Paulus Diaconus
ca. 720 - ca. 799
|
De verborum significatu
Littera A
|
________________________________________________________________
|
|
Excerptaex libris Pompei FestiDe significatione verborum.
A
Augustus locus sanctus ab avium gestu, id est quia ab avibus significatus est, sic dictus: sive ab avium gustatu, quia aves pastae id ratum fecerunt.Augur ab avibus gerendoque dictus, quia per eum avium gestus edicitur; sive ab avium garritu, unde et augurium.Auspicium ab ave spicienda. Nam quod nos cum praepositione dicimus aspicio, apud veteres sine praepositione spicio dicebatur.Adfectare est pronum animum ad faciendum habere.Armillum vas vinarium in sacris dictum, quod armo, id est humero, deportetur.Aerarii tribuni a tribuendo aere sunt appellati. Aerarium sane populus Romanus in aede Saturni habuit.Apricum locum a sole apertum a Graeco vocabulo φρίκη appellatum, quasi ἀφρικής, id est sine horrore, videlicet frigoris, unde etiam putatur et Africa appellari.Amoena dicta sunt loca, quae ad se amanda alliciant, id est trahant.Adfecta femina vel in bonam partem dicitur, velut honorata, vel in malam, quasi ad extremum periculum adducta.Aquagium quasi aquae agium, id est aquae ductus appellatur.Aquaelicium dicitur, cum aqua pluvialis remediis quibusdam elicitur, ut quondam, si creditur, manali lapide in urbem ducto.Aqua dicitur, a qua iuvamur.Aqua et igni tam interdici solet damnatis, quam accipiuntur nuptae, videlicet quia hae duae res humanam vitam maxime continent. Itaque funus prosecuti redeuntes ignem supergradiebantur aqua aspersi; quod purgationis genus vocabant suffitionem.Axitiosi factiosi dicebantur, cum plures una quid agerent facerentque. Axit autem dixisse antiquos pro egerit, manifestum est; unde axites mulieres sive viri dicebantur una agentes.Alites volatu auspicia facientes istae putabantur: buteo, sanqualis, inmusulus, aquila, vulturius.Axamenta dicebantur carmina Saliaria, quae a Saliis sacerdotibus canebantur, in universos homines † composita. Nam in deos singulos versus ficti a nominibus eorum appellabantur, ut Ianuli, Iunonii, Minervii.Axis, quem Graeci ἄξονα dicunt, plures habet significationes. Nam et pars caeli septentrionalis, et stipes teres, circa quem rota vertitur, et tabula sectilis axis appellatur.Ador farris genus, edor quondam appellatum ab edendo, vel quod aduratur, ut fiat tostum, unde in sacrificio mola salsa efficitur.Adoriam laudem sive gloriam dicebant, quia gloriosum eum putabant esse, qui farris copia abundaret.Arma proprie dicuntur ab armis, id est humeris, dependentia, ut scutum, gladius, pugio, sica: ut ea, quibus procul proeliamur, tela.Armita dicebatur virgo sacrificans, cui lacinia togae in humerum erat reiecta. Legibus etiam Laurentum sanctum est, ne pomum ex alieno legatur in armum, id est, quod humeri onus sit.Armentum id genus pecoris appellatur, quod est idoneum ad opus armorum. Invenies tamen feminine armentas apud Ennium positum.Album, quod nos dicimus, a Graeco, quod est ἀλφόν, est appellatum. Sabini tamen alpum dixerunt. Unde credi potest, nomen Alpium a candore nivium vocitatum.Albesia scuta dicebantur, quibus Albenses, qui sunt Marsi generis, usi sunt. Haec eadem decumana vocabantur, quod essent amplissima, ut decumani fluctus.Albiona ager trans Tiberim dicitur a luco Albionarum, quo loco bos alba sacrificabatur.Albula Tiberis fluvius dictus est ab albo aquae colore: Tiberis autem a Tiberino Silvio, rege Albanorum, quod is in eo extinctus est.Ambo ex Graeco ductum videtur, quod illi ἄμφω dicunt.Ambactus apud Ennium lingua Gallica servus appellatur.Am praepositio loquelaris significat circum, unde supra servus ambactus, id est circumactus dicitur.Ambest ita tertiae personae verbum est, ut nullam aliam habeat declinationem.Ambegni bos et verbix appellabantur, cum ad eorum utraque latera agni in sacrificium ducebantur.Ambidens sive bidens ovis appellabatur, que superioribus et inferioribus est dentibus.Abemito significat demito vel auferto. Emere enim antiqui dicebant pro accipere.Ambarvales hostiae appellabantur, quae pro arvis a duobus fratribus sacrificabantur.Amburbiales hostiae dicebantur, quae circum terminos