BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Paulus Diaconus

ca. 720 - ca. 799

 

De verborum significatu

 

Dedicatio

 

________________________________________________________________

 

 

 

Divinae largitatis munere sapientia

potentiaque praefulgido.

Domino regi Carolo regum sublimissimo

Paulus ultimus servulus.

 

Cupiens aliquid vestris bibliothecis addere, quia ex proprio perparum valeo, necessario ex alieno mutuavi. Sextus denique Pompeius Romanis studiis affatim eruditus, tam sermonum abditorum, quam etiam quarundam causarum origines aperiens, opus suum ad viginti usque prolixa volumina extendit. Ex qua ego prolixitate superflua quaeque et minus necessaria praetergrediens et quaedam abstrusa penitus stilo proprio enucleans, nonnulla ita, ut erant posita, relinquens, hoc vestrae celsitudini legendum compendium obtuli. In cuius serie, si tamen lectum ire non dedignabimini, quaedam secundum artem, quaedam iuxta ethimologiam posita non inconvenienter invenietis, et praecipue civitatis vestrae Romuleae, portarum, viarum, montium, locorum tribuumque vocabula diserta repperietis; ritus praeterea gentilium et consuetudines, varias dictiones quoque poetis et historiographis familiares, quas in suis opusculis frequentius posuere. Quod exiguitatis meae munusculum si sagax et subtilissimum vestrum ingenium non usque quaque reppulerit, tenuitatem meam vita comite ad potiora excitabit.