Hugeburc
ca. 730/40 - ca. 800
|
Vita et Hodoeporicon Willibaldi
Capitulum II
|
____________________________________________________________
|
|
|
Capitulum IIDe pueritia Willibaldi.
Cumque inluster ille puer in infantia ad quinquennium usque perveniens, ast in eo iam tunc spiritalis germinabat sapientie virgultus. Oceo itaque parentes eius votiva desideriorum implere properabant promissa atque illum lustrum quantotius cum consultu amicorum carnaliumque propinquorum consilio ad sacre cenobialis vitae instrumenta preparare atque perficere festinabant. Confestimque illum venerando fidelissimoque viro Theodredo commendabant, sua providentia eum ad cenobia ducere omniaque prudenter de sua causa dispensare disponereque rogabant. Cumque perrexerunt et illum ducebant ad monasterium quae vocatur Waldheim venerandoque abba illius monasterii qui vocatur Egwald offerebant, ast illum sui condicionis iure iuniorem seu oboediendo discipulum suo subdiderunt imperio. Statimque illi abbas monasterii secundum regularis vitae disciplina sua claruerat ista congregatione, sicque, ut cum eorum consilio sive licentia hoc foret, ille flagitabat. Cui protinus omnis illa conventio fratrum simul responsum seu licentiam suaeque voluntatis arbitrio omnia fore fas dicebant acceptumque illum oceo inter cenobiale vitae eorum consortio iungendo sociabant.Post haec itaque cumque protinus puer iste pudicus seu perfectus sacris litterarum studiis inbutus atque eruditus, sacras Davitici carminis paginas sollerte mentis intentione peragrans, sed et etiam alios divinae legis agiosgraphiorum armariolas indagando sive legendo procaciter ille sensu sophirus, mente moderatus indagabat, et tamen non adhuc plurimorum etate annorum grandevus, sed, sicut divina semper supernae pietatis clementia agere solet, ut secundum poeticam prophetarum vaticinio ex ore infantium ceu lactantium perficere sibi solet laudem. Deinde itaque cumque in eo iam simul annorum aetas mentisque sagacitas divinae dispensationis moderamine pululare ceperat, et multo magis in eo iam tunc divina Spiritus sancti gratia quam corporis magnitudo creverat aut membrorum valitudo, totusque iam ille in Dei amore conversus, magna mentis diuturna meditatione tractando monasteriale moderationis instrumenta monachicalisque vitae monarchiam in abditu mentis quietudine die noctuque sollicite volutabat, quomodo illorum se intercopularet casta monachorum clientello aut qualiter illorum faustis interfore possit familiaris vitae disciplinis. Cumque ista sedule intus intra mentis volubilitate volvans tractare cepit, qualiter ista cogitatio depromeri proferrique poterit in effectum, ut caduca cuncta cosmi istius contemnere sive derelinquere quearet et non solum temporales terrenarum divitias, sed et patriam et parentes atque propinquos deserere peregrinationisque temptare telluram et ignotas externarum requirere ruras. Cumque aliquanto temporum intercapidine transacto ille iam infantiales eius oblectationis ludicras et pueritiales incentivorum lascivias, inlecebrosas lubrice etatis petulantias, per indefessam atque ineffabilem divinae dispensationis gratiam ad lanugine et pubertatis adolescentia perventus est, maximaque in contubernio fratrum per oboedientiam affectum, per mansuetudinem munificentiam in illum provocabat, ita ut amore et honore inter omnes habebatur illos, sicque diutius diurne sollicitudinis cura elucubris, litterarum studiis inherendo die noctuque, eatenus vigore et rectitudinis rigore mentem edomaret et de die in die ad meliora caelestis militie instrumenta proficeret. |