urbis Romae ducebantur.Ambustus circumustus.Ambitus proprie dicitur circuitus aedificiorum patens in latitudinem pedes duos et semissem, in longitudinem idem quod aedificium: sed et eodem vocabulo crimen avaritiae vel affectati honoris appellatur.Adolescit a Graeco ἀλδήσκω id est adcresco, venit. Unde fiunt adultus, adulescens; altare, eo, quod in illo ignis excrescit; et exoletus, qui excessit olescendi, id est crescendi, modum; et inolevit, id est crevit.Altaria sunt, in quibus igne adoletur.Aliuta antiqui dicebant pro aliter, ex Graeco id ἀλλοίως; transferentes. Hinc est illud in legibus Numae Pompili: «Si quisquam aliuta faxit, ipsos Iovi sacer esto.»Astu apud poetas astutiam significat, cuius origo ex Graeco oppido, ἄστυ, deducitur, in quo qui conversati assidue sint, canti atque acuti esse videantur.Astutus arte tutus.Algeo ex Graeco ἀλγώ ducitur, id est doleo, ut sit frigus dolor quidam membrorum rigore conlectus.Ast significat at, sed, autem.Anus dicta est ab annorum multitudine, quoniam antiqui non geminabant consonantes; vel quod iam sit sine sensu, quod Graece dicitur ἄνους.Amussim regulariter, tractum a regula, ad quam aliquid exaequatur, quae amussis dicitur. Quidam amussim esse dicunt non tacite, quod muttire interdum dicitur loqui.Adgretus, apud Ennium «adgretus fari», pro eo, quod est adgressus, ponitur, quod verbum venit a Graeco . . . surgo.Agnus ex Graeco ἀμνός deducitur, quod nomen apud maiores communis erat generis, sicut et lupus, quod venit ex Graeco λύκος.Aegrum ex Graeco ἀνιγρόν appellatur; a quibusdam putatur a voce doloris appellari, quod est αἴ.Annos ex Graeco venit, quem illi ἔννον dicunt, et quod nos trimum, illi dicunt τρίεννον.Alterum Sinnius ait idem significare, quod apud Graecos ἕτερον. Quidam vero ex utroque esse compositum ἄλλος; et ἕτερος. Alter et pro non bono ponitur, ut in auguriis altera cum appellatur avis, quae utique prospera non est: sic alter nonnumqam pro adverso dicitur et malo.Aliesis dies dicebatur apud Romanos obscenissimi ominis, ab Allia fluvio scilicet, ubi Romanus fusus a Gallis exercitus est.Adlecti dicebantur apud Romanos, qui propter inopiam ex equestri ordine in senatorum sunt numero adsumpti. Nam patres dicuntur, qui sunt patricii generis; conscripti, qui in senatu sunt scriptis adnotati.Altercatio iurgatio.Alternatio per vices succesio.Alma sancta sive pulchra, vel alens, ab alendo scilicet.Altellus Romulus dicebatur, quasi altus in tellure, vel quod tellurem suam aleret; sive quod aleretur telis; vel quod a Tatio Sabinorum rege postulatus sit in conloquio pacis, et alternis vicibus audierit locutusque fuerit. Sicut enim fit deminutive a macro macellus, a vafro vafellus, ita ab alterno altellus.Altus ab alendo dictus, alias ab altitudine altus.Alterplicem duplicem.Altertra alterutra.Alcedo dicebatur ab antiquis pro alcyone, ut pro Ganymede Catamitus, pro Nilo Melo.Alica dicitur quod alit corpus.Alicariae meretrices appellabantur in Campania solitae ante pistrina alicariorum versari quaestus gratia, sicut hae. quae ante stabula sedebant. dicebantur prostibula.Almities habitus almarum rerum.Allus pollex scandens proximum digitum, quod velut insiluisse in alium videatur, quod Graece ἅλλεσθαι dicitur.Alveolum tabula aleatoria.Alvus venter feminae ab alendo dicta. Est enim generis feminini.Angor id est animi vel corporis cruciatus, proprie a Graeco ἄγχειν τὴν δειρὴν id est strangulatione, dictus; unde et faucium dolor angina vocatur.Antigerio antiqui pro valde dixerunt.Antehac Terentius pro antea ponit.Anteurbana praedia urbi propinqua.Antarium bellum, quod ante urbem geritur.Axare nominare.Antipagmenta valvarum ornamenta, quae antis adpinguntur, id est adfiguntur.Antefixa, quae ex opere figulino tectis adfiguntur sub † stillicidio.Aureax auriga. Aureas enim dicebant frenum, quod ad aures equorum religabatur; orias, quo ora cohercebantur.Auritus a magnis auribus dicitur, ut sunt asinorum et leporum, alias ab audiendi facultate.Aurum dictum, quia praecipue custoditur. Graece enim ὠρεῖν custodire dicitur. unde et thesaurum. Hippocrates medicus † de nomine inventoris id dictum putat. quem vocitatum ait