BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugeburc

ca. 730/40 - ca. 800

 

Vita et Hodoeporicon Willibaldi

 

Capitulum VI

 

____________________________________________________________

 

 

 

Capitulum VI

De fine Willibaldi ępiscopi.

 

Transacto atque terminato prolixa iteneris meatu Willibaldi, quam ille sagax in 7 annorum indutia lustrando adiebat, illa nunc reperta et ex ritu rimata explanare intimareque conavimus, et non ab alio reperta nisi ab ipso audita et ex illius ore dictata perscripsimus in monasterio Heidanheim, testibus mihi diaconis eius et aliis nonnullis iunioris eius. Ideo dico hoc, ut nullus iterum dicat frivolum fuisse.

Postquam ille de Roma in istam veniebat provinciam cum tribus contribulis suis, et tunc 40 et unius annorum aetate, iam gnarus et grandevus, sacri episcopatus gradum accepit, et in loco que dicitur Eihstat monasterium construere incipiebat atque oceo ibidem sacram monasterialis vitae disciplinam in usum prioris vitae, quod videndo ad Sanctum Benedictum, et non solum ibi, sed in aliis multis monachorum mansionibus, quas ipse solers et sophyrus vaste per ruras rimando explorabat, ast illorum cata normam venerandis vitae conversationem in semet ipso ostendendo exercebat et cum paucis adhuc ibidem operariis latam atque spatiosam divini segetis campum sacro superni verbis sato serendo usque ad messem perducebat; et sic apis prudentissima, que per purpura violarium virecta et per fulvas frondosorum flosculos et per olida holerum florida loetalem liquantes toxicam et suavissimum sorbentes sucum nectaris, et sic cruribus et toto corpore referta ad alveariis gestando properat: sic et ille beatus barilion Willibaldus in omnibus, que late lustrando propriis cernebat luminis, optima elegendo arripiebat arripiendoque omnibus sibi subditorum falangis recte conversationis studium bene vivendo in verbo, in vitiorum obstaculis, in pietate, in patientia, in abstinentia periter prolata prebebat normam, Ast cito postquam ille strenuus almi Dei anthletus monasterialem mansionis locum inhabitare coepit, statim undique de illis regionum provinciis et nihilominus de aliis longinquum limis ad saluberrimam eius sapientiae dogmam confluere ceperunt. Quos ille quodammodo omnes ut gallina, que sub alis solet tegendo suos enutrire fetos, ita ille pater Willibaldus et mater aecclesia plures per aevum suae piętatis parma protegendo Domino deferebant adoptivos natos, et quemadmodum alumnus suos alere solet infantes, ita et ille enutriendo divinae piętatis lacte leniter lactando pascebat, usque dum illi confoti et de infantia eruditi, eliganter edocti, usque ad iuvenalem pulchre indolis pubertatem perventi sunt, et nunc secundum magistri precedentis exemplum sancta sectantes dogmatum eius dona, multis micant adminicula. En ille Willibaldus, qui cum paucis adprimitus satellitum subsidiis sanctae conversationis inchoaverat exercitium, et tandem cum innumeris aulacium magistratu multiformiter militando Domino dignum adquisibit populum, et late ille per vastam Baguariorum provinciam aratram trudendo, satam serendo, messem metendo cum multis messorum operariis, per vitreos Baguariorum campos cum aecclesiis atque presbiteris sanctorumque reliquiis dignas Domino delibat dona. Inde nunc antephonas crepitant, inde lectiones resultant, inde nunc clara credentium turba sancta strepitant Christi miracula et celeberrima Conditoris gratulabundi garrulant preconia. Quid dicam nunc de Willibalde, meo magistro et vestro alumno? Quis illo pietate prestantior, humilitate excellentior, patientia punior, continentia rigidior, mansuetudine maior? Cui ille umquam hic in tristium solacio posterior, et cui ille in pauperum opitulatione inferior aut in nudium habitu tardior? Ista omnia non ad iactantia dicta, sed sicut vidi et audivi, Dei gratia, non hominis facta, qui secundum apostolum: Qui glorietur, in Domino glorietur. Amen.