Paulus Diaconus
ca. 720 - ca. 799
|
Historia Romana
Liber IV
|
________________________________________________________________
|
|
Incipitliber quartus.
(1) Transacto Punico bello secutum est Macedonicum contra Philippum regem quingentesimo et quinquagesimo et primo anno ab Vrbe condita.(2) Titus Quintius Flamminius aduersum Philippum rem prospere gessit, et pax ei data est his legibus: ne Greciae ciuitatibus, quas Romani contra eum defenderant, bellum inferret, ut captiuos et transfugas redderet, quinquaginta solas naues haberet, reliquas Romanis dederet, per annos decem quaterna milia pondo argenti praestaret et obsidem daret filium suum Demetrium. Titus Quintius etiam Lacedaemoniis intulit bellum. Ducem eorum Nabidem uicit et quibus uoluit conditionibus in fidem accepit. Ingenti gloria triumphauit, duxit ante currum nobilissimos obsides, Demetrium Philippi filium et Armenem Nabidis. Romani captiui, qui sub Annibale per Greciam uenditi fuerant, uniuersi recepti capitibus rasis ob detersam seruitutem currum triumphantis secuti sunt. Eodem tempore Insubres Boii, a quibus Ticinum ciuitas condita est, atque Cenomanni contractis in unum uiribus Amilcare Poenorum duce, qui in Italia remanserat, Cremonam Placentiamque uastantes difficillimo bello a Lucio Fuluio praetore superati sunt. Consul Marcellus in Etruria a Boiis oppressus magnam partem exercitus perdidit; cui postea Furius alter consul auxilio accessit atque ita uniuersam Boiorum gentem igni ferroque uastantes propemodum usque ad nihilum deleuerunt.(3) Transacto bello Macedonico secutum est Syriacum contra Antiochum regem Publio Cornelio Scipione Acilio Glabrione consulibus. Huic Antiocho Annibal se iunxerat Carthaginem patriam suam, metu ne Romanis traderetur, relinquens. Acilius Glabrio in Achaia bene pugnauit. Castra regis Antiochi nocturna pugna capta sunt, ipse fugatus. Philippo, quia contra Antiochum Romanis fuisset auxilio, filius Demetrius redditus est.Publio Scipione Africano iterum Tito Sempronio Longo consulibus, apud Mediolanium decem milia Gallorum caesa, sequenti autem proelio undecim milia Gallorum, Romanorum uero quinque milia occisa sunt. Minucius a Liguribus in extremum periculi adductus et insidiis hostium circumuentus uix Numidarum equitum industria liberatus est.(4) Lucio Cornelio Scipione et Gaio Laelio consulibus, Scipio Africanus fratri suo Lucio Cornelio Scipioni consuli legatus contra Antiochum profectus est. Annibal, qui cum Antiocho erat, nauali proelio uictus est. Ipse postea Antiochus circa Sipulum Magnesiam Asiae ciuitatem a consule Cornelio Scipione ingenti proelio fusus est. Auxilio fuit in ea pugna Romanis Eumenes Attali regis frater, qui Eumeniam in Frigia condidit. Quinquaginta milia peditum, tria equitum eo certamine ex parte regis occisa sunt. Tum rex pacem petit. Isdem conditionibus data est a senatu, quamquam uicto, quibus ante offerebatur: ut ex Europa et Asia recederet atque intra Taurum se contineret, decem milia talentorum et uiginti obsides praeberet, Annibalem concitatorem belli dederet. Eumeni regi donatae sunt a senatu omnes Asiae ciuitates quas Antiochus bello perdiderat, et Rhodiis, qui auxilium Romanis contra regem Antiochum tulerant, multae urbes concesserunt. Scipio Romam rediit, ingenti gloria triumphauit. Nomen et ipse, ad imitationem fratris, Asiagenis accepit, quia Asiam uicerat, sicuti frater ipsius propter Africam domitam Africanus appellabatur. Lucius Bebius in Hispaniam proficiscens a Liguribus circumuentus cum uniuerso exercitu occisus est, unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internitionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curauerint. Marcius consul aduersus Ligures profectus superatusque quattuor milia militum amisit.