Aurion. Quidam ad similitudinem aurorae coloris nomen traxisse existimant: nonnulli. quia mentes hominum avertat: alii a Sabinis translatum putant, quod illi ausum dicebant.Aurichalcum vel orichalcum quidam putant compositum ex aere et auro, sive quod colorem habeat aureum. Orichalcum sane dicitur, quia in montuosis locis invenitur. Mons etenim Graece ὄρος appellatur.Acus dicitur, qua sarcinatrix vel etiam ornatrix utitur. Paleae etiam quaedam de frumento acus dicuntur; exercitus quoque instructio, quod ea pars militum vehementissima est ad hostem vulnerandum acumine telorum. Totum autem ex Graeco sermone trahitur, quoniam sarcire apud illos ἀκέσασθαι dicitur.Assiduus dicitur, qui in ea re, quam frequenter agit, quasi consedisse videatur. Alii assiduum locupletem, quasi multorum assium, dictum putarunt. Alii eum, qui sumptu proprio militabat, ab asse daudo vocatum existimarunt.Andruare id est recurrere a Graeco verbo ἀναδραμεῖν venit; hinc et drua vocata est.Antroare gratias referre. Truant moventur. Truam quoque vocant, quo permovent coquentes exta.Acupedius dicebatur, cui praecipuum erat in currendo acumen pedum.Adrumavit rumorem fecit, sive commurmuratus est, quod verbum quidam a rumine, id est parte gutturis, putant deduci.Acceris securis aerea, qua in sacrificiis utebantur sacerdotes.Aplustria navium ornamenta, quae quia erant amplius, quam essent necessaria usu, etiam amplustria dicebantur.Agina est, quo inseritur scapus trutinae, id est, in quo foramine trutina se vertit, unde aginatores dicuntur, qui parvo lucro moventur.Agonium dies appellabatur, quo rex hostiam immolabat: hostiam enim antiqui agoniam vocabant. Agonium etiam putabant deum dici praesidentem rebus agendis; Agonalia eius festivitatem. Sive quia agonos dicebant montes, Agonia sacrificia, quae fiebant in monte; hine Romae mons Quirinalis Agonus et Collina porta Agonensis.Agonium id est ludum, ob hoc dictum, quia locus, in quo ludi initio facti sunt, fuerit sine angulo; cuius festa Agonalia dicebantur.Agea via in navi dicta, quod in ea maxime quaeque res agi solet.Agonias hostias putant ab agendo dictas.Albogalerus a galea nominatus. Est enim pilleum capitis. quo Diales flamines, id est sacerdotes Iovis, utebantur. Fiebat enim ex hostia alba Iovi caesa, cui adfigebatur apex virgula oleagina.Apluda est genus minutissimae paleae frumenti sive panici, de qua Naevius: «Non hercle apluda est hodie, quam tu, nequior.» Sunt, qui apludam sorbitionis liquidissimum putent genus, quod flatu deiciatur et quasi adplodatur.Aridum proprie est, quod naturalem humorem amisit. Dicitur autem per contrariam significationem, quod inrigari desierit. Nam ἀρδεύειν Graece inrigare est.Aptus cum propria significatione intellegatur, poni tamen solet pro adepto, sicut apisci pro adipisci.Area proprie dicitur locus vacuus, quasi exaruerit et non possit quicquam generare.Angulus a Graeco ἀγκύλον venit, sive ab eo, quod est ἐγγύς, id est prope.Aduncantur, quae ex diverso coacta faciunt anguli formam.Adfines in agris vicini, sive consanguinitate coniuncti.Anclare haurire a Graeco descendit. Livius: «Florem anclabant Liberi ex carchesiis.»Anclabris mensa ministeriis aptata divinis. Vasa quoque in ea, quibus sacerdotes utuntur, anclabria appellantur.Ancunulentae feminae menstruo tempore appellantur: unde trahitur inquinamentum.Antras † convalles vel arborum † intervalla.Arferia aqua, quae inferis libabatur, dicta a ferendo; sive vas vini, quod sacris adhibebatur.Affatim dictum a copia fatendi, sive abundanter. Livius: «Affatim edi, bibi, lusi.» Terentius affatim dixit pro eo, quod est ad lassitudinem.Ammenta, quibus, ut mitti possint, vinciuntur iacula, sive solearum lora; ex Graeco, quod est ἅμματα, sic appellata, vel quia aptantes ea ad nientum trahant.Adtegrare est vinum in sacrificiis augere. Integrare enim et adtegrare minus factum est in statum redigere.Adtritum et tritum ex Graeco descendit, quia illi vestem tritam τρίβωνας appellant.Adtestata dicebantnr fulgora, quae iterato fiebant, videlicet significationem priorum adtestantia.Adtibernalis habitator continuae tabernae, quod genus domicilii antiquissimum Romanis fuisse