BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Hugeburc

ca. 730/40 - ca. 800

 

Vita et Hodoeporicon Willibaldi

 

Capitulum V

 

____________________________________________________________

 

 

 

Capitulum V

 

Cumque venerandus vir Willibaldus et Tidberchtus, qui cum eo pergebat omnia, perveniebant ad Sanctum Benedictum, non repperiebant ibi nisi paucos monachos et abbate nomine Petronacem. Statimque illi magna mentis moderamine et dogmatum ingenio felicem fratrum contuberniam sedulis disputationum admonitiis, non solum verbis, sed morum venustatis visitando docebat et recte constitutionis formam et cenobialis vitae normam in semet ipso ostendendo prebebat, ita ut omnium amorem seu timorem in ipsum provocando arcessivit. Et in primo anno illic veniens, cubicularius fuit aecclesiae, et in secundo erat decanus in monasterio, et postea annos fuit portarius in duobus monasteriis, quatuor annos erat portarius in illo monasterio que stat supra in monte valde excelso, et alia quatuor erat in alio monasterio que infra stat iuxta amne Rapitho; et ab illo monasterio sunt 2 milia ad alio monasterio quod stat in monte. Transacto itaque tunc 10 annorum intercapidine, venerandus ille vir Willibaldus sacram sancti Benedicti regularis vitae institutionem, quam omnipotentis Dei auxilio illorumque adminiculo, quas super longa locorum stadia et super vastas barginum vias in redemptionem animae et in opem presentis vitae requirebat, omnimodo prout fore possit observare conabat, et non solum ipse, sed alios cum illo in veneranda regularis vitae vestigia preibando perducebat. Post haec itaque tunc unus presbiter, qui de Ispania veniens ad Sanctum Benedictum ibi manebat, licentia rogabat abbatem Petronacem ad Romam pergere. Statimque ille, licentia postulata, rogabat Willibaldum, ut cum eo pergeret et illum duceret ad Sanctum Petrum. Et ille statim petitionibus eius consensum seu effectum promittebat. Cumque illi pergentes, ad Romam venerunt, atque ilico basilicam sancti Petri intrantes, sacra caelestis clavicularii postulaverunt presidia illiusque se commendabant pio precuum patrocinio. Tunc ille sacer apostolice sedis pontifex Gregorius IIIus venerandum virum Willibaldum illic esse repperiens, precepit illum ad se venire. Cumque illic veniebat ad sanctum summae sacerdotalis pontifice, statim prono vultu in terram se vergebat et illum salutabat. Protinusque ille pius populorum speculator piis verborum vicissitudinis iteneris sui ordinem investigare coepit ab illo, quomodo septuplum annorum calculum in externis terminarum telluris probando peragraret, aut quomodo multa temporum spatia perniciosas paganorum pravitates penetrando evaseret, diligenter ab illo sciscitabat. Statimque tunc ille agilis Christi vernaculus glorioso gentium gubernatore sapiente sermonum industria humiliter edisserendo serie sui iteneris ex ordine intimavit, quale modo multas migrando mundi istius meabit mansiones, et quomodo almam altissimi etherium Plasmatoris natalem adventus sui locum in Bethlem adorando, opem postulando lustrandoque perambulabat et nihilominus aliam baptismatis eius terram in Iordane speculando seque balneando visitabat; sed et in Hierusalem sicque in Sancta Sion, ubi sacer seculorum Salvator in cruce suspensus peremptus est atque sepultus et postea in monte Oliveti in caelum ascendit, istic quatuor vicibus veniendo orabat et Domino se commendabat. Ista omnia illo intimando explanabat. Postquam haec omnia dilectabilis verborum sermocinationibus inter illis fabulantes volutabant, sacer ille summusque apostolicus pontifex sobriis sermonum indiciis testando intimavit Willibaldo, quod sanctus Bonefatius rogabat illum, ut ipsum Willibaldum Sancto Benedicto ad illo adducere pervenireque fecisset, et