(5) Spurio Postumio Albino Marco Philippo consulibus M. Fuluius de Aetolis triumphauit. Annibal, qui, uicto Antiocho, ne Romanis traderetur, ad Prusiam Bithyniae regem fugerat, repetitus etiam ab eo est per Titum Quintium Flamminium. Et cum tradendus Romanis esset, uenenum bibit et apud Libyssam in finibus Nicomedensium sepultus est. Eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi Vrbe diu exulans apud Amiternum morbo periit. Tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari est edita. His quoque diebus actum est quod de Heliodoro Machabaeorum narrat historia.(6) Philippo rege Macedoniae mortuo, qui et aduersus Romanos bellum gesserat et postea Romanis contra Antiochum auxilium tulerat, filius eius Perseus in Macedonia rebellauit ingentibus copiis ad bellum paratis. Nam adiutores habebat Cotum Thraciae regem et regem Illirici Gentium nomine. Romanis autem in auxilium erant Eumenes Asiae rex, Ariaratus Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptolomeus Aegypti, Masinissa Numidiae. Prusias autem Bithyniae, quamquam sororem Persei uxorem haberet, utrisque se equum praebuit. Dux Romanorum Publius Licinius consul contra eum missus est et a rege graui proelio uictus. Neque tamen Romani, quamquam superati, regi petenti pacem praestare uoluerunt nisi his conditionibus: ut se et suos senatui et populo Romano dederet. Mox missus contra eum Lucius Aemilius Paulus consul et in Illiricum Gaionicius praetor contra Gentium. Sed Gentius facile uno proelio uictus mox se dedidit. Mater eius et uxor et duo filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum uenerunt. Bello intra xxx dies perfecto, ante cognitum est Gentium uictum, quam coeptum bellum nuntiaretur.(7) Cum Perseo autem Aemilius Paulus consul iii nonas Sept. dimicauit uicitque eum uiginti milibus peditum eius occisis. Equitatus cum rege interfugit. Romanorum centum milites amiserat. Romanis se dederunt. Ipse rex cum desereretur ab amicis, uenit in Pauli potestatem. Sed honorem ei Aemilius Paulus consul non quasi uicto habuit; nam et uolentem ad pedes sibi cadere non permisit et iuxta se in sella collocauit. Macedoniis et Illiriis hae leges a Romanis datae: ut liberi essent et dimidium eorum tributorum praestarent quae regibus praestitissent, ut appareret populum Romanum pro aequitate magis quam auaritia dimicare. Itaque in conuentu infinitorum populorum Paulus hoc pronuntiauit et legationes multarum gentium, qui ad eum uenerant, magnificentissimo conuiuio pauit, dicens eiusdem homines esse debere et bello uincere et in conuiuii apparatu elegantes esse.(8) Mox septuaginta ciuitates Epyri, quae rebellabant, cepit, praedam militibus distribuit. Romam ingenti pompa rediit in naue Persei, quae inusitatae magnitudinis fuisse traditur, adeo ut sedecim ordines dicatur habuisse remorum. Triumphauit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus filiis utroque latere adstantibus. Ducti sunt ante currum duo regis filii et ipse Perseus xlv annos natus. Post eum etiam Anicus de Illiriis triumphauit. Gentius cum fratre et filiis ante currum ductus est. Ad hoc spectaculum reges multarum gentium Romam uenerunt, inter alios etiam Attalus atque Eumenes Asiae reges et Prusias Bithyniae. Magno honore excepti sunt et permittente senatu dona quae adtulerunt in Capitolio posuerunt. Prusias etiam filium suum Nicomedem senatui commendauit.Anno ab Vrbe condita sexcentesimo Lucio Licinio Lucullo Postumio Altino