Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
|
De ratione temporum
Caput LXVI
|
___________________________________________________
|
|
Caput LXVI.Chronicon sive de sex huiussaeculi aetatibus.
De sex huius mundi aetatibus, ac septima vel octava quietis vitaeque coelestis, et supra in comparatione primae hebdomadis in qua mundus ornatus est aliquanta perstrinximus, et nunc in comparatione aevi unius hominis, qui μικρόκοσμος Graece a philosophis, hoc est, minor mundus solet nuncupari, de iisdem aliquanto latius exponemus.Prima est ergo mundi huius aetas, ab Adam usque ad Noe, continens annos, iuxta Hebraicam veritatem, M,DCLVI, iuxta Septuaginta interpretes MM,CCXLII, generationes iuxta utramque Editionem numero X. Quae universali est deleta diluvio, sicut primam cuiusque hominis oblivio demergere consuevit aetatem; quotus enim quisque est qui suam recordetur infantiam?Secunda aetas a Noe usque ad Abraham, generationes, iuxta Hebraicam auctoritatem, complexa X, annos autem CCXCII: porro, iuxta Septuaginta interpretes, annos M,LXXII, generationes vero XI. Haec quasi pueritia fuit generis populi Dei, et ideo in ea lingua inventa est, id est, Hebraea. A pueritia namque incipit homo nosse loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest.Tertia ab Abraham usque ad David, generationes, iuxta utramque auctoritatem XIV, annos vero DCCCCXLII, complectens. Haec velut quaedam adolescentia fuit populi Dei, a qua aetate quia incipit homo posse generare, propterea Matthaeus evangelista generationum ex Abraham sumpsit exordium, qui etiam pater gentium constitutus est, quando mutatum nomen accepit.Quarta a David usque ad transmigrationem Babylonis, annos habens, iuxta Hebraicam veritatem, CCCCLXXIII, iuxta Septuaginta translationem XII amplius, generationes, iuxta utrosque Codices, XVII. Quas tamen evangelista Matthaeus certi mysterii gratia XIV ponit. A qua velut iuvenili aetate in populo Dei regum tempora coeperunt; haec namque in hominibus aetas apta gubernando solet existere regno.Quinta quasi senilis aetas, a transmigratione Babylonis, usque in adventum Domini Salvatoris in carnem, generationibus et ipsa XIV, porro annis DLXXXIX extenta, in qua, ut gravi senectute fessa, malis crebrioribus plebs Hebraea quassatur.Sexta, quae nunc agitur aetas, nulla generationum vel temporum serie certa est, sed ut aetas decrepita, ipsa totius seculi morte consummanda. Has aerumnosas plenasque laboribus mundi aetates quique felici morte vicerunt, septima iam Sabbati perennis aetate suscepti, octavam beatae resurrectionis aetatem, in qua semper cum Domino regnent, exspectant.
PRIMA AETAS.Prima igitur aetate saeculi nascentis, prima huius die, fecit Deus lucem quam appellavit diem. Secunda, firmamentum coeli in medio libravit aquarum, ipsis aquis ac terra cum coelo superiore ac virtutibus quae in eo conditorem laudarent, ante horum sex dierum exordium creatis. Tertia die, congregatis in suum locum aquis quae cuncta contexerant, aridam iussit apparere. Quarta, sidera in firmamento coeli posuit, quae nunc, quantum aequinoctii coniectura colligimus, duodecima Kalendarum Aprilium vocatur. Quinta, natatilia et volatilia creavit animantia. Sexta, animalia terrestria, et ipsum hominem formavit Adam, de cuius latere dormientis matrem omnium viventium produxit Evam, quae nunc, quantum mihi videtur esse credibile, decima Kalendarum Aprilium dies appellatur. Unde merito creditur, si non verior sententia vincit, quod beatus Theophilus, cum caeteris, non solum Palaestinae, sed et permultis aliarum regionum episcopis de Pascha disputans, scripsit eodem decimo Kalend. April. die Dominum fuisse crucifixum. Decebat enim una eademque non solum hebdomadis sed et mensis, die, secundum Adam pro generis humani salute, vivifica morte sopitum, de productis e latere suo Sacramentis coelestibus sponsam sibi sanctificare Ecclesiam, qua videlicet die primum Adam, patrem videlicet humani generis, ipse creaverat, eique, de latere costam tollens, aedificavit mulierem, cuius adiutorio genus propagaret humanum.[A. M. Hebr. 130. Sep. 230.] Adam, annorum CXXX, genuit Seth; cui supervixit annis DCCC. Verum Septuaginta interpretes ante natum Seth posuere annos CCXXX, postea DCC. Seth interpretatur resurrectio, significans resurrectionem Christi a mortuis, cuius mortem illatam a Iudaeis significat Abel, qui dicitur luctus, a fratre Cain occisus.[A. M. Hebr. 235. Sept. 435.] Seth, annorum CV, genuit Enos; cui supervixit annis DCCCVII. Porro Septuaginta ante natum Enos annos CCV, postea posuere DCCVII. Enos interpretatur homo, de quo bene dicitur: Iste coepit invocare nomen Domini, quia hominum est proprium ut, suae fragilitatis memores, invocent conditoris auxilium, eorum duntaxat qui in fide Christi viventes filii resurrectionis esse laetantur.[A. M. Hebr. 325. Sept. 625.] Enos, annorum XC, genuit Cainan; cui supervixit annis DCCCXV. Sed Septuaginta ante natum Cainan CXC annos, postea DCCXV posuere.[A. M. Hebr. 395. Sept. 795.] Cainan, annorum LXX, genuit Malaleel: post cuius ortum vixit annis DCCCXL. Septuaginta ante natum Malaleel CLXX, postea dixere DCCXL.[A. M. Hebr. 460. Sept. 960.] Malaleel, annorum LXV, genuit Iareth; cui supervixit annis DCCCXXX. Septuaginta ante natum Iareth CLXV, postea posuere DCCXXX.[A. M. Hebr. 622. Sept. 1122.] Iareth, annorum CLXII, genuit Enoch; cui supervixit annis DCCC. In hac generatione nusquam utrique Codices discrepant. Hunc Enoch nonnulla divine scripsisse, Iuda apostolo attestante, comperimus. Sed, ut beatus Augustinus dicit: «Non frustra non sunt in eo canone Scripturarum qui servabatur in templo Hebraei populi succedentium diligentia sacerdotum, nisi quia ob antiquitatem suspectae fidei iudicata sunt, nec utrum haec essent quae ille scripsisset poterat inveniri.» Unde illa quae sub eius nomine proferuntur, et continent illas de gigantibus fabulas, quod non habuerint homines patres, recte a prudentibus iudicantur non ipsius esse credenda.[A. M. Hebr. 687. Sept. 1287.] Enoch, annorum LXV, genuit Mathusalam; post cuius ortum vixit CCC annis, et ambulavit cum Deo. Septuaginta ante natum Mathusalam posuere CLXV annos, postea CC. Et bene in septima generatione Enoch, qui interpretatur dedicatio, tulit a mortalibus Deus, quia civitas electorum in sex huius saeculi pro Deo laborans aetatibus, in septima Sabbati futuri gloriam dedicationis exspectat. At quia reprobi sola praesenti sunt felicitate contenti, Cain civitatem quam statuit non in septima generatione, sed in primogenito Enoch filio consecrat.[A. M. Hebr. 874. Sept. 1454.] Mathusalam, annorum CLXXXVII, genuit Lamech; cui supervixit annis DCCLXXXII, id est, usque ad diluvium. Septuaginta ante natum Lamech CLXVII ponunt annos, postea DCCC et II. Qui numerus, ut lector facillime videbit, iuxta Hebraicam veritatem, XX annis, iuxta ipsorum vero auctoritatem, XIV annis diluvii tempora transit. De qua famosissima quaestione doctissimi Patres, Hieronymus in libro Quaestionum Hebraicarum, Augustinus in libro de Civitate Dei quinto decimo, plenissime disputant.[A. M. Hebr. 1056. Sept. 1642.] Lamech, annorum CLXXXII, genuit Noe; cui supervixit annis DXCV. Septuaginta ante natum Noe ponunt annos CLXXXVIII, et postea DLXV. In hac sola generatione summa universitatis discrepat, quia XXIV annis plus vixisse Lamech in Hebraeis quam in Septuaginta translatorum Codicibus invenitur.[A. M. Hebr. 1656. Sept. 2242.] Noe anno DC venit diluvium, mense secundo, XVII die mensis. Sane de differentia annorum inter Hebraeam et Septuaginta interpretum auctoritatem, ne quis nos laceret novas movisse quaestiones, legat praefatorum Patrum memorata opuscula, et intelliget hanc iam olim notissimam fuisse distantiam; cuius originem distantiae cum beatus Augustinus solertissime quaesisset, dixit in libro suprascripto capitulo XIII inter alia sic: «Credibilius ergo quis dixerit, cum primo de bibliotheca Ptolemaei describi ista coeperunt, tunc aliquid tale fieri potuisse in Codice uno, sed primitus inde descripto, unde iam latius emanaret, ubi potuit quidem accidere etiam scriptoris error. Et hoc in illa quaestione de vita Mathusalae non absurdum est suspicari.» Et post aliquanta: «Recte fieri, inquit, nullo modo dubitaverim, ut cum diversum aliquid in utrisque Codicibus invenitur, quandoquidem ad fidem rerum gestarum utrumque esse non potest verum, ei linguae potius credatur unde est in aliam per interpretes facta translatio.»
