Paulus Diaconus
ca. 720 - ca. 799
|
Historia Romana
Liber V
|
________________________________________________________________
|
|
Incipitliber quintus.
(1) Dum bellum in Numidia contra Iugurtam geritur, Romani consules Marcus Mallius et Quintus Coepio a Cymbris et Teutonis et Tugurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum gentes, uicti sunt iuxta flumen Rodanum et ingenti internitione etiam castra sua et magnam partem exercitus perdiderunt. Timor Romae grandis fuit, quantus uix Annibalis tempore Punicis bellis, ne iterum Galli Romam uenirent. Ergo Marius post uictoriam Iugurtinam secundo consul est factus, bellumque ei contra Cymbros et Teutonas decretum est. Tertio quoque ei et quarto delatus est consulatus, quia bellum Cymbricum protrahebatur. Sed in quarto consulatu collegam habuit Quintum Lutatium Catulum. Cum Cymbris itaque conflixit et duobus proeliis cc milia hostium cecidit, lxxx milia coepit et ducem eorum Teutomodum, propter quod meritum absens consul est factus.(2) Interea Cymbri et Teutones, quorum copia adhuc infinita erat, ad Italiam transierunt. Iterum a Gaio Mario et Quinto Catulo contra eos dimicatum est, sed a Catuli parte felicius. Nam proelio, quod simul ambo gesserunt, cxl milia aut in pugna aut in fuga caesa sunt, lx milia capta. Romani milites ex utroque exercitu trecenti perierunt. Tria et triginta Cymbris signa sublata sunt, ex his exercitus Marii duo reportauit, Catuli exercitus xxxi.Sed ab eorum mulieribus grauiorem paene quam ab ipsis pugnam Romani experti sunt; hae etenim plaustris in modum castrorum dispositis ipsae desuper propugnantes diu obstitere Romanis. Sed cum ab eis nouo cedis genere terrerentur, abscisis enim cum crine ceruicibus inhonesto satis uulnere turpes relinquebantur, ferrum, quod in hostes sumpserant, in se suosque uerterunt. Nam aliae concursu mutuo iugulatae, aliae adprehensis inuicem faucibus strangulatae, aliae funibus ad sua colla ligatis equorumque cruribus protractae interierunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependerunt; quaedam dum se suspenderet, duos filios traiectis per colla eorum laqueis ad suos pedes uinxit. Ita his duobus proeliis cccxl milia Gallorum occisa, cxl milia capta sunt absque innumera multitudine mulierum, quae femineo furore se suosque paruulos necauerunt. His belli finis fuit; triumphus utrique decretus est.(3) Sexto Iulio Caesare et Lucio Marcio Philippo consulibus sexcentesimo quinquagesimo nono anno ab Vrbe condita, cum prope alia omnia bella cessarent, in Italia grauissimum bellum Picentes, Marsi Pelignique mouerunt, qui cum annis numerosis iam populo Romano oboedirent, tum libertatem sibi aequam adserere coeperunt. Perniciosum admodum hoc bellum fuit. Rutilius consul in eo occisus est, Coepio nobilis iuuenis, Portius Cato alius consul. Duces autem aduersus Romanos Picentibus et Marsis fuerunt Titus Vettius, Hierius Asianus, Titus Legennius, Aulus Cluentius. A Romanis bene contra eos pugnatum est a Gaio Mario, qui sexies consul fuerat, et a Gneo Pompeio, maxime tamen a Lucio Cornelio Sylla, qui inter alia egregia ita Cluentium hostium ducem cum magnis copiis fudit, ut ex suis unum amitteret. Quadriennio cum graui tamen calamitate hoc bellum tractum est. Quinto demum anno finem accepit per Lucium Cornelium Syllam consulem, cum antea in eodem bello ipse multa strenue sed praetor gessisset.Ipso in tempore dira prodigia uisa sunt: nam sub ortu solis globus ignis a regione septentrionis cum maximo caeli fragore emicuit; apud Arretinos in conuiuio cruor e panibus quasi e uulneribus corporum fluxit; per septem continuos dies grando lapidum inmixtis etiam testarum fragmentis terram latissime uerberauit; in Samnitibus e uastissimo terrae hiatu flamma prorupit et usque in caelum extendi uisa est. Tunc etiam omnium generum animalia, quae inter homines uiuere solita erant, relictis stabulis pascuisque cum balatu, hinnitu mugituque miserabili ad siluas montesque fugerunt; canes quoque, quorum natura est extra homines esse non posse, lacrimosis ululatibus uagi luporum ritu oberrarunt; nec mora post haec tam grauia prodigia ciuilia bella secuta sunt. Apud Iudaeos ea tempestate primus Aristobolus rex pariter et pontifex diadematis sumpsit insigne.(4) Anno Vrbis conditae sexcentesimo sexagesimo secundo primum Romae bellum ciuile commotum est, eodem anno etiam Mitridaticum. Causam bello ciuili Gaius Marius sexies consul dedit. Nam cum Sylla consul contra Mitridatem gesturus bellum, qui Asiam et Achaiam occupauerat, mitteretur, isque exercitum in Campania paulisper teneret, ut belli socialis, de quo diximus, quod intra Italiam gestum fuerat, reliquiae tollerentur, Marius affectauit ut ipse ad bellum Mitridaticum mitteretur. Qua re Sylla commotus cum exercitu ad Vrbem uenit. Illic contra Marium et Sulpicium dimicauit. Primus Vrbem armatus ingressus est, Sulpicium interfecit, Marium fugauit, atque ita ordinatis consulibus in futurum annum Gneo Octauio et Cornelio Cinna ad Asiam profectus.