consulibus, cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus inuasisset et ex omnibus non esset qui ire in Hispaniam uel miles uel legatus auderet, Publius Scipio, qui post Africanus erit, ultro se militaturum in Hispaniam optulit, cum tamen in Macedoniam sorte iam deputatus esset. Itaque profectus in Hispaniam magnas strages gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio; nam et barbarum prouocantem singulariter congressus occidit. Sergius autem Galba praetor a Lusitanis magno proelio uictus est uniuersoque exercitu amisso ipse cum paucis uix elapsus euasit.(9) Insequenti anno Lucius Mummius in Lusitania bene pugnauit. Marcellus postea consul res ibidem prospere gessit.(10) Tertium deinde bellum contra Carthaginem suscipitur sexcentesimo et altero anno ab Vrbe condita, Lucio Mallio Censurino et Marco Mallio consulibus, anno quinquagesimo primo postquam secundum Punicum transactum est. Hii profecti Carthaginem. Carthaginiensibus euocatis iussisque ut arma et naues traderent, tanta uis armorum repente tradita est, ut facile ex ea tota Africa potuisset armari. Qui postquam arma Romanis tradiderunt, relicta urbe recedere procul a mari decem milia passuum iussi sunt. Carthaginienses dolorem ad desperationem contulerunt aut defensuri ciuitatem aut cum ipsa per ipsam sepeliendi, moxque sibi duos Hasdrubales duces creauerunt, armaque facere aggressi, postquam aes ferrumque defecit, aurea argenteaque fecere. Consules cum aliquantam muri partem machinis diruissent, a Carthaginiensibus uicti sunt atque repulsi, quos fugientes Scipio tunc tribunus militum repulso intra muros hoste defendit. Famea dux alius equitatui Carthaginiensium praeerat. Igitur Scipio tunc, Scipionis Africani nepos, tribunus, ut dictum est, militum ibi militabat. Huius apud omnes ingens metus et reuerentia erat; nam et paratissimus ad dimicandum et consultissimus habebatur. Itaque per eum multa a consulibus gesta sunt, neque quicquam magis uel Hasdrubal uel Famea uitabant, quam contra eam Romanorum partem committere ubi Scipio dimicarat.(11) Per idem tempus Masinissa, rex Numidarum, per annos sexaginta fere amicus populi Romani, anno uitae nonagesimo septimo mortuus, quadraginta quattuor filiis relictis, Scipionem diuisorem inter filios suos esse iussit.(12) Cum igitur clarum Scipionis nomen esset, iuuenis adhuc consul est factus et contra Carthaginem est missus. Contra quam dum sex continuis diebus noctibusque pugnasset, ultima Carthaginienses desperatio ad deditionem traxit, petentes ut, quos belli clades reliquos fecisset, saltem seruire liceret; ac primum agmen mulierum satis miserabile, post uirorum descendit; nam fuisse mulierum uiginti quinque milia, uirorum triginta milia traditum est. Rex Hasdrubal se ultro dedidit, transfugae qui Escolapii templum occupauerant, uoluntario praecipitio dati, igne consumpti sunt. Vxor Hasdrubalis se suosque filios secum femineo furore in medium iecit incendium. Ipsa autem ciuitas sedecim diebus continuis arsit miserumque spectaculum suis uictoribus praebuit; multitudo omnis captiuorum exceptis paucis principibus uenundata est. Diruta est autem Carthago omni murali lapide in puluerem comminuto. Cuius fuisse situs huiusmodi dicitur: xxii milia passuum muro amplexa tota paene mari cingebatur absque faucibus, quae tribus milibus passuum aperiebantur; is locus murum triginta pedes latum habuit saxo quadrato in altitudine cubitorum quadraginta, a saxo cui Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo milia passuum tenebat; ex una parte murus communis urbis et Byrsae imminens mari, quod mare stagnum dicitur, quoniam obiectu protentae linguae tranquillatur. Spolia ibi inuenta, quae uariarum ciuitatum excidiis Carthago collegerat, et ornamenta urbium ciuitatibus Siciliae, Italiae, Africae reddidit quae sua recognoscebant. Ita Carthago septingentesimo anno postquam condita erat deleta est. Ita quarto, quam coeptum fuit, bellum tertium terminatum est. Scipio nomen, quod auus eius acceperat, meruit, scilicet ut propter uirtutem etiam ipse Africanus iunior uocaretur.