SECUNDA AETAS.Secunda saeculi aetate, prima huius die, quae est vicesima septima mensis secundi, egressus est Noe de arca, in qua pauci, id est, VIII animae salvae factae sunt per aquam. Quod commemorans in Epistola beatus apostolus Petrus (I Pet. III, )mirifice statim exponere curavit, cum subiunxit quod et nos nunc similis formae salvos fecit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi qui est in dextra Dei. In aqua diluvii baptismum, in arca et iis quae continebat Ecclesiam et fideles illius, in octonario animarum numero mysterium Dominicae resurrectionis in cuius fide baptizamur, docens esse figuratum.[A. M. Hebr. 1658. Sept. 2244.] Sem, C annorum, genuit Arphaxad, biennio post diluvium. Ab Arphaxad Chaldaeos originem duxisse Hieronymus scribit. Supervixit autem Sem nato Arphaxad D annis, id est, usque ad quinquagesimum annum nativitatis Iacob.[A. M. Hebr. 1693. Sept. 2379]. Arphaxad, annorum XXXV, genuit Sale. Hic Septuaginta interpretes una generatione plus quam Hebraica veritas posuere, dicentes quod Arphaxad, cum esset annorum CXXXV, genuerit Cainan; qui, cum CXXX annorum fuerit, ipse genuerit Sale. Quorum translationem evangelista Lucas hoc loco videtur esse secutus. Verum chronographi Graecorum cum generationum seriem ad auctoritatem Hebraicam castigassent, ablata una generatione Cainan, nec tamen numerum annorum in generationibus quas cum eis habuere communes, ad eorum auctoritatem castigare curassent, propriam secuti auctoritatem, dederunt huic aetati annorum summam, minorem quidem Septuaginta translatorum Editione annis CXXX, sed Hebraica veritate annis DC et L maiorem, id est, annos DCCCC et XLII. Vixit autem Arphaxad post natum Sale annos CCC et III, cui tamen Septuaginta post natum Cainan scribunt annos CCCCXXX, et Cainan post natum Sale CCCXXXVIII.[A. M. Hebr. 1723. Sept. 2639.] Sale, annorum XXX, genuit Heber; cui supervixit annis CCCCIII. Septuaginta ante natum Heber posuere annos CXXX, postea CCCXXX. Ab hoc Heber Hebraeorum nomen et genus oritur.[A. M. Hebr. 1757. Sept. 2773.] Heber, annorum XXXIV, genuit Phalech; cui supervixit annis CCCCXXX. Septuaginta ante natum Phalech annos posuere CXXXIV, postea CCLXX. Phalech interpretatur divisio, cui propterea tale nomen imposuere parentes, quia tempore nativitatis ipsius terra per linguarum confusionem divisa est. Cuius divisionis Arnobius rhetor in expositione psalmi CIV ita meminit: «Sem primogenito Noe, pars facta est a Perside et Bactris usque in Indiam longe, et usque Rhinocoruras. Quae spacia terrarum habent linguas sermone Barbarico XX et VII: In quibus linguis gentes sunt patriarum. CCCC et VI, non diversarum linguarum, sed, ut dixi, diversarum patriarum. Verbi gratia, cum una lingua Latina sit, sub una lingua diversae sunt patriae, Brutiorum, Lucanorum, Apulorum, Calabrorum, Picentum, Thuscorum, et his atque huiusmodi similia si dicamus.«Cham vero secundus filius Noe, a Rhinocoruris usque Gadira, habens linguas sermone Punico a parte Garamantum, Latino a parte Boreae, Barbarico a parte Meridiani Aethiopum et Aegyptiorum, ac barbaris interioribus vario sermone XX duabus linguis, in patriis CCCXC et IV. Iapheth autem tertius, a Media usque Gadira ad Boream. Habet autem Iapheth flumen Tigridem, qui dividit Mediam et Babyloniam in patriis ducentis, sermone vario, in linguis XX et III. Fiunt ergo omnes simul linguae LXXII. Patriae autem generationum M, quae in tripartito saeculo hoc ordine sitae sunt. Habet, ut diximus, Iapheth flumen Tigridem, qui dividit Mediam et Babyloniam; Sem autem Euphraten: Cham vero Geon, qui vocatur Nilus.»[A. M. Hebr. 1787. Sept. 2903.] Phalech, annorum XXX, genuit Reu; cui supervixit annis CCIX. Septuaginta ante natum Reu CXXX annos ponunt, postea CCIX. His temporibus primum templa constructa, et quidam principes gentium tanquam dii sunt adorati.[A. M. Hebr. 1819. Sept. 3035.] Reu, annorum XXXII, genuit Seruch: cui supervixit annis CCVII. Septuaginta ante natum Seruch CXXXII annos ponunt, postea CCVII. Scytharum regnum dicitur exortum, ubi primus regnavit Tanaus.[A. M. Hebr. 1849. Sept. 3165.] Seruch, annorum XXX, genuit Nachor; cui supervixit annis CC. Septuaginta ante natum Nachor ponunt annos CXXX, postea CC. Aegyptiorum imperium dicitur inchoare, primo eis regnante Zoves.[A. M. Hebr. 1878. Sept. 3244.] Nachor, annorum XXIX, genuit Thare; cui supervixit annis CXIX. Septuaginta ante natum Thare ponunt annos LXXIX, postea CXXIX. Assyriorum Sicyoniorumque regnum nascitur; his primum Belo, illis Aegialeo regnante:[A. M. Hebr. 1948. Sept. 3314.] Thare, annorum LXX, genuit Abraham; cui supervixit annis CXXXV. Hactenus secunda saeculi aetas protenditur, cuius tota serie recensita beatus Augustinus, in libro de Civitate Dei XVI, capitulo decimo, hoc modo conclusit: «Fiunt itaque anni a diluvio usque ad Abraham M, LXXII, secundum vulgatam Editionem, hoc est, interpretum Septuaginta: In Hebraeis autem Codicibus longe pauciores annos perhibent inveniri, de quibus rationem aut nullam aut difficillimam reddunt.»
TERTIA AETAS.[A. M. Hebr. 2023. Sept. 3389.] Tertia mundi aetas a nativitate coepit Abraham patriarchae; qui, LXXV annorum cum esset, relicta gente patria, ad imperium Dei venit in terram Chanaan, accipiens promissionem nascituri de suo semine Salvatoris, in quo benedicerentur omnes gentes, simul et seipsum in gentem magnam esse futurum; quarum una spiritalis, altera est promissio carnalis. His temporibus Ninus et Semiramis Assyriis regnant.[A. M. Hebr. 2034. Sept. 3400.] Abraham, annorum LXXXVI, genuit Ismael, a quo Ismaelitae: genuit autem Ismael XII duces, et vixit annos CXXXVII.[A. M. Hebr. 2048. Sept. 3414.] Idem Abraham, annorum C, genuit Isaac, qui primus et solus in tota Testamenti Veteris serie legitur octava die circumcisus, quod non sine magno mysterio privilegium est filio promissionis donatum.[A. M. Hebr. 2108. Sept. 3474.] Isaac, annorum LX, genuit Esau et Iacob, patriarchas Idumeae et Israeliticae gentis; post quorum ortum vixit annos CXX. His temporibus primus apud Argos regnavit Inachus annis L; cuius filia Io, quam Aegyptii, mutato nomine, Isidem colunt.[A. M. Hebr. 2238. Sept. 3604.] Iacob, annorum CXXX, descendit in Aegyptum in animabus LXX. Huius temporibus Memphis in Aegypto ab Ape Argivorum rege condita. Sparta quoque a Sparto filio Phoronei regis Argivorum conditur.[A. M. Hebr. 2453. Sept. 3819.] Habitatio filiorum Israel qua manserunt in Aegypto fuit CCCCXXX annorum; quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti, ut Scriptura testatur Exodi: quorum tamen summam annorum chronographi a septuagesimo quinto anno nativitatis Abraham, quando terram repromissionis intravit, computant, sequentes Editionem Septuaginta interpretum, quae dicit: Habitatio autem filiorum Israel qua habitaverunt in Aegypto, et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum, anni CCCCXXX; quam necessario sequendam et ipsa Hebraica veritas ostendit; quae narrat Chaath filium Levi, quem natum esse constat in terra Chanaan, vixisse annos CXXXIII, et filium eius Amram Patrem Moysis annos CXXXVII, et ipsum Moysen LXXX fuisse annorum, tempore egressionis de Aegypto, quia nimirum horum summam annorum constat CCCC et XXX implere non posse. Annuit autem horum translationi et Apostolus cum ait: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius; non dicit Et seminibus, quasi in multis, sed, quasi in uno, Et semini tuo qui est Christus. Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo, quae post CCCC et XXX annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandas promissiones patrum.[A. M. Hebr. 2493. Sept. 3859.] Moyses annis XL eductum ex Aegypto regit populum Israel in deserto; quorum primo anno tabernaculum Domino construit, et VII mensibus opus perficiens, mense primo anni secundi, prima die mensis erexit. Hucusque, ut Eusebius commemorat, quinque libri Moysis continent gesta annorum MMM,DCCXXX, secundum Septuaginta Seniorum interpretationem. Quot vero annos huius temporis Hebraica veritas contineat, Iosephus in primo contra Appionem grammaticum libro ita commemorat: «Neque igitur innumera apud nos habentur volumina inter se invicem discordantia, sed II tantum et XX sunt libri, qui omnium temporum seriem continent, qui et iuste creduntur divinitus inspirati. Ex quibus quinque sunt Moysi, continentes leges vitae, et successionis humanae prosapiam, usque ad ipsius Moysi terminum pertendentes. Qui paulo minus ad tria millia annorum continentiam gerunt.»[A. M. Hebr. 2519. Sept. 3885.] Iosue annis XXVI regit populum Israel, ut Iosephus docet; nam Scriptura sancta quot fuerint anni ducatus illius tacet. Quare vero Eusebius in Chronicis XXVII posuerit, infra dicemus. Primo autem sui ducatus anno, Iosue, primo mense, decima die mensis, populum, patefacto Iordanis alveo, in terram repromissionis induxit; quo videlicet anno, ut in Chronicis praefati Eusebii reperimus, principium erat quinquagesimi primi iubilaei secundum Hebraeos, id est, MM,D anni erant ab initio mundi completi, singulis iubilaeorum ordinibus per quinquagenos annos deputatis. At vero hanc temporis huius esse summam nostra inquisitio nequaquam invenire valuit. Constat enim quia M,DCLVI ad diluvium usque fuere anni; inde ad Abraham CCXCII, qui LXXV erat annorum quando promissionem Dei accepit; promissionis anni CCCCXXX, ducatus Moysi anni XL, qui profecto numerus non MM,D, sed VII minus, id est, MM,CCCCXCIII, ut praenotavimus, annos implet.[A. M. Hebr. 2559. Sept. 3925.] Othoniel annis XL, de tribu Iuda primus Israeli Iudex, Domino iubente, constituitur. Huius temporibus primis filii Israel serviere Chusan Rasathaim, regi Mesopotamiae, VIII annis.[A. M. Hebr. 2639. Sept. 4005.] Aoth annis LXXX, filius Gera filii Gemini, qui utraque manu utebatur pro dextera, cuius in principiis servivit Israel Eglon regi Moab annis XVIII, donec eum ipse percusso Eglon liberavit. Hoc tempore Cyrene civitas condita est in Libya.[A. M. Hebr. 2679. Sept. 4045.] Debbora annis XL, prophetissa de tribu Ephraim cum Baruch de tribu Neptalim, cuius in initio ducatus oppressit filios Israel Iabin rex Chanaan XX annis, qui regnavit in Asor. Sed occiso ab Israel principe militiae eius Sisara, humiliatus tandem ac deletus est. Hoc tempore Miletus condita.[A. M. Hebr. 2719. Sept. 4085.] Gedeon annis XL, ex tribu Manasse. Sub quo servivit Israel Madianitis et Amalechitis VII annis, sed Gedeon pugnante liberatus est. Tyrus condita est ante templum Hierosolymorum annis CCXL, ut scribit Iosephus.[A. M. Hebr. 2722. Sept. 4088.] Abimelech annis III, filius Gedeonis, qui regnabat in Sichem. Hercules Ilium vastat.[A. M. Hebr. 2745. Sept. 4111.] Thola annis XXIII, filius Phoa patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitabat in Sanir montis Ephraim. Bellum Lapitharum et Centaurorum, quos scribit Palaephatus, primo de Incredibilibus libro, nobiles fuisse equites Thessalorum. In Troia post Laomedontem regnavit Priamus.[A. M. Hebr. 2767. Sept. 4133.] Iair annis XXII, ex tribu Manasse. Hercules agonem Olympiacum constituit, a quo usque ad primam Olympiadem supputantur anni CCCCXXX.[A. M. Hebr. 2773. Sept. 4139.] Iepte Galaadites annis VI. Philistini et Ammonitae deprimunt Israel, ex quibus Ammonitae debellantur ab Iepte, qui in libro Iudicum ab aetate Moysis usque ad semetipsum ait supputari annos CCC.[A. M. Hebr. 2780. Sept. 4146.] Abesan de Bethleem annis VII. Agamemnon imperat Mycenis annis XXXV, cuius anno XV Troia capitur.[A. M. Hebr. 2790.] Achialon Zabulonites annis X Hic cum annis decem suis in Septuaginta interpretibus non habetur; pro quorum damno supplendo Eusebius Iosue filio Nun, Samueli et Sauli, quorum annos Scriptura non dicit, plures annos quam in Iosepho legebat, adnotavit, quatenus ab egressu Israel ex Aegypto usque ad aedificationem templi CCCCLXXX annorum summam, quam Scriptura praedicat, haberet.A. M. Hebr. 2798. Sept. 4154.] Labdon de tribu Ephraim annis VIII. Huius anno tertio Troia capta est, completis a primo anno Cecropis, qui primus apud Atticam regnavit, annis CCCLXXV; a quadragesimo autem et tertio regni Nini Assyriorum regis annis DCCCXXXV. Mortuo Labdon servivit Israel Philistaeis annis XL.[A. M. Hebr. 2818. Sept. 4174.] Samson de tribu Dan annis XX. Hactenus liber Iudicum tempora signat, habens annos CCXCIX, iudices autem XII. Latinis, qui postea Romani nuncupati sunt, post tertium annum captivitatis Troiae, sive, ut quidam volunt, octavum, regnavit Aeneas annis tribus; post quem Ascanius annis XXXVIII. Ante Aeneam Ianus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus in Italia regnarunt annis circiter CL. Ascanius Aeneae filius Albam urbem condidit.[A. M. Hebr. 2858. Sept. 4194.] Heli sacerdos annis XL. In Hebraeorum libro XL anni inveniuntur, in Septuaginta autem interpretatione XX. Hectoris filii Ilium receperunt, expulsis Antenoris posteris, Heleno sibi subsidium ferente. Latinorum tertius Sylvius Aeneae filius, regnat annis XXIX; qui quod post mortem patris editus, ruri fuerat educatus, et Sylvii, et Posthumi nomen accepit, a quo omnes Albanorum reges Sylvii vocati sunt. Reges Sicyoniis defecerunt, qui ab Aegialeo usque ad Zeuxippum regnaverunt annis DCCCCLXII. Post quos sacerdotes Carni constituti sunt.[A. M. Hebr. 2870. Sept. 4206.] Samuel annis XII, ut docet Iosephus. In Scriptura enim sacra, quam diu praefuerit minime patet. Ab hoc tempora prophetarum incipiunt. Latinorum quartus Aeneas Sylvius regnavit annis XXXI.[A. M. Hebr. 2890. Sept. 4226.] Saul primus Hebraeorum rex annis XX. Et huius, quia in canonica Scriptura non habetur, de libro antiquitatum Iosephi, tempus regni notavimus. In Lacaedemone regnavit primus Euristheus annis XLII; Corinthi primus Alethis annis XXXV.