testimonio sunt exterae gentes, quae adhuc tabulatis habitant aedificiis; unde etiam tecta castrensia, quamvis pellibus contegantur, tabernacula tamen dicuntur.Attae appellantur. qui propter vitium crurum aut pedum plantis insistunt et adtingunt magis terram, quam ambulant, quod cognomen Quintio poetae adhaesit.Attam pro reverentia seni cuilibet dicimus, quasi eum avi nomine appellemus.Adagia ad agendum apta.Adasia ovis vetula recentis partus.Abrogare irfirmare.Ad aut proprie personam significat, ut: eo ad Pompeium; aut locum, ut: abit ad theatrum.Apud mutuam loci et personae coniunctionem demonstrat, ut cum dicimus: ceno apud amicum.At differentiam rerum significat, ut cum dicimus: Scipio est bellator, at Marcus Cato orator.Addicere est proprie idem dicere et adprobare dicendo; alias addicere damnare est.Aedis domicilium in edito positum simplex atque unius aditus. Sive ideo aedis dicitur, quod in ea aevum degatur, quod Graece αἰών vocatur. Itaque aedificare cum sit proprie aedem facere, ponitur tamen καταχρηστικῶς in omni genere constructionis.Aedituus aedis sacrae tuitor, id est curam agens.Aeditimus aedis intimus.Aedilis initio dictus est magistratus, qui aedium non tantum sacrarum, sed etiam privatarum curam gerebat. Postea hoc nomen et ad magistratus † translatum est. Dictus est autem aedilis, quod facilis ad eum plebi aditus esset. Sed et aedilatus dicebatur eadem dignitas, sicut pontificatus, magistratus.Atrium proprie est genus aedificii ante aedem continens mediam aream, in quam collecta ex omni tecto pluvia descendit. Dictum autem atrium vel quia id genus aedificii Atriae primum in Etruria sit institutum, vel quod a terra oriatur, quasi aterrium.Avus, patris matrisque pater, dictus a Graeco vocabulo, quod est apud eos πάππος, mutatis quibusdam litteris. Alii volunt, quod ex ea voce appelletur, quod apud eosdem Graecos αὖς appellatur, significatque magnum, quoniam veluti magnus pater sit avus. Alii putant avum dictum esse, quia ad duos attineat, quasi adduum, vel quia ad patrem sit additus.Abavus dicitur, quia abest ab avo et est avus avi.Atavus, quia atta est avi, id est pater, ut pueri usurpare solent.Avunculus, matris meae frater, traxit appellationem ab eo, quod aeque tertius a me, ut avus, est, sed non eiusdem iuris: ideoque vocabuli facta deminutio est. Sive avunculus appellatur, quod avi locum optineat et proximitate tueatur sororis filiam.Amita patris mei soror, quia similiter tertia a me sit atque avia, videri potest dicta ex eo, quod ab antiquioribus avita sit vocitata. Sive amita dicta est, quia a patre meo amata est. Nam plus sorores a fratribus, quam fratres diligi solent, videlicet propter dissimilitudinem personarum, quae ideo minus babent dissensionis, quo minus aemulationis.Avillus agnus recentis partus.Agnus dicitur ἀπὸ τοῦ ἁγνοῦ, quod significat castum, eo quod sit hostia pura et immolationi apta.Avere nihil aliud est, quam cupere. Argumento esse avidum et aviditatem, ex quibus praecipua cupiditas intellegitur, cum significet et gaudere.Adscripti dicebantur, qui in colonias nomina dedissent, ut essent coloni.Adsciscere est adiungere vel adsumere.Adscripticii veluti quidam scripti dicebantur, qui supplendis legionibus adscribebantur. Hos et accensos dicebant, quod ad legionum censum essent adscripti. Quidam velatos, quia vestiti inermes sequerentur exercitum. Nonnulli ferentarios, quod fundis lapidibusque proeliaturi ea modo ferrent, quae in hostes iacerent. Alii rorarios, quod id genus hominum, antequam acies coirent, in modum rorantis tempestatis dimicaret.Auctarium dicebant antiqui, quod super mensuram vel pondus iustum adiciebatur, ut cumulus vocatur in modio.Auctum vocabatur spatium circi, quod super definitum. modum victoriae adiungitur.Argennon argentum percandidum.Arbiter dicitur iudex, quod totius rei habeat arbitrium et facultatem.Amicinum utris pediculum, ex quo vinum defunditur.Arbosem pro arbore antiqui dicebant et robosem pro robore.Arbitrium dicitur sententia, quae ab arbitro statuitur. Arbitrarium cum adhuc res apud arbitrum geritur.Amicitiae vocabulum ab amore deducitur, quamvis interdum vituperandus sit amor. Ab antiquis