(13) Interim in Macedonia quidam Pseudophilippus arma mouit et Romanum praetorem Publium Iuuentium contra se missum ad internicionem uicit. Post eum Quintus Caecilius Metellus dux a Romanis contra Pseudophilippum missus est et xxv milibus occisis Macedoniam recepit, ipsum etiam Pseudophilippum in potestatem suam redegit.(14) Corinthiis quoque bellum indictum est, nobilissimae Greciae ciuitati, propter iniuriam legatorum Romanorum. Hanc Mummius consul coepit et diruit. Tres igitur Romae simul celeberrimi triumphi fuerunt: Africani ex Africa, ante cuius currum ductus est Hasdrubal; Metelli ex Macedonia, cuius currum praecessit Andariscus idem qui et Pseudophilippus; Mummii ex Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis clarissimae ornamenta praelata sunt.(15) Iterum in Macedonia Pseudoperses, qui se Persei filium esse dicebat, collectis seruitiis rebellauit, et cum iam xvi milia armatorum haberet, a Tremellio quaestore superatus est. His diebus androginus Romae uisus iussu aruspicum in mare mersus est.(16) Eodem tempore Metellus in Celtiberiam apud Hispanos res egregias gessit. Successit ei Quintus Pompeius. Nec multo post Quintus quoque Coepio ad idem bellum missus est, quod quidam Viriatus contra Romanos in Lusitania gerebat. Quo metu Viriatus a suis interfectus est, cum xiiii annos Hispanias aduersus Romanos mouisset. Pastor primo fuit, mox latro non dux, postremo tantos ad bellum populos concitauit, ut adsertor contra Romanos Hispaniae putaretur. Huic namque primus Sextus Vecilius praetor occurrit, qui toto exercitu caeso uix fuga lapsus euasit; deinde Gaium Plautium praetorem idem Viriatus multis proeliis fractum fugauit; post haec Claudium Vnimammium cum omni exercitu superauit. Denique cum interfectores eius praemium a Coepione consule peterent, responsum est: numquam Romanis placuisse imperatores a suis militibus interfici. Eo tempore Romae puer ex ancilla natus est quadrupes, quadrimanus, oculis quattuor, auribus totidem, naturam uirilem duplicem habens. In Bononiensi agro fruges in arboribus natae sunt.(17) Quintus Pompeius deinde consul a Numantinis, quae Hispaniae ciuitas fuit opulentissima, superatus pacem ignobilem fecit. Post eum Gaius Hostilius Mancinus consul iterum cum Numantinis pacem fecit infamem, quam populus et senatus iussit infringi atque ipsum Mancinum hostibus tradi, ut in illo quasi auctorem foederis uindicarent. Cumque per continuos annos quattuordecim cum solis quattuor milibus quadraginta milia Romanorum protriuissent, post tantam igitur ignominiam, qua a Numantinis bis Romani exercitus fuerant subiugati, Publius Scipio Africanus secundo consul factus est et ad Numantiam missus est. Is primum militem uitiosum et ignauum exercendo magis quam puniendo sine aliqua aceruitate correxit, mox pugna cum Numantinis commissa exercitus Romanus oppressus impetu Numantinorum terga conuertit; sed increpatione et minis obiectantis sese consulis tandem indignatus in hostem rediit et quem fugiebat, fugere compulit; unde quamuis Scipio laetatus sit, tamen ultra bello aduersus eos audendum non esse professus est. Itaque urbem obsidione conclusit, uallo circumdedit; cumque diu conclusi