae sunt ut sint currit, intelligimus. Eodem modo de veritate accipere debemus. Veritati etenim falsitas opponitur, ac per hoc proprie veritas non est. ὑπεραλήθης igitur est et ὑπεραλήθεια, id est plus quam verus et veritas. Eadem ratio in omnibus divinis nominibus observanda [460B] est. Non enim proprie dicitur aeternitas quoniam aeternitati temporalitas opponitur. ὑπεραιώνιος igitur est et ὑπεραιωνία, id est plus quam aeternus et aeternitas. De sapientia quoque nulla alia occurrit ratio ideoque proprie de deo praedicari non est arbitrandum, quoniam sapientiae et sapienti insipiens et insipientia oppugnant. Proinde ὑπέρσοφος, id est plus quam sapiens, et ὑπερσοφία, id est plus quam sapientia, recte vereque dicitur. Similiter plus quam vita est, siquidem vitae mors opponitur. Eodem modo de luce intelligendum est. Nam luci tenebrae obstant. Hactenus, ut arbitror, de his sufficienter dictum est.

A L U M N U S .
Atqui fatendum satis esse dictum. Nam de talibus quaecumque necessaria sunt proferri propter ea quae praesenti negotio disputanda [460C] sunt nunc nostrae disceptationis propositum non admittit. Redi igitur, si placet, ad denariae quantitatis kategoriarum considerationem.

N U T R I T O R .
Intentionis tuae acumen quae adhuc admodum pervigil videbatur admiror.

A L U M N U S .
Unde quaeso dicas?

N U T R I T O R .
Nonne diximus quod ineffabilis natura nullo verbo nullo quae nomine aliove sensibili sono nulla re significata proprie possit significari? Et hoc dedisti. Non enim proprie sed translative dicitur essentia veritas sapientia ceteraque huius modi, sed superessentialis plus quam veritas plus quam sapientia dicitur. Sed Nonne et haec quasi quaedam propria nomina videntur esse? Nam si essentia proprie non dicitur, superessentialis autem proprie dicitur, similiter si veritas seu sapientia proprie non dicitur, [460D] plus vero quam veritas et plus quam sapientia proprie vocatur. Non ergo propriis nominibus caret. Haec enim nomina quamvis apud Latinos sub uno accentu subque una compositionis armonia usitate non proferantur excepto eo nomine quod est superessentialis, a Grecis tamen sub uno tenore composita pronuntiantur. Numquam enim aut vix [461A] invenies superbonum seu superaeternum ceteraque similia composite proferri.

A L U M N U S .
Et ego ipse valde admiror quo intendebam quando hanc non spernendam inquisitionem intactam praetermiseram atque ideo eam a te aperiri obnixe postulo. Quoquo modo enim divina substantia, seu simplicibus orationis partibus seu compositis graece seu latine, tantum ut proprie, proferetur, non ineffabilis esse videbitur. Non enim ineffabile est quod quodam modo fari potest.

N U T R I T O R .
Nunc vigilas ut video.

A L U M N U S .
Vigilo quidem. Sed de hac interposita quaestione nil adhuc video.

N U T R I T O R .
Redi igitur ad ea quae paulo superius inter nos confecta sunt. Duas namque, ni fallor, sublimissimas theologiae partes esse diximus, et hoc non ex nobis sed auctoritate sancti Dionysii Ariopagitae accipientes, qui [461B] apertissime, ut dictum est, bipertitam theologiam asserit esse, id est in καταφατικήν et ἀποφατικήν, quas Cicero in intentionem et repulsionem transfert, nos autem ut apertius vis nominum clarescat in affirmationem et negationem maluimus transferre.

A L U M N U S .
Talium, ut arbitror, recordari me video. Sed quid ad haec quae nunc considerare volumus prosint nondum agnosco.

N U T R I T O R .
Nonne vides haec duo, affirmationem videlicet et negationem, sibi invicem opposita esse?

A L U M N U S .
Satis video et nil plus contrarium potest esse, arbitror.