QUARTA AETAS.Quarta mundi aetas, non solum cum inchoato Iudeae gentis imperio, sed et cum innovata promissione, quae patribus olim data est, imperii Christiani sumit exordium, iurante Domino David veritate, de fructu ventris eius sedere super sedem eius.[A. M. Hebr. 2930. Sept. 4266.] David primus ex tribu Iuda rex, annis XL. Latinorum quintus Latinus Sylvius annis L. Ephesus condita ab Andronico. Carthago condita est, ut quidam volunt, a Charcedone Tyrio, ut vero alii, a Didone filia eius, anno CXLIII post Troianum excidium.[A. M. Hebr. 2970. Sept. 4306.] Solomon filius David annis XL. Qui quarto regni sui anno, mense secundo, templum Domino aedificare coepit in Hierusalem, collectis ab egressu Israelis ex Aegypto annis CCCCLXXX, ut Regum quoque liber testimonio est; quod in figuram universi temporis, quo in hoc saeculo Christi aedificatur Ecclesia, quae in futuro perficitur, VII annis perfecit, et septimo octavi anni mense dedicavit. Latinorum sextus Alba Sylvius, Sylvii Aeneae filius, regnavit annis XXXIX. Regina Saba venit audire sapientiam Solomonis.[A. M. Hebr. 2987. Sept. 4323.] Roboam filius Solomonis annis XVII. Hieroboam de tribu Ephraim, separavit X tribus a domo David et a Domino, in figuram haereticorum, qui suos sequaces a Christo et Ecclesia segregant. Huius quinto anno Sesac rex Aegypti, veniens Hierosolymam, templum spoliavit. Latinorum septimus Aegyptus Sylvius, Albae superioris regis filius, regnavit annis XXIV. Samus condita, et Smyrna in urbis modum ampliata.[A. M. Hebr. 2990. Sept. 4326.] Abia filius Roboam annis III. Hic pugnantem contra se Hieroboam superavit, occisis de exercitu eius MD, eo quod sperasset in Domino.[A. M. Hebr. 3031. Sept. 4367.] Asa filius Abia annis XLI. Ab hoc conductus Benedab rex Syriae Damasci contra Israel, percussit omnem terram Neptalim. Latinorum octavus Capys Sylvius Aegypti superioris regis filius, regnat annis XXVIII. Asa idola destruit, templum mundat, egredientem contra se Zara Aethiopem cum suo sternit exercitu. Ambri rex Israel emit montes Samariae a Somer duobus talentis argenti, et aedificat eam. Ahiel de Bethel Hiericho instaurat.[A. M. Hebr. 3056. Sept. 4392.] Iosaphat filius Asa annis XXV. Helias Thesbites tres semis annos pluviam continuit propter peccata Achab et populi Israel, et inter caetera magnalia Helisaeum filium Saphath, qui erat de Abelmaula, pro se unxit prophetam. Latinorum nonus Carpentus Sylvius, superioris regis Capys filius, regnavit annis XIII. Post quem filius eius Tyberinus Sylvius annis VIII, a quo et fluvius appellatus est Tyberis, qui prius Albula dicebatur. Post quem Agrippa Sylvius filius eius annis XL. Iosaphat fecit rectum coram Domino.[A. M. Hebr. 3064. Sept. 4400.] Ioram filius Iosaphat annis VIII. Helias curru igneo rapitur quasi usque in coelum, et Helisaeus haeres prophetiae derelictus, primo miraculo aquas Hiericho sanat. In diebus Ioram recessit Edom ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. Ambulavit autem Ioram in viis domus Achab, filia quippe Achab erat uxor eius.[A. M. Hebr. 3065. Sept. 4401.] Azarias filius Ioram anno I. Ionadab filius Rechab clarus habetur. Azariam cum filio suo Ioas, et nepote Amasia, ob enormitatem scelerum, et quia nec patrem filiumve quispiam eorum bonum habebat, evangelista Matthaeus a Domini Salvatoris genealogia secludit.[A. M. Hebr. 3071. Sept. 4408.] Athalia mater Azariae annis VI, quae videns interfectum ab Hieu rege Israel filium suum Azariam, interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram, praeter solum Ioas filium Azariae, quem Iosabeth soror Azariae, uxor Ioadae pontificis, furata est de medio filiorum regis, cum interficerentur. In Septuaginta interpretibus VII annis regnasse Athalia narratur.[A. M. Hebr. 3111. Sept. 4448.] Ioas filius Azariae annis XL, Iste bono principio et fine usus pessimo, in principiis sui regni templum innovat, in extremis, inter caetera facinora, Zachariam quoque filium Ioadae, tutoris quondam ae regnificatoris sui, inter templum et altare lapidari praecepit; quem ob meritorum gratiam Dominus in Evangelio filium Barachiae, id est, benedicti Domini cognominat. Latinorum duodecimus Aremulus Sylvius, Agrippae superioris regis filius, regnavit annis XIX, qui praesidium Albanorum inter montes ubi nunc Roma est posuit. Huius filius fuit Iulius, proavus Iulii Proculi, qui cum Romulo Romam commigrans fundavit Iuliam gentem.[A. M. Hebr. 3140. Sept. 4477.] Amasias filius Ioas annis XXIX. Helisaeus propheta defunctus sepelitur in Samaria. Azahel rex Syriae affligit Israel. Latinorum decimus tertius Aventinus Sylvius, Aremuli superioris regis maior filius, regnavit annis XXXVII, atque in eo monte qui nunc pars urbis est, mortuus et sepultus aeternum loco vocabulum dedit.[A. M. Hebr. 3192. Sept. 4529.] Azarias, qui et Ozias, filius Amasiae, annis LII. Assyriorum tricesimus sextus Thonos concoleros, qui vocatur Graece Sardanapalus, Tharsum atque Anchialem condidit, et in praelio victus ab Arbace Medo, semet incendio concremavit. Usque ad id tempus fuisse reges Assyriorum historia refert, et fiunt simul anni M,CXCVII. Omnes autem anni Assyriorum a primo anno Nini supputantur M,CCXL. Latinorum quartus decimus Procas Sylvius, Aventini superioris regis filius, regnavit annis XXIII. Post quem, quintus decimus, Amulius Sylvius annis XLIV. Arbaces Medus, Assyriorum imperio destructo, regnum in Medos transtulit, ubi primus ipse regnavit annis XXVIII. Macedonum regnum inchoat, primum habens regem Caranum annis XXVIII. Lacedaemoniorum reges deficiunt, Lydorum incipiunt.[A. M. Hebr. 3208. Sept. 4545.] Ioatham filius Oziae annis XVI Olympias prima ab Eliensibus constituitur post annos Troianae captivitatis CCCCV. Remus et Romulus generantur Marte et Ilia. Ioatham, inter caetera virtutum bonarum opera, portam domus Domini sublimissimam aedificavit, quae in Actibus apostolorum Speciosa vocatur. Omnes siquidem portae templi in terra fuerunt, excepta Speciosa quae pendebat, quae ab Hebraeis porta vocabatur Ioatham.[A. M. Hebr. 3224. Sept. 4561.] Achaz filius Ioatham annis XVI. Ab hoc conductus Theglath Phalasar rex Assyriorum Rasin regem Syriae interficit, et habitatores Damasci transtulit Cyrenem. Roma condita in monte Palatino, XI Kalendas Maias, a geminis Remo et Romulo, filiis Rheae Sylviae, quae erat filia Numitoris fratris regis Amulii, virgo vestalis, sed constuprata. Consualibus ludis Sabinae raptae, anno ab urbe condita tertio. Remus rutro pastorali a Fabio Romuli duce occisus est.[A. M. Hebr. 3253. Sept. 4590.] Ezechias filius Achaz annis XXIX. Huius anno sexto Salmanasar, rex Assyriorum, capta Samaria, transtulit Israel in Assyrios, cuius regnum a primo Hieroboam steterat annis CCLX. Mortuo Romulo, qui XXXVIII regnavit annis, per quinos dies senatores rempublicam rexerunt, atque ita unus expletus est annus. Post quos Numa Pompilius annis XL, qui Capitolium a fundamentis aedificavit.[A. M. Hebr. 3308. Sept. 4645.] Manasses filius Ezechiae annis LV. Hic ob scelera sua catenatus et compeditus in Babyloniam ducitur, sed ob poenitentiam et preces restituitur in regnum. Romanorum tertius Tullus Hostilius regnavit annis XXXII. Qui primus regum Romanorum purpura et fascibus usus est, et adiecto monte Caelio urbem ampliavit.[A. M. Hebr. 3310. Sept. 4657.] Amon filius Manasse annis II. In Hebraica veritate II annis, in Septuaginta legitur regnasse XII. Histrus civitas in Ponto condita. Amon a servis suis interficitur.[A. M. Hebr. 3341. Sept. 4689.] Iosias filius Amon annis XXXI. Hic mundata Iudaea et Hierusalem, templo etiam innovato, post abiectas idololatriae sordes Pascha Domino celeberrimum facit decimo octavo anno regni sui, et cum Nechaone Aegyptiorum rege congressus occiditur in campo Mageddo, quae nunc Maximianopolis vocatur. Romanorum quartus Ancus Martius, Numae ex filia nepos, regnavit annis XXIII. Qui Aventinum montem et Ianiculum Urbi addidit, et supra mare sexto decimo ab urbe milliario Ostiam condidit. Post quem Tarquinius Priscus annis XXXVII. Qui circum Romae aedificavit, numerum senatorum auxit, Romanos ludos instituit, muros et cloacas aedificavit, Capitolium exstruxit. In Hebraeo XXXI annis regnasse Iosias legitur, in Septuaginta Interpretibus XXXII. Sed et Eusebius inter regnum eius et Ioachim alium de suo adiicit annum, propter menses bis ternos, quibus Ioachaz vel Ioachim regnaverat. Verum quid veritas habeat Hieremias pandit, qui se a decimo tertio anno Iosiae usque ad annum quartum Ioachim XXIII annis prophetasse perhibet, et Nabuchodonosor quarto anno Ioachim regnare coepisse; nono decimo autem regni eius anno Hierosolymam fuisse destructam.[A. M. Hebr. 3352. Sept. 4700.] Ioachim filius Iosiae annis XI. Post Iosiam regnavit Ioachaz filius eius tribus mensibus: quem Nechao vinctum ducens in Aegyptum, Ioachim constituit regem. Huius anno tertio Nabuchodonosor, capta Hierusalem, et plurimis captivatis, in quibus erant Daniel, Ananias, Azarias, et Misael, partem vasorum templi Babyloniam transfert. A quarto Ioachim anno Scriptura regnum Nabuchodonosor computat, quia ex eo non solum Chaldaeis et Iudaeis, sed et Assyriis, Aegyptiis, Moabitis, aliisque innumeris gentibus incipit regnare. Ioachim, qui et Iechonias, filius Ioachim mensibus III et diebus X. Hic circumdata a Chaldaeis Hierusalem exiit ad regem Babylonis et mater eius, et ductus est in Babylonem cum populo suo anno octavo regni Nabuchodonosor.[A. M. Hebr. 3363. Sept. 4711.] Sedechias qui et Mathias, filius Iosiae annis XI. Huius anno undecimo, regis autem Babylonis decimo nono, Iudaea captivata in Babyloniam, et templum Domini incensum est, anno ex quo fundari coepit CCCCXXX. Qui autem reliqui fuerant Iudaei transfugerunt in Aegyptum, qua post annos V percussa a Chaldaeis, in Babyloniam sunt et ipsi transmigrati.