fame laborarent pugnaeque facultatem exposcerent, ut mori eis quasi uiris liceret, nouissime larga prius potione calefacti, quae madefactis frugibus confici solet, subito super Romanos inrupere. Atrox diu certamen et usque ad periculum Romanorum fuit, iterumque Romani pugnare se aduersum Numantinos fugiendo probassent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini interfectis suis fortissimis bello cedunt, compositis tamen ordinibus nec sicut fugientes in urbem reuertuntur. Corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt clausaque urbe cuncti pariter ferro, ueneno atque igne consumpti sunt. Romani ex his nihil aliud quam securitatem adepti sunt seque magis euasisse Numantinos quam uicisse dixerunt. Vnum Numantinum uictoris catena non tenuit; quicquid supellectilis fuit, ignis consumpsit. Tunc Scipio Tyresum quendam Celticum principem consuluit, qua de causa Numantia aut prius inuicta aut post euersa fuisset; Tyresus respondit: «Concordia uictoriam, discordia exitium praebuit». Hac tempestate apud Iudaeos occiso Iuda Machabeo frater eius Ionathas pontifex habetur. Tunc etiam claruit apud Brundisium Pacuuius tragoediarum scriptor. Igitur Scipio multas Hispaniae ciuitates partim coepit, partim in deditionem accepit, Numantiam a solo euertit, reliquam prouinciam in fidem accepit.(18) Eodem tempore Attalus rex Asiae frater Eumenis mortuus est heredemque populum Romanum reliquid. Ita imperio Romano per testamentum Asia accessit.(19) Mox etiam Decimus Iunius Brutus de Callecis et Lusitanis magna gloria triumphauit. Et post Scipio Africanus de Numantinis secundum triumphum egit xiiii anno postquam priorem de Africa egerat. Interea in Sicilia bellum est seruile exortum ac per Fuluium et Rutilium amplius quam uiginti milia tunc seruorum trucidata sunt; Minturnis ccccl serui in cruce suspensi sunt, apud Sinuessam uero iiii milia seruorum a Quinto Metello et Gneo Seruilio oppressa narrantur.(20) Motum interim in Asia bellum est ab Aristonico Eumenis filio, qui ex concubina exceptus fuerat. Is Eumenis frater Attali fuerat. Aduersus eum missus post Licinius Crassus habens infinita regum auxilia; nam et Bithyniae rex Nicomedes Romanos iuuit et Mitridates Ponticus, cum quo bellum postea grauissimum fuit, et Ariarates Cappadox et Polemenes Paflagon. Victus est tamen Crassus et ab hostibus captus est; qui magis mori eligens quam a barbaro abduci, uirgam qua equum agebat, in oculum se tenentis iniecit moxque ab eo confossus est. Caput eius Aristonico oblatum, corpus Smyrnae sepultum est. Postea Perpenna consul Romanus, qui successor Crasso ueniebat, audita belli fortuna ad Asiam celerauit et acie uictum Aristonicum apud Stratonicensium ciuitatem, quo confugerat, fame ad deditionem conpulit. Aristonicus iussu senatus Romae in carcere strangulatus est. Triumphari enim de eo non poterat, quia Perpenna apud Pergamum, Romam rediens, diem obierat.His diebus tanta per totam Africam lucustarum multitudo conualuit, ut simul fruges, herbas, arborum folia corticesque conroderent; quae repentino uento subleuatae in Africano sunt pelago demersae. Sed cum earum aceruos fluctus per extenta litora pertulissent, pestiferum odorem putrefacta congeries exhalauit. Vnde omnium animantium, auium pecudumque ac bestiarum pestis existens uitium corruptionis ampliauit; qua pestilentia in Numidia dccc milia hominum, circa Carthaginem uero plus quam cc milia perierunt, Romanorum uero militum, quae ibi ad praesidium erant, ccc milia extincta sunt.(21) Lucio Caecilio Metello et Tito Quintio Flamminio consulibus Carthago in Africa iussu senatus reparata est, quae nunc manet, annis duobus et xx euolutis postquam a Scipione fuerat euersa. Deducti sunt ciues Romani.