N U T R I T O R .
Intende igitur diligentius. Nam cum ad perfectae ratiocinationis contuitum perveneris, satis clarum considerabis haec duo quae videntur inter se esse contraria nullo modo sibimet opponi dum circa divinam naturam versantur, [461C] sed per omnia in omnibus sibi invicem consentiunt; et ut hoc apertius fiat paucis utamur exemplis. Verbi gratia: καταφατική dicit: Veritas est; ἀποφατική contradicit:
Veritas non est. Hic videtur quaedam forma contradictionis, sed dum intentius inspicitur nulla controversia reperitur. Nam quae dicit: Veritas est, non affirmat proprie divinam substantiam veritatem esse sed tali nomine per metaforam a creatura ad creatorem vocari posse. Nudam siquidem omnique propria significatione relictam divinam essentiam talibus vocabulis vestit. Ea vero quae dicit: Veritas non est, merito divinam naturam incomprehensibilem ineffabilemque clare cognoscens non eam negat esse, sed veritatem nec vocari proprie nec esse. Omnibus enim significationibus [461D] quas καταφατική divinitatem induit ἀποφατική eam spoliare non nescit. Una enim dicit: Sapientia est, verbi gratia, eam induens; altera dicit: Sapientia non est, eandem exuens. Una igitur dicit: Hoc vocari potest, sed non dicit: Hoc proprie est; altera dicit: Hoc non est, quamvis ex hoc appellari potest.

A L U M N U S .
Haec, ni fallor, apertissime video et ea quae adhuc mihi a se invicem discrepantia [462A] videbantur nunc inter se invicem convenire et in nullo a se ipsis dissentire, dum circa deum considerantur, luce clarius patescunt. Sed quomodo ad praesentis quaestionis solutionem attineant nondum nosse me fateor.

N U T R I T O R .
Attende igitur vigilantius atque ipsas significationes quae prius adiectae sunt, superessentialem dico, plus quam veritatem plus quam sapientiam ceterasque similes, ad quam partem theologiae pertineant, id est utrum affirmativae an negativae applicandae sunt, quantum tibi possibile est, edissere.

A L U M N U S .
Hoc per me ipsum discernere non satis audeo. Nam cum praedictas significationes negativa carere particula considero quae est non negativae parti theologiae adiungere eas pertimesco; si vero [462B] affirmativae parti easdem adiunxero intellectum earum mihi non consentire cognosco. Nam cum dicitur: Superessentialis est, nil aliud mihi datur intelligi quam negatio essentiae. Qui enim dicit: Superessentialis est, aperte negat quia essentialis est, ac per hoc quamvis in pronuntiatione vocum negatio non appareat, occulte tamen ipsius intellectus bene considerantes non latet. Proinde, ut arbitror, fateri cogor has praedictas significationes quae negatione videntur carere quantum datur intelligere plus negativae theologiae parti quam affirmativae convenire.

N U T R I T O R .
Cautissime atque vigilantissime respondisse te video multumque approbo quomodo in pronuntiatione affirmativae partis intellectum negativae subtilissime perspexisti. Fiat igitur, si [462C] placet, praesentis huius quaestionis solutio. hoc modo: ut haec nomina quae adiectione «super» vel «plus quam» particularum de deo praedicantur, ut est superessentialis plus quam veritas plus quam sapientia et similia, duarum praedictarum theologiae partium in se plenissime sint comprehensiva, ita ut in pronuntiatione formam affirmativae, intellectu vero virtutem abdicativae obtineant. Et hoc brevi concludamus exemplo: Essentia est, affirmatio; essentia non est, abdicatio; superessentialis est, affirmatio simul et abdicatio, in superficie etenim negatione caret, intellectu negatione pollet. Nam quae dicit: Superessentialis est, non quod est dicit sed quid non est; dicit enim essentiam non esse sed [462D] plus quam essentiam, quid autem illud est quod plus quam essentia est non exprimit. Dicit enim deum non esse aliquod eorum quae sunt sed plus quam ea quae sunt esse, illud autem esse quid sit nullo modo diffinit.

A L U M N U S .
In hac quaestione non diutius demorandum ut aestimo. Et nunc, si videtur, kategoriarum natura consideranda est.