autem ameci et amecae per E litteram efferebantur.Adpromissor est, qui, quod suo nomine promisit, idem pro altero quoque promittit.Adversus aut contrarium significat aut idem quod ergo.Arcere est continere. Unde et arcus in aedificiis dictus est, quia se ipse continet. Alii dicnut arcum dictum esse ab opere arrigendo in altitudinem.Arcirma genus plaustri est modici. quo homo gestari possit.Argeos vocabant scirpeas effigies, quae per virgines Vestales annis singulis iaciebantur in Tiberim.Arcere prohibere est. Similiter abarcet, prohibet. Porcet quoque dictum ab antiquis, quasi porro arcet, et pro eo, quod est continet, ponitur; unde coercere continere dicimus. Trahitur autem hoc verbum a Graecorum magistratu, quem illi ἀρχήν vocant, in cuius potestate est vel cogere, vel prohibere.Arcani sermonis significatio trahitur sive ab arce, quae tutissima pars est urbis; sive a genere sacrificii, quod in arce fit ab auguribus, adeo remotum a notitia vulgari, ut ne litteris quidem mandetur, sed per memoriam successorum celebretur; sive ab arca, in qua quae clausa sunt, tuto manent, cuius ipsius origo ab arcendo pendet.Arculum appellabant circulum, quem capiti inponebant ad sustinenda commodius vasa, quae ad sacra publica capite portabantur.Arculus putabatur esse deus, qui tutelam gereret arcarum.Arculata dicebantur circuli, qui ex farina in sacrificiis fiebant.Arcula dicebatur avis, quae in auspiciis vetabat aliquid fieri.Asseres dicti, quod assideant parieti trabibusque.Assaratum apud antiquos dicebatur genus quoddam potionis ex vino et sanguine temperatum, quod Latini prisci sanguinem assyr vocarent.Ambrices regulae, quae transversae asseribus et tegulis interponuntur.Antes sunt extremi ordines vinearum. Unde etiam nomen trahunt antae, quae sunt latera ostiorum.Ambitus proprie dicitur inter vicinorum aedificia locus duorum pedum et semipedis ad circumeundi facultatem relictus. Ex quo etiam honoris ambitus dici coeptus est a circumeundo supplicandoque. Ambitio est ipsa actio ambientis.Amnis proprie dicitur a circumnando. quoniam am ex Graeca praepositione sumptum, quae est ἀμφί, significat circum, et nare fluere.Ambiguum est, quod in ambas agi partes animo potest. Huiusmodi apud Graecos ἀμφίβολα dicuntur.Ambrones fuerunt gens quaedam Gallica, qui subita inundatione maris cum amisissent sedes suas, rapinis et praedationibus se suosque alere coeperunt. Eos et Cimbros Teotonosque C. Marius delevit. Ex quo tractum est, ut turpis vitae hoinines ambrones dicerentur.Antiae muliebres capilli demissi in frontem appellati ex Graeco videntur: quod enirn nos contra, illi ἀντίον dicunt.Amneses appellantur urbes sitae prope amnem, ut a mari maritimae. Unde Interamnae et Antemnae dictae sunt, quod inter amnes sint positae, vel ante se habeant amnes.Amptermini, qui circa terminos provinciae manent. Unde amiciri, amburbium, ambarralia, amplexus dicta sunt.Angiportus iter compendiarium in oppido, eo quod sit angustus portus, id est aditus in portum.Angeronae deae sacra a Romanis instituta sunt, cum angina omne genus animalium consumeretur, cuius festa Angeronalia dicebantur.Actus modo significant in comoediis et tragoediis certa spatia canticorum; modo iter inter vicinos quattuor pedum latum; modo in geometrica minorem partem iugeri, id est centum viginti pedum; modo motum corporis, ut histrionum et saltatorum, qui etiam ex hoc ipso actuosi dicuntur.Auxiliares dicuntur in bello socii Romanorum exterarum nationum, dicti ex Graeco vocabulo αὔξησις, quod nos dicimus rerum crescentium auctionem.Ausoniam appellavit Auson, Ulixis et Calypsus filius, eam primum partem Italiae, in qua sunt urbes Beneventum et Cales; deinde paulatim tota quoque Italia, quae Appennino finitur, dicta est Ausonia ab eodem duce, a quo urbem etiam conditam Auruncam ferunt.Alumento pro Laumedonte a veteribus Romanis necdum adsuetis Graecae linguae dictum est. Sic Melo pro Nilo, Catamitus pro Ganymede, Alphius pro Alpheo dicebatur.Accensi dicebantur, qui in locum mortuorum militum subito subrogabantur, dicti ita, quia ad censum adiciebantur.Acerra ara, quae ante mortuum poni solebat, in qua odores incendebant. Alii dicunt