(5) Mitridates, qui Ponti rex erat atque Armeniam minorem et totum Ponticum mare in circuitu in Bosphoro tenebat, primo Nicomeden amicum populi Romani Bithynia uoluit expellere senatuique mandauit bellum se ei, propter iniurias quas passus fuerat, inlaturum. A senatu responsum Mitridati est: si id faceret, quod bellum a Romanis et ipse pateretur. Quare iratus Cappadociam statim occupauit et ex ea Ariobarzanem regem et amicum populi Romani fugauit. Mox etiam Bithyniam inuasit et Paflagoniam, pulsis ex ea regibus amicis populi Romani Polemene et Nicomede. Inde et Ephesum contendit et per omnem Asiam litteras misit, ut ubicumqne inuenti essent ciues Romani, uno die occiderentur.(6) Interea etiam Mathone ciuitas Achaiae ab Aristone Atheniensi Mitridati tradita est. Miserat enim iam ad Achaiam Mitridates Archelaum ducem suum cum centum et uiginti milibus equitum ac peditum, per quem etiam reliqua Grecia occupata est. Sylla Archelaum apud Pyreum non longe ab Athenis obsedit, ipsas coepit. Postea commisso proelio contra Archelaum ita eum uicit, ut ex cxx milibus uix decem Archelao superessent, ex Syllae exercitu xiii tantum hommes interficerentur. Hac pugna Mitridates cognita, septuaginta milia lectissima ex Asia Archelao misit, contra quem Sylla iterum commisit. Primo proelio xv milia hostium interfecta sunt et filius Archelai Diogenes; secundo omnes Mitridatis copiae extinctae sunt, Archelaus ipse triduo nudus in paludibus latuit. Hac re audita Mitridates iussit cum Sylla de pace agi.(7) Interim eo tempore Sylla etiam Dardanos, Scordiscos, Dalmatas et Moesos partim uicit, alios in fidem accepit. Sed cum legati a rege Mitridate, qui pacem petebant, uenissent, non aliter se daturum Sylla esse respondit, nisi rex relictis his quae occupauerat, ad regnum suum redisset. Postea tamen ad colloquium ambo uenerunt. Pax inter eos ordinata est, ut Sylla ad bellum ciuile festinans a tergo periculum non haberet. Nam dum Sylla in Achaia atque Asia Mitridatem uicit, Marius, qui fugatus erat, et Cornelius Cinna unus ex consulibus bellum in Italia reparauerunt et ingressi urbem Romam nobilissimos e senatu et consulares uiros interfecerunt, multos proscripserunt, ipsius Syllae domo euersa filios et uxorem ad fugam compulerunt. Vniuersus reliquus senatus ex Vrbe fugiens ad Syllam in Greciam uenit, orans ut patriae subueniret. Ille in Italiam traiecit, bellum ciuile gesturus aduersus Norbanum et Scipionem consules. Et primo proelio contra Norbanum dimicauit non longe a Capua. Tum sex milia eius cecidit, sex coepit, xxiiii suos amisit. Inde etiam ad Scipionem se conuertit et ante proelium totum eius exercitum sine sanguine in deditionem accepit.(8) Sed cum Romae mutati consules essent, Marius Marii filius ac Papirius Carbo consulatum accepissent, Sylla contra Marium iuniorem dimicauit et xv milibus eius occisis cccc de suis perdidit. Sylla deinde cum Campanio Samnitium duce et reliquis copiis ad portam Collinam signa contulit, octoginta milia hominum occidit. Mox etiam Vrbem ingressus tria milia hominum contra fidem datam inermes peremit cumque magna crudelitate aduersus sontes insontesque seuiret, Quintus Catulus palam Syllae dixit: «Cum quibus tandem uicturi sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus?» Sylla dehinc Marcomarium de caprili casa extractum uinciri iussit ductumque trans Tiberim effossis oculis, membris minutatim exsectis uel fractis trucidari. Marium Marii filium Praeneste persecutus obsedit et ad mortem compulit. Rursus pugnam grauissimam habuit contra Lamponium et Carinatem duces partis Marianae ad portam Collinam. lxx milia hostium in eo proelio contra Syllam fuisse dicuntur. xii milia se Syllae dediderunt, coeteri in acie, in castris, in fuga insatiabili ira uictoris consumpti sunt. Gaius quoque Carbo consul alter ab Arimino in Siciliam fugit et ibi per Gneum Pompeium interfectus est, quem adulescentem Sylla atque annos unum et uiginti natum cognita eius industria tantis exercitibus praefecerat, ut secundus a Sylla haberetur.(9) Occiso ergo Carbone, Siciliam Pompeius recepit. Transgressus inde ad Africam Domitium Marianae partis ducem et Ierdam regem Mauritaniae, qui Domitio auxilium ferebat, occidit. Post haec Sylla de Mitridate ingenti gloria triumphauit. Gneus etiam Pompeius, quod nulli Romanorum tributum erat, quartum et uicesimum annum agens de Africa triumphauit. Hunc finem habuerunt duo bella funestissima, Italicum, quod et sociale dictum est, et ciuile, quae ambo tracta sunt per annos decem. Consumpserunt autem ultra cl milia hominum, uiros consulares xxiii, praetorios vii, aedilicios lx, senatores fere cc. Post haec tamen Sylla mortuo Lepidus Marianae partis aduersus Catulum Syllanum ducem consurgens bellum reparauit; bis tunc acie certatum est, plurimi Romanorum extincti. Albanorum ciuitas, pro eo quod illuc Scipio Lepidi filius confugisset, expugnata et capta est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens apud Regium interfectus est. Hoc tempore Hierosolimis Alexandra uxor Alexandri regnabat, ex cuius aetate Iudaeos rerum confusio et uariae clades oppressere.
Explicit historiae romanaeliber quintus. |