N U T R I T O R .
Aristoteles acutissimus apud Graecos, ut aiunt, naturalium [463A] rerum discretionis repertor omnium rerum quae post deum sunt et ab eo creatae innumerabiles varietates in decem universalibus generibus conclusit, quae decem kategorias, id est praedicamenta, vocavit. Nihil enim ut ei visum in multitudine creatarum rerum variisque animorum motibus inveniri potest quod in aliquo praedictorum generum includi non possit. Haec autem a Graecis vocantur οὐσία, ποσότης, ποιότης, πρός τι, κεῖσθαι, ἕξις, τόπος, χρόνος, πράττειν, παθεῖν, quae latialiter dicuntur essentia qualitas ad aliquid situs habitus locus tempus agere pati. Horum autem decem generum innumerabiles subdivisiones sunt, de quibus nunc disputare praesens negotium non admittit ne longius a proposito recedamus - praesertim cum illa pars philosophiae quae [463B] dicitur dialectica circa horum generum divisiones a generalissimis ad specialissima iterumque collectiones a specialissimis ad generalissima versetur.
X V 
Sed, ut ait sanctus pater Augustinus in libris de Trinitate, dum ad theologiam, hoc est ad divinae essentiae investigationem, pervenitur kategoriarum virtus omnino extinguitur. Nam si in ipsis naturis a deo conditis motibusque earum kategoriae qualiscumque sit potentia praevalet, in ea vero natura quae nec dici nec intelligi potest per omnia in omnibus deficit. Attamen, ut praediximus, quemadmodum fere omnia quae de natura conditarum rerum proprie praedicantur de conditore rerum per metaphoram significandi gratia dici possunt, [463C] ita etiam kategoriarum significationes, quae proprie in rebus conditis dinoscuntur, de causa omnium non absurde possunt proferri - non ut proprie significent quid ipsa sit sed ut translative quid de ea nobis quodam modo eam inquirentibus probabiliter cogitandum est suadeant.

A L U M N U S .
Clare conspicio nulla ratione kategorias de natura ineffabili proprie posse praedicari. Nam si aliqua kategoriarum de deo proprie praedicaretur necessario genus esse deus sequeretur; deus autem nec genus nec species nec accidens est: nulla igitur kategoria proprie deum significare potest.

N U T R I T O R .
Recte intueris. Non in vanum, ut arbitror, in praedictis rationibus duarum partium theologiae sudare voluimus. Non enim tam facile ac fere absque ullo labore ad hanc [463D] kategoriarum disputationem pervenire valuissemus, non posse scilicet proprie de deo praedicari, nisi prius de primordialibus causis ab una omnium causa praeconditis, essentiam dico bonitatem virtutem veritatem sapientiam ceterasque huius modi, ad purum conficeremus non aliter nisi translative deum [464A] significare. Nam si sublimissimae naturarum omnium post eam ordinatarum creatae causae solisque purae mentis aspectibus perspicuae ab una omnium ineffabili causa excellentia essentiae deseruntur, ut nullo modo earum vocabulis ea proprie possit significari, quid dicendum est de his decem generibus praedictis, quae non solum in rebus intelligibilibus verum etiam in rebus sensibilibus dinoscuntur? Numquid credibile est ut vere ac proprie de divina atque ineffabili natura praedicentur?