arculam esse turariam, scilicet ubi tus reponebant.Apex, qui est sacerdotum insigne, dictus est ab eo, quod comprehendere antiqui vinculo apere dicebant. Unde aptus is, qui convenienter alicui iunctus est.Athanuvium est poculi fictilis genus, quo in sacrificiis utebantur sacerdotes Romani.Atroces appellantur ex Graeco, quia illi ἄτρωκτα appellant, quae cruda sunt; sive atrox dicitur ab eo, quod nihil timeat; τρέσαι enim Graeci dicunt timere.Auguraculum appellabant antiqui, quam nos arcem dicimus. quod ibi augures publice auspicarentur.Arseverse averte ignem significat. Tuscorum enim lingua arse averte, verse ignem constat appellari. Unde Afranius ait: «Inscribat aliquis in ostio arseverse.»Aborigines appellati sunt, quod errantes convenerint in agrum, qui nunc est populi Romani. Fuit enim gens antiquissima Italiae.Ab oloes dicebant pro ab illis; antiqui enim litteram non geminabant.Aventinus mons intra urbem dictus est, quo ibi rex Albanorum Aventinus bello fuerit extinctus atque sepultus.Adorare apud antiquos significabat agere; unde et legati oratores dicuntur, quia mandata populi agunt.Armilustrium festum erat apud Romanos, quo res divinas armati faciebant, ac, dum sacrificarent, tubis canebant.Adeo duas habet significationes. Nam cum prima acuta effertur, idem significat, quod accedo, cum dicimus: adeo praetorem. Cum autem secunda, idem quod usque eo, non quidem secundum rationem, quia ad praepositio accusativis accomodata est, sed vetusta quadam loquendi consuetudine.Argea loca Romae appellantur, quod in his sepulti essent quidam Argivorum inlustres viri.Asparagus herba dicta. quod in aspero virgulto nascatur.Adsidelae mensae vocantur, ad quas sedentes flamines sacra faciunt.Anceps significare videtur id, quod ex utraque parte caput habeat, ut secures bipennes: sed magis a capiendo, quod ex utraque parte aeque captatur, appellatum est.Ancus appellatur, qui aduncum brachium habet, et exporrigi non potest.Ancillae dictae ab Anco Martio rege, quod in bello magnum feminarum numerum ceperit. Sive ideo sic appellantur, quod antiqui anculare dicebant pro ministrare, ex quo di quoque ac deae feruntur coli, quibus nomina sunt Anculi et Anculae.Ancaesa dicta sunt ab antiquis vasa, quae caelata appellamus, quod circumcaedendo talia fiunt. Ipsum quoque caelare verbum ad eadem causa est dictum, D littera cum L permutata.Aerosam appellaverunt antiqui insulam Cyprum, quod in ea plurimum aeris nascatur.Aenesi dicti sunt comites Aeneae.Aeneatores cornicines dicuntur, id est cornu canentes.Aenariam appellavere locum, ubi Aeneas classem a Troia veniens appulit.Audacia ab avide, id est cupide. agendo est dicta.Aceratum lutum cum paleis mixtum.Aclassis tunica ab humeris non consuta.Arillator, qui etiam coctio appellatur, dictus videtur a voce Graeca, quae est αἷρε, id est tolle, quia sequitur merces, ex quibus quid cadens lucelli possit tollere. Lucellum deminutivum est a lucro.Artitus bonis instructus artibus.Arnae caput agni caput.Arsineum ornamentum capitis muliebris.Artus ex Graeco appellantur, quos illi ἄρθρα dicunt: sive artus dicti, quod membra membris artentur.Arquites arcu proeliantes. qui nunc dicuntur sagittarii.Arbilla arvina, id est pinguedo corporis.Artifices dicti, quod scientiam suam per artus exercent, sive quod apte opera inter se artent, qua ex causa etiam et artes sunt appellatae.Arytaenam sive artenam vas ab hauriendo sic appellabant.Amsegetes dicuntur, quorum ager viam tangit.Amites perticae aucupales.Ampendices dicebantur ab antiquis, quod circumpenderent, quos nunc appendices appellamus.Ablegmina partes extorum, quae dis immolabant.Ambulacra ambulationes.Amian genus piscis.Ameria urbs in Umbria ab Amiro sic appellata.Adsipere et praesipere dicebant antiqui, sicut nos quoque modo dicimus ab aequo iniquum, ab quaerendo inquirere.Admissivae aves dicebantur ab auguribus, quae consulentem iuberent.Adulari est compositum ex accedendo et ludendo.Addubanum dubium.Adulter et adultera dicuntur, quod et ille ad alteram et haec ad alterum se conferunt.Aquilus color est fuscus et subniger, a quo aquila dicta esse videtur, quamvis eam ab acute volando dictam volunt. Aquilus