sic illum tunc subsummatim ad illo in gentem Franchorum perficeret. Cumque ista sancti Bonefatii votiva voluntatum desideria domnus apostolicus papa Gregorius tertius Willibalde indicavit, ast placidis illum exortationum oraculis rogando seu precipiendo arcessivit, ut ad sancto Bonefatio veniret. Tunc ille inclitus Christi anthletus Willibaldus petitionibus pontificis simulque iussionibus se sollerter subsummatim effectum seuque oboedientiam perficere promittebat, si secundum regularis vitae disciplinam licentiam illo ad suo postularet abbate. Statimque summus ille sanctae auctoritatis pontifex respondit, illumque sine sollicitudinis ambiguitate securum cum suae iussionis licentia oboedientialiter pergere precepit, dicens: «Qui si illum ipsum abbatem Petronacem uspiam transmittere me libet, certe contradicere mihi licentiam non habet nec potestatem». Confestimque tunc Willibaldus sacris sermonum exortationis consensum atque effectum se spontaneę perpetrare respondit; et non solum ibi, sed ubique in omni terrarum loco, quocumque illum transmittere dignaretur, devote sine thęside differentia secundum suae voluntatis arbitrio se pergere spondebat. Post haec, tunc finitis oraculorum fabulis, pergebat inde Willibaldus in pascha, qui illic veniebat in natale sancti Andreae. Tidberchtus manebat ibi ad Sanctum Benedictum. Et veniebat ad Lucam, ubi pater eius requiescebat, et inde venit ad Tichine urbe, et inde ad urbe Prixa, et inde venit ad locum que dicitur Cartha, et tunc venit ad ducem Otilonem, et ibi fuit 1 ebdomadam, et inde venit ad Suidgerum, et ibi erat cum illo 1 ebdomadam. Et inde pergerunt ad Linthard Suidger et Willibaldus ad sancto Bonefatio; et misit illos sanctus Bonefatius ad Eihstat, ut videret, quomodo sibi placeret. Ilium regionem Eihstat Suidger tradebat sancto Bonefatio in redemptionem animae suae, et sanctus Bonefatius tradebat nostro episcopo Willibaldo illum regionem, quod adhuc erat totum vastatum, ita ut nulla domus ibi erat nisi illa aecclesia sanctae Mariae, que adhuc stat ibi, minora quam alia aecclesia, quam postea Willibaldus ibi construxerat. Cumque ibi manebant duos simul ad Eihstat aliquantulum temporis indutium Willibaldus atque Suidgarius, almamque ibidem habitationis locum explorando elegebant; et postea iterum pergebant ad sanctum Bonefatium ad Frigisingum, et ibi erant cum illo, usque dum omnes simul iterum veniebant ad Eihstat; et ibidem tunc illum Willibaldum consecravit sanctus Bonefatius in presbiteratum dignitatis gradum. Ipso die qua episcopus noster Willibaldus consecratus est in presbiteratum, 11. Kal. Augusti fuit ad natale sancti Appollinaris et sancte Mariae Magdalene. Et postquam unius anni transiebat circulus, sanctus Bonefatius precepit illo, ut in Thyringeam ad se veniret. Statimque venerandus ille vir Dei Willibaldus secundum iussionem sancti viri in Thyringeam veniebat et in domo fratris sui sancti Wynnebaldi hospitalitatis mansionem habebat, qui illum iam prius 8 annorum spatio et nono dimedio, ab eo quod de Roma pergebat, non vidit. Et iam tunc videndo gaudebant et conventione gratulabantur ambos. Illud fuit autumnale annis tempus, quando Willibaldus veniebat in Thyringeam. Statimque posteaquam illic veniebat, sanctus Bonefatius archiepiscopus atque Burchhardus et Wizo sacre episcopatus auctoritate illum ordinando consecraverunt. Ast ibidem tunc cumque summa sacerdotalis infule ditatus erat honore, unam erat ebdomadam, et postea iterum ad predistinatam mansionis suae locum remeabat. Ille Willibaldus, quando in episcopatum consecratus erat, habebat 40 annos et 1 annum, et tunc erat autumnale tempus, circa illam fere horam tribus ebdomadibus ante natale sancti Martini in episcopatum consecratus est in loco que dicitur Sulzeprucge.