QUINTA AETAS.Quinta mundi aetas ab exterminio coepit regni Iudaici, quod iuxta prophetiam Hieremiae LXX annis permansit.[A. M. Hebr. 3377. Sept. 4725.] Anno decimo quarto postquam percussa est civitas, qui est vicesimus quintus annus transmigrationis regis Ioachim, cum quo et Ezechiel captivatus est, ipse Ezechiel in visionibus Dei adductus in terram Israel, vidit renovationem civitatis ac templi, ceremoniarumque eius. Romanorum sextus Servius regnavit annis XXXIV, qui tres montes Urbi addidit, Quirinalem, Aesquilinum, Viminalem, Fossas circum muros duxit, census Romanorum civium primus instituit.[A. M. Hebr. 3389. Sept. 4737.] Anno vicesimo sexto post eversionem Hierosolymorum, qui est annus tricesimus septimus transmigrationis regis Ioachim, sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat, caput Ioachim regis Iudae de carcere, et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone. Meminit huius temporis adhuc futuri propheta Hieremias ita scribens: Ecce ego mittam et adsumam universas cognationes Aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores eius, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt, et interficiam eos, et ponam eos in stuporem, et in sibilum, et in solitudines sempiternas, et servient omnes gentes istae regi Babylonis LXX annis. Cumque impleti fuerint anni LXX, visitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas. Et alibi scribens ad transmigrationem quam transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem cum Iechonia rege: Cum coeperint, inquit, impleri in Babylone LXX anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, et reducam vos ad locum istum, ait Dominus. Rursus eiusdem temporis iam praeteriti Verba Dierum ita recordantur: Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis eius, donec imperaret rex Persarum, et compleretur sermo Domini ex ore Hieremiae, et celebraret terra Sabbata sua. Cunctis enim diebus desolationis egit Sabbatum, usque dum complerentur LXX anni. Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, etc. Quibus verbis ostenditur, quia vastata Chaldaei Iudaea, non ut Assyrii in Samariam alios misere colonos, sed desertam reliquere terram, donec ipsi post annos LXX in eam rediere Iudaei. Consentit his Iosephus, in decimo Antiquitatum libro, scribens templum et Hierusalem, et omnem Iudaeam LXX annis permansisse desolatam. Qui rursum enumerando reges Babylonis ( si tamen ipse sic scripsit, et non Codex fallit mendosus) C fere annos ab eversa Hierusalem usque ad eversionem regni Chaldaeorum facit colligi. Scribit enim, post Nabuchodonosor, qui, teste Scriptura sacra, XXV post eversam Hierusalem vixit annis, Evilmerodach filium eius regnasse annis XVIII; post quem Egesar filium eius XL; cui successisse filium eius Labosordoch mensibus IX. Hoc defuncto, ad Balthasar, qui Naboan nuncupatur, transisse imperium. Qui, cum iam XVII regnaverit annis, captam a Cyro Persarum et Dario Medorum rege Babyloniam exequitur. Darius autem Astyagis filius, qui Babyloniorum destruxit imperium, cum Cyro cognato suo, agebat annum sexagesimum et secundum, cum Babylon fuisset invasa, qui tamen alio nomine vocabatur a Graecis, quique Danielem prophetam sumens ad se, in Mediam duxit, et omni eum honore celebravit. Huius Darii Daniel ipse ita meminit: In anno primo Darii filii Asueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Hieremiam prophetam, ut complerentur desolationis Hierusalem LXX anni. Eusebius, in Temporum libro, XXX annos ab eversione Hierusalem usque ad initium Cyri regis Persarum, Iulius autem Africanus LXX computat. Porro Hieronymus, in expositione prophetae Danielis, ita dicit: «Tradunt Hebraei huiuscemodi fabulam: usque ad septuagesimum annum, quo Hieremias captivitatem populi Iudaeorum dixerat esse solvendam, de quo et Zacharias in principio voluminis sui loquitur: Irritam putans Dei pollicitationem Balthasar, falsumque promissum, versus in gaudium fecit grande convivium, insultans quodammodo spei Iudaeorum, et vasis templi Dei, sed statim ultio consecuta est.[A. M. Hebr. 3423. Sept. 4771.] Persarum primus Cyrus regnavit annis XXX. Hic ut impleretur verbum Domini ex ore Hieremiae, primo sui regni anno laxata Hebraeorum captivitate, L ferme hominum millia regredi fecit in Iudaeam, restituens eis vasa templi Domini aurea et argentea VM,CCCC. Qui congregati in Hierusalem mense septimo aedificaverunt altare, et a primo die mensis eiusdem coeperunt offerre holocaustum Domino. Anno autem secundo adventus sui, mense secundo, templi fundamenta iecerunt, anno incensionis eius, iuxta Africanum LXXII, iuxta autem Chronica Eusebii XXXII: sed impedientibus Samaritis, intermissum est opus usque ad annum Darii secundum, qui etiam in regno Asueri et Artaxerxis scripserunt accusationem adversum Iudaeos; et rescripsit Artaxerxes ne aedificaretur Hierusalem. Romanorum septimus Tarquinius regnavit annis XXXV, qui causa Tarquinii iunioris filii sui, qui Lucretiam corruperat, a regno expulsus est.[A. M. Hebr. 3431. Sept. 4779.] Cambyses Cyri filius annis VIII. Hic, devicta Aegypto, cunctam eius religionem abominatus, ceremonias eius et templa deposuit: Babylonem in Aegypto aedificavit. Hunc aiunt ab Hebraeis Secundum Nabuchodonosor vocari, sub quo Iudith historia conscribitur.[A. M. Hebr. 3432. Sept. 4780.] Fratres Magi mensibus VII. Iesus sacerdos magnus, et princeps gentis Zorobabel. Aggeus, Zacharias, et Malachias prophetae clarescunt. Pythagoras Physicus philosophus clarus habetur.[A. M. Hebr. 3468. Sept. 4816.] Darius annis XXXVI. Inter Darium et Cambysen regnasse duos fratres Magos in libris Chronicorum Eusebii reperimus. Verum Hieronymus, in expositione Danielis, scribit post Cambysen Smerdem Magum regnasse, qui Pantapthen, inquit, filiam Cambysis duxit uxorem, qui cum a septem magis fuisset occisus, et in locum eius Darius suscepisset imperium, eadem Pantapthes nupsit Dario, et ex eo Xerxen filium genuit. Secundo anno Darii septuagesimus captivitatis Hierusalem annus impletur, ut vult Eusebius, testem adhibens Zachariam prophetam, apud quem secundo Darii anno loquitur angelus: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Item quarto Darii regis anno dicit idem propheta: Cum ieiunaretis et plangeretis per hos LXX annos, nunquid ieiunium ieiunastis mihi? Sexto Darii anno templi aedificatio completur, die tertia mensis Adar, qui est quadragesimus sextus annus, ex quo eius sub Cyro fundamenta sunt iacta. Unde in Evangelio dicunt Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc. Coeperunt autem aedificare anno secundo Darii, mense sexto, die vicesima quarta, et anno sexto, ut dictum est, mense duodecimo, die tertia compleverunt. Ex quo apparet opus templi et antea non parva ex parte peractum, annos autem LXX a destructione illius usque ad perfectam restaurandi licentiam esse computandos. Pulsis urbe regibus, qui imperaverunt annis CCXLIII, vix usque ad decimum quintum lapidem Roma tenebat imperium. Romae post exactos reges, primum consules a Bruto esse coeperunt, deinde tribuni plebis, ac dictatores; et rursum consules rempublicam obtinuerunt per annos ferme CCCCLXIV usque ad Iulium Caesarem, qui primus singulare arripuit imperium, Olympiade CLXXXIII.[A. M. Hebr. 3488. Sept. 4836.] Xerxes filius Darii annis XX. Hic Aegyptum, quae a Dario discesserat, capit, et adversus Graeciam pugnaturus, DCCX millia armatorum de regno, et CCC de auxiliis, rostratas etiam naves MCC, onerarias autem MMM numero habuisse narratur; attamen victus patriam refugit. Herodotus historiarum scriptor; Zeuxes pictor agnoscitur.[A. M. Hebr. 3489. Sept. 4837.] Artabanus mensibus VII. Socrates nascitur.[A. M. Hebr. 3529. Sept. 4877.] Artaxerxes, qui et Longimanus, id est, μακρόχειρ, annis XL. Huius anno septimo, prima die mensis primi, Esdras sacerdos et scriba legis Dei, ascendit de Babylone cum epistolis regis, et in prima mensis quinti venit in Hierusalem cum viris M,DCC, et inter alia strenue gesta castigavit filios transmigrationis ab uxoribus alienigenis. Eiusdem anno vicesimo Neemias pincerna, de Susis castro adveniens, murum Hierusalem LII diebus restituit, et ducatum genti XII annis praebuit. Hucusque divina Scriptura temporum seriem continet. Quae autem post haec apud Iudaeos sunt gesta, de libro Machabaeorum, et Iosephi atque Africani scriptis exhibentur, qui deinceps universam historiam usque ad Romana tempora prosecuti sunt. Et quidem Africanus in quinto Temporum volumine huius temporis ita meminit: «Mansit itaque imperfectum opus usque ad Neemiam, et vicesimum annum regis Artaxerxis, quo tempore regni Persarum C et XV anni fuerunt evoluti, captivitatis autem Hierusalem centesimus octogesimus et quintus annus erat. Et tunc primum Artaxerxes iussit muros extrui Hierusalem, cui operi praefuit Neemias, et aedificata est platea, et muri circumdati. Et ex illo tempore si numerare velis, LXX annorum hebdomadas usque ad Christum poteris invenire.» Xerxes menses II: post quem Sogdianus menses VII. Plato nascitur. Hippocrates medicus insignis habetur.[A. M. Hebr. 3548. Sept. 4896.] Darius cognomento Nothus annis XIX. Aegyptus recessit a Persis. Reversis de captivitate Iudaeis non reges, sed pontifices praefuerunt usque ad Aristobulum, qui cum dignitate pontificis etiam regale sibi coepit usurpare vocabulum.