A L U M N U S .
Ita arbitror, incredibile esse. Non est igitur οὐσία quia plus est quam οὐσία, et tamen dicitur οὐσία quia omnium οὐσιῶν id est essentiarum creatrix est. Non est quantitas quia plus quam quantitas est. Omnis enim quantitas tribus spatiis extenditur, longitudine [464B] quidem latitudine altitudine, quae iterum tria spatia senario protenduntur numero. Nam longitudo sursum et deorsum, latitudo dextrorsum et sinistrorsum, altitudo ante et retro protenditur. Deus autem omni spatio caret; caret igitur quantitate. Item quantitas in numero partium aut naturaliter coniunctarum, ut est linea aut tempus, aut naturaliter disiunctarum, ut sunt numeri seu corporales seu intelligibiles; divina substantia nec continuis partibus componitur nec dividuis distinguitur. Non est igitur quantitas. Quantitas tamen non incongrue denominatur duobus modis: aut quia quantitas saepe pro magnitudine virtutis ponitur aut quia totius quantitatis principium est et causa. De qualitate quoque non aliter intelligendum. [464C] Nulla enim deus qualitas est, nulla ei accidit, nullius est particeps. At vero saepissime qualitas de eo praedicatur, aut quia totius qualitatis conditor est aut quod qualitas frequentissime in significatione virtutum ponitur. Nam et bonitas et iustitia ceteraeque virtute qualitates esse dicuntur; deus autem virtus est et plus quam virtus.
X V I 
Relationis autem ratio non tam aperte patescit quemadmodum aliarum kategoriarum diffinitiones apparent. Videtur enim ista sola kategoria veluti proprie in deo praedicari; atque ideo cum summa diligentia investigandum esse video utrum proprie in summa ac sancta trinitate trium maximarum substantiarum pater relative ad filium dicitur, similiter [464D] filius ad patrem, spiritus quoque sanctus ad patrem et filium quia spiritus amborum est - haec enim nomina habitudinum esse sanctus Gregorius theologus indubitanter asserit -, an etiam quemadmodum ceterae kategoriae ita et ista quae dicitur relationis sive habitudinis metaphorice de deo praedicari credendum et intelligendum [465A] sit.

N U T R I T O R .
Rationabiliter ut aestimo ad investigandum veritatis mysterium procedis. Nulla enim kategoriarum praeter istam solam de deo proprie praedicari videtur. Sed utrum ita sit necne piissime cautissimeque inquirendum est. Nam si proprie de deo dicitur omnis ferme praedicta nostra ratiocinatio evacuabitur. Universaliter enim diximus nil proprie de deo aut dici aut intelligi posse. Praesertim kategoria relationis non inter decem genera kategoriarum reputabitur si proprie de deo pronuntiatur. Si autem hoc confectum fuerit kategoriarum numerus non denario sed novennario concludetur. Restat igitur ut intelligamus hanc etiam kategoriam sicut et ceteras translative de deo praedicari, vera siquidem ratiocinatio ad hoc invitat atque coartat ne ea quae praedicta sunt incipiant vacillare. Quid [465B] enim? numquid veris ratiocinationibus obsistit si dicamus patrem et filium ipsius habitudinis quae dicitur ad aliquid nomina esse et plus quam habitudinis? Non enim credendum est eandem habitudinem in excelsissimis divinae essentiae substantiis et in his quae post eam ab ea condita sunt. Ut enim, ni fallor, quemadmodum superat omnem essentiam sapientiam virtutem, ita etiam et omnem habitudinem ineffabiliter supergreditur. Quis enim crediderit talem habitudinem inter patrem et verbum suum esse qualem inter Abraam et Isaac potest cogitare? Hic enim habitus carnalis ex divisione naturae post peccatum primi hominis in multiplicatione per generationem inquiritur, illic ineffabilis ingenitae [465C] genitaeque substantiae sibimet copula creditur proutque datur divini luminis radio cognoscitur. Hic quod quaeritur non ex natura processit, ut diximus, sed ex vitio, illic quod cogitatur ex ineffabili divinae bonitatis fecunditate pro-cedere cognoscitur. Sed ad ceteras kategorias transeamus.

A L U M N U S .
Sex restant ni fallor: quarum prima κεῖσθαι, id est iacere, quam alii situm appellant. Situs autem intelligitur in positione cuiusdam creaturae sive visibilis sive invisibilis. Verbi gratia: de aliquo corpore dicitur aut «iacet» aut «stat», similiter de animo dicitur, si quietus, «iacet», si pervigil, «stat» - status namque huic kategoriae applicari solet; nam motus ad tempus refertur. - Sed quia deus nec stat nec iacet praedicta kategoria nulla ratione proprie [465D] de eo praedicari potest. At vero quoniam standi et iacendi causa est - in ipso enim omnia et stant, hoc est immutabiliter secundum suas rationes subsistunt, et iacent, hoc est quiescunt; finis enim omnium est, ultra quem nihil appetunt - potest de eo translative iacere vel situs praedicari. Nam si vere proprieque deus iacet aut sedet aut stat positione non caret; si non caret positione localis est. Non est autem [466A] localis: nullo igitur situ continetur.