autem color ab aqua est nominatus. Nam cum antiqui duos omnino naturales nossent, id est album et nigrum, intervenerit autem is quoque, qui ita neutri similis est, ut tamen ab utroque proprietatem trahat, potissimum ab aqua eum denominarunt, cuius incertus est color.Aquilo ventus a vehementissimo volatu ad instar aquilae appellatur.Anquirere est circumquirere.Andron locus domicilii appellatur angustior longitudine, in quo viri plurimi morabantur, ut gynaeceum a mulieribus.Apud et penes in hoc differunt, quod alterum personam cum loco significat, alterum personam et dominium ac potestatem, quod trahitur a penitus.Anxur vocabatur, quae nunc Tarracina dicitur Vulscae gentis, sicut ait Ennius: «Vulsculus perdidit Anxur.»Aquarioli dicebantur mulierum inpudicarum sordidi adseculee.Aquipenser genus piscis.Apellinem antiqui dicebant pro Apollinem.Aperta idem Apollo vocabatur, quia patente cortina responsa ab eo dentur.Abditivi abortivi.Ape apud antiquos dicebatur prohibe, compesce.Apua genus minimi pisciculi.Abs praepositio a Graeco deducitur. Significat autem retractationem in partem posteriorem.Apollinares ludos, hoc est in laudem Apollinis, populus laureatus spectabat, stipe data pro cuiusque copia.Apiculum filum, quo flamines velatum apicem gerunt.Abacti magistratu dicebantur, qui coacti deposuerant imperium.Agere modo significat ante se pellere, id est minare. Virgilius: «Et potum pastas age.» Modo significat iurgari, ut dicimus: agit cum eo furti; modo rependere, ut cum dicimus: gratias ago; modo verbis indicare, ut cum dicimus: causam ago; quin etiam si accessit gestus et vultus quidam decor, ut cum scaenici agere dicuntur.Abitionem antiqui dicebant mortem.Abgregare est a grege ducere: adgregare ad gregem ducere: segregare ex pluribus gregibus partes seducere, unde et egregius dicitur e grege lectus. Quorum verborum frequens usus non mirum si ex pecoribus pendet, cum apud antiquos opes et patrimonia ex his praecipue constiterint, ut adhuc etiam pecunias et peculia dicimus.Acetare dicebant, quod nunc dicimus agitare.Autumnum quidam dictum existimant, quod tunc maxime augeantur hominum opes, coactis agrorum fructibus.Agedum significat age modo. Est enim adhortantis sermo.Aulas antiqui dicebant, quas nos dicimus ollas, quia nullam litteram geminabant. Itaque aulicoeta exta, quae in ollis coquebantur, dicebant, id est elixa.Avidus a non videndo propter nimiam cupiditatem appellatur: sicut amens, qui mentem suam non habet.Aureliam familiam ex Sabinis oriundam a Sole dictam putant, quod ei publice a populo Romano datus sit iocus, in quo sacra faceret Soli, qui ex hoc Auseli dicebantur, ut Valesii, Papisii pro eo, quod est Valerii, Papirii.Aemiliam gentem appellatam dicunt a Mamerco, Pythagorae philosophi filio, cui propter unicam humanitatem cognomen fuerit Aemylos. Alii, quod ab Ascanio descendat, qui duos habuerit filios, Iulum et Aemylon.Aerumnulas Plautus refert furcillas, quibus religatas sarcinas viatores gerebant. Quarum usum quia Gaius Marius retulit, Muli Mariani postea appellabantur. Itaque aerumnae labores onerosos significant: sive a Graeco sermone deducuntur. Nam αἴρειν Graece, Latine tollere dicitur.Aemidum tumidum.Aequidiale apud antiquos dictum est, quod nunc dicimus aequinoctiale, quia nox diei potius, quam dies nocti adnumerari debet. Graeci quoque in hoc consentiunt, ἰσημερίαν, id est aequidiale, dicentes.Aeruscare aera undique, id est pecunias colligere.Aequilavium significat ex toto dimidium, dictum a lavatione lanae, quae dicitur aequilavio redire, cum dimidium decidit sordibus.Aegeum mare appellatur, quod crebrae in eo sint insulae, ut procul aspicientibus species caprarum videatur; sive quod in eo Aege, Amazonum regina, perierit; sive quod eo Aegeus pater Thesei se praecipitaverit.Aestimata poena ab antiquis ab aere dicta est, qui eam aestimaverunt aere, ovem decussis, bovem centussis, hoc est decem vel centum assibus.Alucinatio erratio.Adigas dare cogas.Acies, acumen, acus et acuere dicuntur ab ἀκόνη, quam Latine dicimus cotem.Auxilla olla parvula.Amputata, id est circumputata, dicuntur ab eo, quod antiqui putum pro puro dicebant, unde deducuntur