[A. M. Hebr. 3588. Sept. 4936.] Artaxerxes, qui cognominatus est Mnemon, Darii et Parysatidis filius, annis XL. Sub hoc rege videtur Hester historia completa. Ipse quippe est qui ab Hebraeis Asuerus, et a Septuaginta interpretibus Artaxerxes vocatur. Athenienses XXIV litteris uti coeperunt, cum antea XVI tantum litteras haberent: Carthaginensium bellum famosum. Galli Senones duce Brenno Romam invaserunt, excepto Capitolio, et incensam VI mensibus vastaverunt. Tribuni militares pro consulibus esse coeperunt. Aristoteles auditor est Platonis, octavum decimum aetatis annum gerens.[A. M. Hebr. 3614. Sept. 4962.] Artaxerxes, qui et Ochus, annis XXVI. Iste Aegyptum suo iunxit imperio. Nectanebo rege in Aethiopiam pulso, in quo Aegyptiorum regnum destructum est. Demosthenes orator omnium rumore celebratur. Romani Gallos superant. Plato moritur. Post quem academiam Speusippus tenuit.[A. M. Hebr. 3618. Sept. 4966.] Arses Ochi filius, annis IV. Iudaeorum pontifex Maximus Iaddus clarus habetur, cuius frater Manasses templum in monte Garizi construxit. Speusippus moritur, cui succedit Xenocrates. Quarto Ochi anno Alexander Philippi et Olympiadis filius, vicesimum aetatis annum gerens Macedonibus regnare incipit.[A. M. Hebr. 3624. Sept. 4972.] Darius, Arsami filius, annis VI. Alexander adversum Illyricos et Thraces feliciter dimicans, subversis Thebis, in Persas arma corripuit, et, apud Granicum flumen regiis ducibus oppressis, urbem Sardis capit. Idem, capta Tyro, Iudaeam invadit, a qua favorabiliter exceptus Deo victimas immolat, et pontificem templi laddum honoribus plurimis prosequitur, Andromacho locorum custode dimisso. Septimo regni sui anno Alexandriam in Aegypto condidit. Nec mora Babylonem obtinuit, interfecto Dario, in quo Persarum regnum destructum est, quod steterat annis CCXXXI. Quo tempore etiam Latini a Romanis perdomiti sunt.[A. M. Hebr. 3629. Sept. 4977.] Alexander post mortem Darii annis V regnavit; nam antea VII. Alexander Hircanos et Mardos capit, revertensque in Hammone condidit Paraetonium. Idem Indicum usque Oceanum victoriis potius quam bellis pervenit, ac Babylonem reversus, tricesimo secundo vitae, regni autem sui duodecimo, anno, veneni haustu periit. Post quem, translato in multos imperio, Aegyptum Ptolemaeus Lagi filius tenuit, Macedonas Philippus qui et Arideus frater Alexandri, Syriam et Babylonem et omnia regna Orientis Seleucus Nicanor, Asiae regnavit Antigonus, qui apud Danielem per quatuor Hirci, qui Arietem contereret, cornua designatur.[A. M. Hebr. 3669. Sept. 5017.] Aegypto primus regnavit Ptolemaeus Lagi annis XL. Appius Claudius Caecus Romae clarus habetur, qui aquam Claudiam induxit, et viam Appiam stravit. Ptolemaeus, Hierosolymis et Iudaea in ditionem suam dolo redactis, plurimos captivorum in Aegyptum transtulit. Iudaeorum pontifex maximus Onias Iaddi filius clarus habetur. Tertio decimo Ptolemaei anno Syriae et Babyloni, et superioribus locis regnare incipit Seleucus Nicanor; a quo tempore Machabaeorum Hebraea historia Graecorum supputat regnum, a quo et Edesseni sua tempora computant. Seleucus Seleuciam, Laodiceam, Antiochiam, Apamiam, Edessam, Beroeam et Pellam urbes condidit. Iudaeorum pontifex maximus religiosissimus ac piissimus Simon Oniae filius clarus habetur. Post quem Eleazarus frater eius suscepit templi ministerium, filio eius Onia parvo admodum derelicto. Seleucus in eas urbes quas exstruxerat, Iudaeos transfert, ius eis civium et municipalem ordinem cum Graecis aequali honore concedens.[A. M. Hebr. 3707. Sept. 5055.] Ptolemaeus Philadelphus annis XXXVIII. Sostratus Cnidius Pharum in Alexandria construxit. Ptolemaeus Iudaeos qui in Aegypto erant liberos esse permisit, et Eleazaro pontifici multa Hierosolymam et in templi donaria vasa transmittens, Septuaginta interpretes petit, qui Scripturam sanctam in Graecum verterent eloquium. Aratus agnoscitur. Iudaeorum pontificatum post Eleazarum avunculus eius Manasses accepit. Tantae autem potentiae fuisse narratur Ptolemaeus iste Philadelphus, ut Ptolemaeum patrem vinceret. Narrant autem historiae habuisse cum peditum CC millia, equitum XX millia, curruum II millia, elephantos, quos primus adduxit ex Aethiopia, CCCC, et caetera his similia.[A. M. Hebr. 3733. Sept. 5081.] Ptolemaeus Evergetes, frater superioris regis, annis XXVI. Qui inde Evergetes ab Aegyptiis est vocatus, quia, capta Syria et Cilicia, et propemodum universa Asia, inter innumera argenti pondera ac vasa pretiosa quae cepit, etiam deos eorum quos Cambyses capta Aegypto in Persas portaverat retulit. Iudaeorum pontifex Onias Simonis Iusti filius clarus habetur, cuius item filius Simon non minore gloria fulget, sub quo Iesus filius Syrach Sapientiae librum componens, quem vocant Panareton, etiam Simonis in eo fecit mentionem.[A. M. Hebr. 3750. Sept. 5098.] Ptolemaeus Philopator filius Evergetis annis XVII. Antiochus rex Syriae, victo Philopatore, Iudaeam sibi sociat. Iudaeorum pontifex maximus Onias filius Simonis insignis habetur, ad quem Lacedaemoniorum rex Arius legatos mittit.[A. M. Hebr. 3774. Sept. 5122.] Ptolemaeus Epiphanes, filius Philopatoris, annis XXIV. Secundus liber Machabaeorum apud Iudaeos huius temporis gesta continet. Onias sacerdos, adsumptis Iudaeorum plurimis, fugit in Aegyptum, et a Ptolemaeo honorifice susceptus, accepit eam regionem quae Heliopoleos vocabatur, et, concedente rege, templum exstruxit in Aegypto simile templi Iudaeorum, quod permansit usque ad imperium Vespasiani annis CCL. Sub occasione igitur Oniae pontificis infinita examina Iudaeorum in Aegyptum confugerunt, eo tempore et Cyreneorum multitudine repleta est. Haec autem vel Oniae vel caeteris fuit causa Aegyptum petendi, quia, pugnantibus contra se magno Antiocho et ducibus Ptolemaei, posita in medio Iudaea in contraria studia scindebatur, aliis Antiocho, aliis Ptolemaeo faventibus.[A. M. Hebr. 3809. Sept 5157.] Ptolemaeus Philometor annis XXXV. Aristobulus natione Iudaeus, Peripateticus Philosophus agnoscitur, qui ad Philometorem Ptolemaeum explanationum in Moysen commentarios scripsit. Antiochus Epiphanes, qui post Seleucum cognomento Philopatorem annis XI regnavit in Syria, Iudaeorum legem impugnans, omniaque sordibus idolorum complens, in templo Iovis Olimpii simulacrum ponit. Sed et in Samaria super verticem montis Garizi Iovis Peregrini delubrum aedificat, ipsis Samaritanis ut id faceret precantibus. Verum Mathathias sacerdos leges patrias vindicat, adversus Antiochi duces arma corripiens, quo mortuo ducatum Iudaeorum suscepit filius eius Iudas Machabaeus, anno CXLVI regni Graecorum, vicesimo autem Ptolemaei Olympiade CLV. Qui mox Antiochi duces de Iudaea expellens, et templum ab idolorum imaginibus emundans, patrias leges post triennium suis civibus reddidit. Unde post secessum Oniae sacerdotis in Aegyptum, de quo supra diximus, et mortem Alchimi, qui, effugato Onia, pontificatum indignus invadere tentabat, omnium favore Iudaeorum Machabaeo sacerdotium decernitur, quod post mortem eius frater Ionathas sortitus, XIX annos summa ministravit industria.[A. M. Hebr. 3838. Sept. 5186.] Ptolemaeus Evergetes annis XXIX. Ionathas dux Iudaeorum et pontifex cum Romanis et Spartiatis amicitias facit; quo a Triphone interfecto, in sacerdotium frater Simon assumitur, anno regni Evergetis septimo, quod VIII annis strenuissime gerens filio Ioanni reliquit. Hic, adversus Hircanos bellum gerens, Hircani nomen accepit, et a Romanis ius amicitiae postulans, decreto senatus inter amicos relatus est. Samariam, quae nostro tempore Sebaste vocatur, obsidione captam solo coaequavit, quam postea Herodes instaurans Sebasten in honorem Augusti appellari voluit.[A. M. Hebr. 3855. Sept. 5203.] Ptolemaeus Physcon qui et Soter, annis XVII. Cicero Arpini nascitur matre Helvia, patre equestris ordinis ex regio Voscorum genere. Hircano in pontificatum, quem ipse XXVI annis tenuit, Aristobulus succedit annum unum, qui rex pariter et pontifex primus apud Iudaeos diadematis sumpsit insigne, post CCCCLXXXIV annos Babylonicae captivitatis; post quem regnavit Iannaeus cognomento Alexander annis XXVII, qui pontificatum quoque administrans crudelissime civibus praefuit.[A. M. Hebr. 3865. Sept. 5213.] Ptolemaeus, qui et Alexander, annis X. Huius anno septimo Syria in Romanam ditionem cessit, capto Philippo a Gabinio. Expulsus de regno Ptolemaeus Physcon per matrem Cleopatram, in Cyprum secedit.[A. M. Hebr. 3873. Sept. 5221.] Ptolemaeus, qui a matre fuerat eiectus annis VIII, regressus de fuga regnum obtinuit, quia Alexandrum qui ante eum fuerat, ob interfectionem matris cives pepulerant. Sylla Athenienses vastat.[A. M. Hebr. 3903. Sept. 5251.] Ptolemaeus Dionysius annis XXX. Ab huius anno quinto Alexandra uxor Alexandri pontificis post mortem eius regnavit Iudaeis annis IX, ex quo tempore Iudaeos rerum confusio et variae clades oppresserunt. Post cuius mortem Aristobulus et Hircanus filii eius contra se de imperio dimicantes, occasionem praebuere Romanis ut Iudaeam invaderent. Itaque Pompeius Hierosolymam veniens, capta urbe, et templo reserato, usque ad sancta sanctorum accedit, Aristobulum vinctum secum abducit, pontificatum confirmat Hircano, deinde Antipatrum Herodis Ascalonitae filium procuratorem Palaestinae facit, mansitque in pontificatu Hircanus annis XXXIV. Virgilius Maro in pago qui Andes dicitur, haud procul a Mantua nascitur, Pompeio et Crasso consulibus. Pompeius, captis Hierosolymis, tributarios Iudaeos facit. Virgilius Cremonae studiis eruditur. Caesar Germanos et Gallos capit, et Britannos quoque, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum fuerat, victos obsidibus acceptis stipendiarios facit.