(22) Anno sexcentesimo uicesimo septimo ab Vrbe condita, Gaius Cassius Longinus et Sextus Domitius Caluinus consules Gallis Transalpinis bellum intulerunt et Arbennorum tunc nobilissimae ciuitati atque eorum duci Vituito infinitamque multitudinem iuxta Rodanum fluuium interfecerunt. Denique cum Vituitus paucitatem Romanorum uix ad escam canibus, quos in agmine habebat, sufficere posse iactaret et ipse clxxx milia armatorum haberet, conserta pugna a Romanis superatus est; ex cuius exercitu partim in bello partim submersi cum ponte, quem sibi iunctis nauibus supra Rodanum extruxerant, cl milia perierunt. Praeda ex torquibus Gallorum ingens Romam perlata est. Vituitus se Domitio dedit atque ab eo Romam deductus est, magnaque gloria consules ambo triumphauerunt.(23) Marcio Portio Catone et Quinto Marca Rege consulibus, sexcentesimo tricesimo et tertio anno ab Vrbe condita, Narbone in Gallia colonia deducta est.Annoque post a Licinio Metello et Quinto Mucio Sceuola consulibus de Dalmatia triumphatum est.(24) Ab Vrbe condita anno sexcentesimo tricesimo quinto Gaius Cato consul Scordiscis intulit bellum, ignominiose pugnauit.(25) Gaio Caecilio Metello Gneo Carbone consulibus, duo Metelli fratres eodem die, alterum ex Tracia, alterum ex Sardinia triumphum egerunt, nuntiatumque Romae est Cymbros e Gallia in Italiam transisse.(26) Post Scipione Nasica et Calpurnio Bestia consulibus Iugurtae Numidarum regi bellum inlatum est, quod Adherbalem et Hiemsalem, Micipsae filios, fratres suos reges et populi Romani amicos, interemisset. Missus aduersus eum consul Calpurnius Bestia. Corruptus regis pecunia pacem cum eo flagitiosissimam fecit, et a senatu inprobata est. Postea contra eundem insequenti anno Spurius Postumius Albinus profectus est. Is quoque per fratrem ignominiose contra Numidas pugnauit.(27) Tertio missus Quintus Caecilius Metellus consul. Is exercitum ingenti seueritate et moderations correctum, cum nihil in quemquam cruentum faceret, ad disciplinam Romanam reduxit. Iugurtam uariis proeliis uicit, elefantos eius occidit uel coepit, multas ciuitates ipsius coepit. Et cum iam finem bello positurus esset, successum est ei a Gaio Mario. Is Iugurtam et Bocchum Mauritaniae regem, qui auxilium Iugurtae ferre coeperat, pariter superauit. xc milia armatorum ad internitionem cecidit. Aliquanta et ipse oppida Numidiae coepit belloque terminum posuit capto Iugurta per quaestorem suum Cornelium Syllam ingentem uirum, tradente Boccho Iugurtam qui pro eo ante pugnauerat. A Marco Iunio Silano collega Quinti Metelli Cymbri in Gallia uicti sunt et a Minutio Rufo in Macedonia Scordisci et Tribelli et a Seruilio Coepione in Hispania Lusitani uicti sunt, et duo triumphi de Iugurta, primus per Metellum, secundus per Marium, acti sunt. Ante currum tamen Marii Iugurta cum duobus filiis ductus est catenatus et mox iussu consulis in carcere strangulatus est.His apud Hierosolymam diebus Iohannes dux Iudaeorum et pontifex extitit, qui ab eo, quod Hyrcanos bello uicerat, Hyrcani nomen accepit. Per id etiam tempus Cicero Arpini nascitur matre Eluia nomine, patre equestris ordinis ex regio Vulscorum genere. Eodemque tempore quaedam uirgo de Roma in Apuliam pergens, ictu fulminis exanimata est omnibus sine scissura aliqua uestimentis ademptis ac pectoris pedumque uinculis dissolutis, monilibus etiam anulisque discussis inlaeso corpore nuda iacuit; equus quoque eius pari modo frenis et cingulis peremptus iacuit dissolutis.
Explicit historiae romanaeliber quartus. |