pudor et pudicus.Appia via et aqua ab Appio Claudio est appellata.Ariminum a nomine fluminis propinqui est dictum.Animula urbs parvarum opum fuit in Apulia.Arca deminutivum facit arculam et arcellam, ut a porco porculum et porcellum, a mamma mammulam et mamillam.Alebria bene alentia.Agasones equos agentes, id est minantes.Arcubii, qui excubabant in arce.Armillas ex auro, quas viri militares ab imperatoribus donati gerunt, dictas esse existimant, quod antiqui humeros cum brachiis armos vocabant; unde arma ab his dependentia sunt vocata.Abalienatus dicitur, quem quis a se removerit. Alienatus qui alienus est factus.Adserere manum, est admovere: quo ea quoque, quae in terram demittuntur, seri dicuntur; unde etiam serae appellantur, quia foribus admotae opponuntur defixae postibus, quemadmodum ea, quae terrae inseruntur.Arvum dicimus agrum necdum satum.Apica dicitur ovis, quae ventrem glabrum habet.Ae syllabam antiqui Graeca consuetudine per ai scribebant, ut aulai, Musai.Auceta saepe aucta.Abercet prohibet.Advosem, adversarium, hostem.«Axe adglomerati universi stantes», id est cohortibus aut legionibus.Aeruma utensilia ampliora.Afvolant avolant.Astasint steterint.«Ambaxioque circumeuntes», catervatim.Apor apud.Amosio annuo.Anticum veteres etiam pro ianua posuere.Aestimias aestimationes.Abisse pro adisse dicebant.Abambulantes abscedentes.Aquilius praenomen ab aquilo colore, id est nigro, est dictum.Antiquare est in morem pristinum reducere.Attinge pro attingam posuere.Appellitavisse saepe appellasse.Alteras ponebant pro eo, quod est adverbium alias.Argutum iri in discrimen vocari.Aureas dicebant frenos, quibus equorum aures religantur.Audacias pluraliter Cato dixit.Ausis audeas.Audax deminutivum facit audaculus.Arvocitat saepe advocat.Annaria lex dicebatur ab antiquis ea, qua finiuntur anni magistratus capiendi.Aliorsum et illorsum sicut introrsum, dixit Cato.Abietaria negotia dicebantur, quam materiariam nunc dicimus, videlicet ab abietibus coemendis.Aletudo corporis pinguedo.Aeribus pluraliter ab aere, id est aeramento, Cato dixit.Addues addideris.Aristophorum vas, in quo prandium fertur, ut discus.Adlicit est perducit aliquem in rem, dictum a verbo lacit, id est decipit. Hinc descendit inlicere et oblectare, id est frustrantem inducere.Abnutare saepe abnuere.Aliae rei dixit Plautus pro eo, quod est ali rei.Adfabrum fabrefactum.Alimodi pro alius modi.Aeneolo, quod ex aere fit dicimus.Aenulum vas ex aere parvum.Ad exitam aetatem ad ultimam aetatem.Amatio ab amore denominatum.Anginam vinariam habere dicuntur, qui vino suffocantur.Adulterina signa dicuntur alienis anulis facta.Arabice olet, id est ex odoribus Arabicis.Ausculari dicebant antiqui pro osculari, quod est os cum ore conferre.Adaxint adegerint.Argus oculeus, Argus nomen est hominis, qui fuisse fingitur oculis plenus.Amasso amavero.Amiculum genus vestimenti, a circumiectu dictum.Auditavi saepe audiviAdlivescit, livere incipit, hoc est lividum fierit.Atticissat Attice loquitur. Plautus: «Non atticissat, sed sicilicissat»; id est Sicule loquitur.Atritas atri coloris.Aegyptinos Aethiopas.Advelitatio iactatio quaedam verborum figurata ab hastis velitaribus. Velites dicuntur expediti milites quasi volantes.Auctor communis erat generis apud antiquos.Adnictat saepe et leviter oculo adnuit. Naevius in Tarentilla: «Alii adnutat, alii adnictat, alium amat, alium tenet.»Atriplexum herba, quae nunc atriplex dicitur.Adoptaticius ex adoptato filio natus.Aleonem aleatorem. Naevius: «Pessimorum pessime audax, ganeo, lustro, aleo.»Aditiculum parvum aditum.Atrabilis ab atro, id est animi vitio dictus. Est enim atrum nigrum, id est a candore remotum.Anctos, excruciatos.Anatem dicebant morbum anuum, id est vetularum, sicut senium morbum senum.Altaria ab altitudine sunt dicta, quod antiqui diis superis in aedificiis a terra exaltatis sacra faciebant; diis terrestribus in terra, diis infernalibus in effossa terra.Assa dicebantur cantus tibiarum.Aves ab adventu earum dicuntur, quod inde veniant, unde nequis suspicetur.Agolum pastorale baculum, quo pecudes aguntur.Abortum gravidae mulieris dicitur, quod non sit tempestive ortum. |