[A. M. Hebr. 3925. Sept. 5273.] Cleopatra soror Ptolemaei annis XXII. Orto enim bello civili inter Caesarem et Pompeium, victus Pompeius Alexandriam petit, ibique ab ipso a quo sperabat auxilia Ptolemaeo percussus interiit; mox Caesar ubi Alexandriam venit, ipsi quoque Ptolemaeus parare voluit insidias, unde bello ei inlato, victus in illo periit. Caesar, Alexandria potitus, regnum Cleopatrae dedit, cum qua consuetudinem stupri habuerat; cuius tertio regni anno ipse primus Romanorum singulare obtinuit imperium, a quo Caesares Romanorum principes appellati. Cleopatra regio comitatu urbem ingressa.[A. M. Hebr. 3910. Sept. 5258.] Caesar, ob insolentiam morum, coniurantibus in eum LX vel amplius senatoribus equitibusque Romanis, in curia confossus interiit, post annos IV et VI menses quam regnare coeperat. Cassius, Iudaea capta, templum spoliat.[A. M. Hebr. 3966. Sept. 5314.] Octavianus Caesar Augustus Romanorum secundus, regnavit annis LVI et mensibus VI, a quo Augusti appellati reges Romanorum, quorum XV vivente Cleopatra, XL et unum postea vixit annos. Undecimo Augusti anno deficiente in Iudaea pontificum principatu, Herodes nil ad eum pertinens, ut pote Antipatri Ascalonitae et matris Cypridis Arabicae filius, a Romanis Iudaeorum suscepit principatum, quem tenuit annos XXXVI; qui ne ignobilis forte, et a Iudaeorum semine argueretur extraneus, combussit libros omnes quibus nobilitas gentis Iudaeae in templo servabatur adscripta, ut, deficientibus probamentis, et ipse ad hanc pertinere putaretur. Insuper etiam ut suam sobolem regio illorum generi commisceret, proiecta Doside femina Hierosolymitana, quam privatus acceperat uxorem, et nato ex ea filio Antipatro, sociat sibi Mariamnem filiam Alexandri, neptem Aristobuli fratris Hyrcani, qui ante eum rex erat Iudaeorum. Haec quinque ei genuit filios, quorum duos Alexandrum et Aristobulum ipse necavit in Samaria; nec mora, post etiam matrem illorum, qua nil charius noverat, simili scelere peremit. E quibus Aristobulus Herodem ex Beronice susceperat filium, quem in Actibus apostolorum ab angelo percussum legimus. Tertio inter Augustum et Antonium orto bello, quod Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, repudiata sorore Augusti, Cleopatram duxisset uxorem, Antonius et Cleopatra victi, semet interficiunt. A quo tempore quidam primum annum Augusti monarchiae supputant. Hactenus qui vocabantur Lagidae in Aegypto regnaverunt annis CCXCV.
SEXTA AETAS.[A. M. 3952. Chr. 1.] Anno Caesaris Augusti XLII, a morte vero Cleopatrae et Antonii quando et Aegyptus in provinciam versa est anno XXVII; Olympiadis CXCIV anno tertio, ab Urbe autem condita anno DCCLII, id est, eo anno, quo, compressis cunctarum per orbem terrae gentium motibus, firmissimam verissimamque pacem ordinatione Dei Caesar composuit, Iesus Christus Filius Dei sextam mundi aetatem suo consecravit adventu. Anno imperii Augusti XLVII, Herodes morbo intercutis aquae, et scatentibus toto corpore vermibus, miserabiliter et digne moritur, pro quo substitutus ab Augusto, filius eius Archelaus, regnavit annis IX, id est, usque ad ipsius Augusti finem. Tunc enim non ferentibus ultra, sed accusantibus apud Augustum ferocitatem eius Iudaeis, in Viennam urbem Galliae relegatur, et ad minuendam Iudaici regni potentiam, insolentiamque domandam, quatuor fratres eius pro eo sunt tetrarchae creati; Herodes, Antipater, Lysias et Philippus, quorum Philippus, et Herodes, qui Antipas prius nuncupabatur, etiam vivente Archelao tetrarchae fuerant ordinati.[A. M. 3989. Chr. 38.] Tiberius privignus Augusti, hoc est, Liviae uxoris eius filius, ex superiore genitus coniuge, regnavit annis XXIII. Huius anno duodecimo Pilatus Iudaeae procurator ab eodem dirigitur. Herodes tetrarcha, qui Iudaeorum principatum tenet annis XXIV, in honorem Tiberii et matris eius Liviae Tiberiadem condidit et Libiadem.[A. M. 3981. Chr. 30.] Anno quinto decimo imperii Tiberii, Dominus, post baptismum quod praedicavit Ioannes, mundo regnum coelorum annunciat, peractis a principio mundi secundum Hebraeos annis, ut Eusebius in Chronicis suis signat, IV millibus, adnotando quod sexto decimo Tiberii anno principium fuerit octuagesimi primi iubilaei, secundum Hebraeos. Quare autem nostra supputatio undeviginti minus ponendos aestimaverit annos, facile qui superiora libelli huius legerit, inveniet. Iuxta vero Chronica eadem quae ipse Eusebius de utraque Editione, ut sibi videbatur, composuit, anni sunt VMCCXXVIII.[A. M. 3984. Chr. 33.] Anno XVIII imperii Tiberii Dominus sua passione mundum redemit, et, praedicaturi per Iudaeae regiones, apostoli, Iacobum fratrem Domini Hierosolymis ordinant episcopum, ordinant et septem diaconos, et, lapidato Stephano, Ecclesia per regiones Iudaeae et Samariae dispergitur. Agrippa, cognomento Herodes, filius Aristobuli filii Herodis regis, accusator Herodis tetrarchae, Romam profectus, a Tiberio in vincula coniicitur, ubi plurimos sibi adscivit ad amicitiam, et maxime Germanici filium Gaium.[A. M. 3993. Chr. 42.] Gaius cognomento Caligula, regnavit annos III, et menses X, dies VIII. Hic Herodem Agrippam amicum suum, vinculis liberatum, regem Iudaeae facit, qui permanet in regno annis VII, id est, usque ad quartum Claudii annum; quo ab angelo percusso, successit in regnum filius eius Agrippa, et usque ad exterminium Iudaeorum XXVI annis perseverat. Herodes tetrarcha et ipse Gaii amicitiam petens, cogente Herodiade, Romam venit, sed accusatus ab Agrippa etiam tetrarchiam perdidit, fugiensque in Hispaniam cum Herodiade, moerore periit. Pilatus qui sententiam damnationis in Christum dixerat, tantis, irrogante Gaio, angoribus coarctatus est, ut sua se manu peremerit. Gaius, in deos se referens, Iudaeorum loca sancta sordibus idolorum prophanat. Matthaeus in Iudaea praedicans Evangelium scripsit.[A. M. 4007. Chr. 56.] Claudius annos XIII, menses VII, dies XXVIII. Petrus Apostolus cum primus Antiochenam fundasset Ecclesiam, Romam pergit, ibique XXV annis cathedram tenet episcopalem, id est, usque ad ultimum Neronis annum. Marcus Evangelium quod omae scripserat, Aegypto, Petro mittente, praedicat. Quarto Claudii anno fames gravissima, cuius Lucas meminit, facta est. Eodem anno ipse Brittaniam adiens, quam neque ante Iulium Caesarem, neque post eum quisquam attingere ausus fuerat, sine ullo praelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in ditionem recepit. Orcadas etiam insulas Romano adiecit imperio, ac sexto quam profectus erat mense, Romam rediit. Nono regni sui anno, Iudaeos tumultuantes Roma expulit, quod et Lucas refert. Sequenti anno fames maxima Romam corripit.[A. M. 4021. Chr. 70.] Nero annos XIII, menses VII, dies XXVIII. Huius secundo anno Festus Iudaeae procurator successit Felici, a quo Paulus Romam vinctus mittitur, et biennium in libera manens custodia, post haec ad praedicandum dimittitur, necdum Nerone in tanta erumpente scelera quanta de eo narrant Historiae. Iacobus frater Domini cum XXX annis Hierosolymorum rexisset Ecclesiam, septimo Neronis anno lapidatur a Iudaeis, vindicantibus in illo, quod Paulum interficere nequiverunt. Festo in magistratu Iudaeae succedit Albinus, Albino Florus; cuius luxuriam et avaritiam caeteraque flagitia non ferentes Iudaei, contra Romanos rebellaverunt, adversum quos Vespasianus magister militiae transmissus, plurimas urbes Iudaeae cepit. Primus Nero super omnia scelera sua etiam Christianos persequitur, quorum eximios Romae, Petrum cruce, Paulum occidit gladio. Hic in re militari nihil omnino ausus, Brittaniam pene amisit, nam duo sub eo nobilissima oppida illic capta atque eversa sunt.[A. M. 4031. Chr. 80.] Vespasianus annos IX, menses XI, dies XXII. Hic apud Iudaeam imperator ab exercitu appellatus, et bellum Tito filio commendans, Romam per Alexandriam proficiscitur; qui Titus secundo anno, Iudaeae regnum subvertit, templumque, solo stravit, post annos primae aedificationis eius MCXXXIX. Consummatum est hoc bellum annis IV, duobus quidem Nerone vivente, et duobus aliis postea. Vespasianus inter alia magnorum operum in privata adhuc vita in Germaniam ac deinde in Brittaniam, a Claudio missus, tricies et bis cum hoste conflixit. Duas validissimas gentes, XX oppida, insulam Vectam Brittaniae proximam, imperio Romano adiecit. Colossus erigitur, habens altitudinis pedes CVII.[A. M. 4033. Chr. 82.] Titus annos II, menses II. Vir omnium virtutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur. Hic Amphitheatrum Romae aedificat, et in dedicatione eius V ferarum millia occidit.[A. M. 4049. Chr. 98.] Domitianus, frater Titi iunior annos XV, menses V. Hic secundus post Neronem Christianos persequitur, sub quo apostolus Ioannes in Pathmum insulam relegatus est. Et Flavia Domitilla, Flavii Clementis consulis ex sorore neptis, in insulam Pontianam ob fidei testimonium exulat. Qui et ipsum Ioannem fertur in ferventis olei dolium misisse, sed Ioannem tam immunem redisse a poenis, quam a corruptione carnis manebat semper immunis.[A. M. 4050. Chr. 99.] Nerva annum I, menses IV, dies VIII. Hic primo edicto suo cunctos exules revocavit, unde et Ioannes apostolus hac generali indulgentia liberatus, Ephesum rediit. Et quia concussam, se absente, per haereticos vidit Ecclesiae fidem, confestim hanc descripta in Evangelio suo verbi Dei aeternitate stabilivit.[A. M. 4069. Chr. 118.] Traianus annos XIX, menses VI, dies XV. Ioannes apostolus sexagesimo octavo anno post passionem Domini, aetatis autem suae nonagesimo octavo, Ephesi placida morte quievit. Traiano adversum Christianos persecutionem movente, Simeon qui et Simon filius Cleophae, Hierosolymorum episcopus crucifigitur, et Ignatius Antiochiae episcopus, Romam perductus, bestiis traditur. Alexander quoque Romanae urbis episcopus martyrio coronatur, et septimo ab urbe milliario, via Numentana, ubi decollatus est, sepelitur. Plinius Secundus Novocomensis orator et historicus insignis habetur, cuius plurima ingenii opera exstant. Pantheon Romae quod Domitianus fecerat, fulmine concrematum; cui nomen inde datum est quod omnium deorum sit ipsa domus habitaculum. Iudaei per diversas terrarum partes seditionem moventes, digna caede sternuntur. Traianus Romani imperii, quod post Augustum, defensum magis fuerat quam nobiliter ampliatum, fines longe lateque diffudit.[A. M. 4090. Chr. 139.] Adrianus, consobrinae Traiani filius, annos XXI. Hic per Quadratum discipulum apostolorum, et Aristidem Atheniensem, virum fide sapientiaque plenum, et per Serenum Granium legatum, libris de Christiana religione compositis instructus, praecepit per epistolam Christianos sine obiectu criminum non damnari. Idem Iudaeos secundo rebelles ultima caede perdomuit, etiam introeundi eis Hierosolymam licentia ablata, quam ipse in optimum statum murorum exstructione reparavit, et Aeliam vocari de nomine suo praecepit. Idem eruditissimus in utraque lingua Bibliothecam Athenis miri operis exstruxit. Hierosolymae primus ex gentibus constituitur episcopus Marcus, cessantibus his qui fuerant ex Iudaeis, qui sunt numero XV, et praefuerunt a passione Domini per annos fere C et VII.[A. M. 4112. Chr. 161.] Antoninus cognomento Pius, cum filiis suis Aurelio et Lucio annos XXII, menses III. Iustinus philosophus librum pro Christiana religione compositum Antonino tradidit, benignumque eum erga Christianos homines fecit. Qui non longe post, suscitante persecutionem Crescente Cynico, pro Christo sanguinem fudit sub Pio Romae episcopo. Hermes scripsit librum qui dicitur Pastor, in quo praeceptum angeli continet, ut Pascha die Dominico celebraretur. Polycarpus Romam veniens multos ab haeretica labe castigavit, qui Valentini et Cerdonis fuerant nuper doctrina corrupti.[A. M. 4131. Chr. 180.] M. Antoninus Verus, cum fratre Lucio Aurelio Commodo, annos XVIIII, mensem unum. Hi primum aequo iure imperium administraverunt, cum usque ad hoc tempus singuli Augusti fuerint: bellum deinde contra Parthos admirabili virtute et felicitate gesserunt. Persecutione orta in Asia Polycarpus et Pionius fecere martyrium, in Gallia quoque plurimi gloriose pro Christo sanguinem fudere. Nec multo post vindex scelerum lues multas late provincias, Italiam maxime Romamque vastavit. Defuncto Commodo fratre, Antoninus Commodum filium suum consortem regni facit. Antonino imperatori, Melito Asianus Sardensis episcopus Apologeticum pro Christianis tradidit. Lucius Britanniae rex, missa ad Eleutherum Romae episcopum epistola, ut Christianus efficiatur impetrat. Apollinaris Asianus Hierapoli, et Dionysius Corinthi, clari habentur episcopi.[A. M. 4144. Chr. 193.] L. Antoninus Commodus post mortem patris regnavit annos XIII. Hic adversum Germanos bellum feliciter gessit, caeterum ipse per omnia luxuriae et obscoenitati mancipatus nihil paternae virtutis et pietatis simile gessit. Irenaeus episcopus Lugdunensis insignis habetur. Commodus imperator, Colossi capite sublato, suae imaginis caput ei iussit imponi.[A. M. 4145. Chr. 194.] Aelius Pertinax menses VI. Hic Iuliani iurisperiti scelere occiditur in palatio, quem, mense septimo postquam coeperat imperare, Severus apud pontem Milvium bello victum interfecit. Victor decimus tertius Romae episcopus, datis late libellis, constituit Pascha die Dominico celebrari, sicut et praedecessor eius Eleutherus a quinta decima luna primi mensis usque in vicesimam primam. Cuius decretis favens Theophilus Caesareae Palaestinae episcopus, scripsit adversus eos qui quarta decima luna cum Iudaeis Pascha celebrant, cum caeteris qui in eodem concilio aderant episcopis, synodicam et valde utilem epistolam.[A. M. 4163. Chr. 212.] Severus Pertinax annos XVIII. Clemens, Alexandrinae Ecclesiae presbyter, et Pantaenus, Stoicus philosophus, in disputatione dogmatis nostri disertissimi habentur. Narcissus Hierosolymorum episcopus, et Theophilus Caesareensis, Polycarpus quoque et Bachylus, Asianae provinciae episcopi insignes habentur. Persecutione in Christianos facta, plurimi per diversas provincias inter quos et Leonides, pater Origenis, martyrio coronati sunt. Clodio Albino, qui se in Gallia Caesarem fecerat, apud Lugdunum interfecto, Severus in Britannias bellum transfert, ubi ut receptas provincias ab incursione barbarica faceret securiores, magnam fossam, firmissimumque vallum crebris insuper turribus communitum per CXXXII millia passuum a mari usque ad mare duxit, et Eburaci obiit. Perpetua et Felicitas apud Carthaginem Africae in castris, bestiis deputatae pro Christo Nonis Martiis.[A. M. 4170. Chr. 219.] Antoninus cognomento Caracalla Severi filius, annos VII. Alexander episcopus Cappadociae, cum, desiderio locorum sanctorum, Hierosolymam venisset, vivente adhuc Narcisso eiusdem urbis episcopo, persenilis aetatis viro, et ipse ibi ordinatur episcopus, Domino, ut id fieri deberet, per revelationem monente. Tertullianus Afer centurionis proconsularis filius omnium Ecclesiarum sermone celebratur.[A. M. 4171. Chr. 220.] Macrinus annum I. Abgarus vir sanctus regnavit Edessae, ut vult Africanus. Macrinus cum filio Diadumeno cum quo imperium invasit, apud Archilaidem militari tumultu occiditur.[A. M. 4175. Chr. 224.] M. Aurelius Antoninus annos IV. In Palaestina Nicopolis, quae prius Emmaus vocabatur, urbs condita est, legationis industriam pro ea suscipiente Iulio Africano scriptore temporum. Haec est Emmaus quam Dominus post resurrectionem suo ingressu, sicut Lucas narrat, sanctificare dignatus est. Hippolytus episcopus, multorum conditor opusculorum, temporum canonem quem scripsit hucusque perduxit; qui etiam sedecennalem paschae circulum reperiens, Eusebio qui super eodem pascha decennovenalem circulum composuit occasionem dedit.[A. M. 4858. Chr. 237.] Aurelius Alexander annis XIII. Hic in Mammeam matrem suam unice pius fuit, et ob id omnibus amabilis. Urbanus Romae episcopus multos nobilium ad fidem Christi et martyrium perduxit. Origenes Alexandriae, imo toto orbe clarus habetur. Denique Mammea mater Alexandri eum audire curavit, et Antiochiam accitum summo honore habuit.[A. M. 4191. Chr. 240.] Maximinus annis III. Hic adversus Ecclesiarum sacerdotes et clericos, id est, doctores, persecutionem exercet, maxime propter Christianam Alexandri cui successerat, et Mammeae matris eius familiam, vel praecipue propter Origenem presbyterum. Pontianus et Antherus Romanae urbis episcopi martyrio coronati, et in coemeterio Calixti sunt sepulti.[A. M. 4197. Chr. 246.] Gordianus annis VI. Iulius Africanus inter scriptores Ecclesiasticos nobilis habetur: qui in Chronicis quae conscripsit, refert se Alexandriam properare, Heraclae opinione celeberrima provocatum, quem et in divinis et in philosophicis studiis atque omni Graecorum doctrina instructissimum fama loqueretur. Origenes in Caesarea Palaestinae Theodorum cognomento Gregorium, et Athenodorum adolescentulos fratres, Ponti postea nobilissimos episcopos divina philosophia imbuit.[A. M. 4204. Chr. 253.] Philippus cum Philippo filio annis VII. Hic primus imperatorum omnium Christianus fuit; ac post tertium imperii eius annum millesimus a conditione Romae annus expletus est; ita magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum hic natalis annus a Christiano imperatore celebratus est. Origenes adversus quemdam Celsum Epicureum philosophum qui contra nos libros conscripserat, octo voluminibus respondit; qui, ut breviter dicam, tam scribendi sedulus fuit, ut Hieronymus quodam loco VI librorum eius millia se legisse meminerit.[A. M. 4205. Chr. 254.] Decius anno I, mensibus III. Hic cum Philippos patrem et filium interfecisset, ob odium eorum in Christianos persecutionem movet, in qua Fabianus, in urbe Roma martyrio coronatus, sedem sui episcopatus Cornelio dereliquit, qui et ipse martyrio coronatus est. Alexander Hierosolymorum episcopus apud Caesaream Palaestinae, et Antiochiae Babylas interficiuntur. Haec autem persecutio, ut Dionysius Alexandriae episcopus refert, non ex praecepto imperatoris sumpsit exordium, sed anno, inquit, integro principalia praevenit edicta minister daemonum qui dicebatur in civitate nostra Divinus, superstitiosum contra nos exagitans vulgus.[A. M. 4207. Chr. 256.] Gallus cum Volusiano filio annis II, mensibus IV. Huius imperii Dionysius Alexandriae antistes ita meminit: «At ne Gallus quidem malum Decii aut videre potuit, aut cavere, sed in eumdem lapidem offensionis impegit: cuius cum regnum floreret initio, et cuncta ei ex sententia cederent, sanctos viros qui pro pace regni eius Deo summo supplicabant, persecutus est, cum quibus et prosperitatem suam fugavit et pacem.» Origenes, septuagesimo aetatis anno non ad integrum impleto defunctus, et in urbe Tyri sepultus est. Cornelius, Romae episcopus, rogatus a quadam matrona Lucina, corpora apostolorum de catacumbis levavit noctu, et posuit Pauli quidem via Hostiensi ubi decollatus est, Petri autem iuxta locum ubi crucifixus est, inter corpora sanctorum episcoporum in templum Apollinis, in monte Aureo, in Vaticano palatii Neroniani, tertio Kalend. Iul.[A. M. 4222. Chr. 271.] Valerianus cum filio Gallieno annis XV. Hic, in Christianos persecutione commota, statim a Sapore Persarum rege capitur, ibique, luminibus orbatus, servitute miserabili consenescit. Unde Gallienus, tam claro Dei iudicio territus, pacem nostris reddidit, sed ob meritum tamen vel propriae libidinis vel paternae theomachiae, innumera a Barbaris adsurgentibus Romani regni detrimenta sustinuit. Hac persecutione Cyprianus Carthaginensis episcopus, cuius doctissima exstant opuscula, martyrio coronatur: cuius vitae et passionis volumen egregium reliquit Pontius diaconus eius, qui usque ad diem passionis eius cum ipso exilium sustinuit. Theodorus, cuius supra meminimus, cognomento Gregorius, Neocaesareae Ponti episcopus, magna virtutum gloria claret. E quibus unum est, quod, ut Ecclesiae faciendae locus sufficeret, montem precibus movit. Stephanus et Xistus Romae episcopi martyrium passi.[A. M. 4224. Chr. 273.] Claudius anno I, mensibus IX. Iste Gothos iam per annos XV Illyricum Macedoniamque vastantes superat, ob quae in curia clypeus ei aureus, et in Capitolio statua aurea collocata est. Malchion disertissimus Antiochenae presbyter Ecclesiae, quippe qui in eadem urbe rhetori cam docuerat, adversus Paulum de Samosata qui, Antiochiae episcopus dogmatizabat Christum communis naturae hominem tantum fuisse, accipientibus notariis, disputavit, qui dialogus usque hodie exstat.[A. M. 4229. Chr. 278.] Aurelianus annos V, menses VI. Hic cum adversum nos persecutionem movisset, fulmen ante eum magno pavore circumstantium ruit, ac non multo post a militibus occisus est, itineris medio quod inter Constantinopolim et Heracleam est, stratae veteris loco qui Caenofrurium appellatur. Eutychianus, Romae episcopus, martyrio coronatus in coemeterio Callisti sepelitur, qui et ipse CCCXIII martyres manu sua sepelivit.[A. M. 4230. Chr. 279.] Tacitus menses VI. Qua apud Pontum occiso, obtinuit Florianus imperium diebus LXXXVIII, et sic apud Tharsum interficitur. Anatolius natione Alexandrinus, Laodiceae Syriae episcopus, philosophorum disciplinis eruditus, plurimo sermone celebratur. Cuius ingenii magnitudo de libro quem super Pascha composuit, et de decem libris Arithmeticae institutionis potest apertissime cognosci.[A. M. 4236. Chr. 285.] Probus annis VI, menses IV. Hic Gallias iamdudum a Barbaris occupatas, per multa et gravia praelia, deletis tandem hostibus ad perfectum liberavit. Secundo huius anno, qui, ut in Chronicis Eusebii legimus, iuxta Antiochenos CCCXXV annus fuit, iuxta Tyrios CCCCII, iuxta Laodicenos CCCXXIV, iuxta Edessenos DLXXXVIII, iuxta Ascalonitas CCCLXXX, secundum Hebraeos initium LXXXVI iubilei quod significat annos MMMM, CCL, insana Manichaeorum haeresis in commune humani generis malum exorta. Archelaus Mesopotamiae episcopus, librum disputationis suae quam habuit adversus Manichaeum exeuntem de Perside Syro sermone composuit, qui translatus a Graecis habetur a multis.[A. M. 4238. Chr. 287.] Carus cum filiis Carino et Numeriano annis II. Gaius Romanae Ecclesiae fulget episcopus, qui a Diocletiano martyrium passus est. Pierius, presbyter Alexandriae, sub Theone episcopo florentissime populos docuit, et tantam sermonis diversorumque tractatuum, qui usque hodie exstant, invenit elegantiam, ut Origenes iunior vocaretur, vir mirae parcimoniae, et voluntariae paupertatis appetitor, qui post persecutionem omni tempore vitae Romae versatus est.[A. M. 4258. Chr. 307.] Diocletianus cum Herculio Maximiano annis XX. Carausius, sumpta purpura, Brittanias occupavit. Narseus, rex Persarum, Orienti bellum intulit. Quinquegentiani Africam vastaverunt. Aegyptum Achilleus obtinuit. Ob quod Constantius et Galerius Maximianus Caesares assumuntur in regnum. Constantius privignam Herculii Theodoram accepit, ex qua postea VI liberos Constantini fratres habuit; Galerius filiam Diocletiani Valeriam. Post X annos per Asclepiodotum praefectum praetorio Brittaniae receptae. Decimo et nono anno Diocletiani, ipse in Oriente, Maximianus Herculius in Occidente, vastari ecclesias, affligi, interficique Christianos praecipiunt. Secundo autem persecutionis anno Diocletianus Nicomediae, Maximianus Mediolani purpuram deposuerunt. Attamen coepta semel persecutio usque ad septimum Constantini annum fervere non cessat. Constantius, decimo sexto imperii anno, summae mansuetudinis et civilitatis vir, in Brittania diem obiit Eburaci. Haec persecutio tam crudelis et crebra flagrabat, ut intra unum mensem XVII millia martyrum pro Christo passa inveniantur. Nam et Oceani limbum transgressa, Albanum, Aaron, et Iulium Brittaniae, cum aliis pluribus viris ac feminis felici cruore damnavit. Passus est hac Pamphilus presbyter, Eusebii Caesareensis episcopi necessarius, cuius vitam ipse tribus libris comprehendit.[A. M. 4259. Chr. 308.] Tertio persecutionis anno, quo et Constantius obiit, Maximinus et Severus a Galerio Maximiano Caesares facti, e quibus Maximinus maleficia et stupra sua Christianorum persecutionibus accumulat. Passus est ea tempestate Petrus Alexandriae episcopus cum pluribus Aegypti episcopis, Lucianus quoque vir moribus et continentia et eruditione praecipuus Antiochenus presbyter: passus est et Timotheus Romae decimo Kalend. Iul.[A. M. 4290. Chr. 339.] Constantinus Constantii ex concubina Helena filius, in Brittania creatus imperator, regnavit annis XXX et mensibus X. Ab anno persecutionis quarto, Maxentius Herculii Maximiani filius Romae Augustus appellatur. Licinius, Constantiae sororis Constantini vir, Carnunti imperator creatur. Constantinus de persecutore Christianus efficitur. In Nicaeno concilio fides catholica exponitur, anno post Alexandrum sexcentesimo tricesimo sexto, die mensis, secundum Graecos, Desii nono decimo, quod est tertio decimo Kalendarum Iuliarum, consulatu Paulini et Iuliani vv. cc. Constantinus fecit Romae, ubi baptizatus est, basilicam beati Ioannis Baptistae quae appellata est Constantiniana. Item basilicam beato Petro in templo Apollinis, nec non et beato Paulo, corpus utriusque aere Cyprio circumdans V pedes grosso. Item basilicam in palatio Sessoriano quae cognominatur Hierusalem, ubi de ligno crucis Domini posuit. Item basilicam sanctae martyris Agnetis ex rogatu filiae suae, et baptisterium in eodem loco, ubi et baptizata est soror eius Constantia cum filia Augusta. Item basilicam beato Laurentio martyri via Tiburtina in agro Verano. Item basilicam via Lavicana inter duas laurus beato Petro et Marcellino martyribus, et mausoleum ubi matrem suam posuit in sarcophago purpureo. Item basilicam in civitate Hostia iuxta portum urbis Romae beatorum apostolorum Petri et Pauli et Ioannis Baptistae. Item basilicam in civitate Albanensi sancti Ioannis Baptistae. Item basilicam in urbe Neapoli. Item Constantinus Drepanam Bithyniae civitatem in honorem martyris Luciani ibi conditi instaurans, ex vocabulo matris suae Helenopolim nuncupavit. Idem urbem nominis sui statuens in Thracia, sedem Romani imperii et totius caput Orientis esse voluit. Idem statuit citra ullam hominum caedem paganorum templa claudi.[A. M. 4314. Chr. 363.] Constantius cum Constantino et Constante fratribus, annos XXIV, menses V, dies XIII. Iacobus Nisibenus episcopus agnoscitur, ad cuius preces saepe urbs discrimine liberata est. Impietas Ariana, Constantii regis fulta praesidio, exiliis, carceribus et variis afflictionum modis primum Athanasium, deinde omnes non suae partis episcopos persecuta est. Maximinus, Trevirorum episcopus, clarus habetur, a quo Athanasius Alexandriae episcopus cum a Constantio quaereretur ad poenam, honorifice susceptus est. Antonius monachus centesimo quinto aetatis anno in eremo moritur. Reliquiae apostoli Timothei Constantinopolim invectae. Constantio Romam ingresso, ossa Andreae apostoli et Lucae evangelistae a Constantinopolitanis miro favore suscepta. Hilarius Pictaviensis episcopus qui pulsus ab Arianis in Phrygia exsulaverat, cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias rediit.[A. M. 4316. Chr. 365.] Iulianus annos II, menses VIII. Iulianus, ad idolorum cultum conversus, Christianos persequitur. Pagani apud Sebasten Palaestinae urbem sepulcrum Ioannis Baptistae invadunt, ossa dispergunt, eadem rursum collecta et cremata latius dispergunt. Sed Dei providentia affuere quidam ex Hierosolymis monachi qui, mixti colligentibus, quaecunque ipsi poterant ablata ad patrem suum Philippum pertulere. Ille confestim haec (supra se enim ducebat tantum thesaurum propriis servare vigiliis) ad pontificem maximum, tunc Athanasium, per Iulianum diaconum suum mittit. Quae ille, suscepta paucis arbitris, sub cavato sacrarii pariete inclusa, prophetico spiritu profutura generationi posterae conservavit; cuius praesagium sub Theodosio principe per Theophilum eiusdem urbis episcopum completur, qui, destructo Serapis sepulcro, sancti Ioannis ibidem consecravit ecclesiam.[A. M. 4317. Chr. 366.] Iovianus mensibus VIII. Synodus Antiochiae a Meletio et suis facta, in qua, omousio anomoioque reiecto, medium inter haec omoiousion Macedonianum dogma vindicaverunt. Iovianus, lapsu Constantii praedecessoris admonitus, honorificis et officiosissimis litteris Athanasium requirit, ab ipso formam fidei et Ecclesiarum disponendarum suscepit modum: Sed eius pia laetaque principia mors immatura corrupit.[A. M. 4328. Chr. 377.] Valentinianus cum fratre Valente annis XI. Apollinaris Laodicenus episcopus multimoda nostrae religionis scripta componit, qui postea a fide devians haeresim sui nominis instituit. Damasus, Romae episcopus, fecit basilicam iuxta theatrum sancto Laurentio, et aliam in catacumbas ubi iacuerunt corpora sancta apostolorum Petri et Pauli, in quo loco platoniam ipsam ubi iacuerunt corpora sancta versibus adornavit. Valens ab Eudoxio Arianorum episcopo baptizatus nostros persequitur. Gratianus Valentiniani filius tertio eius anno Ambianis imperator factus est. Constantinopoli Apostolorum martyrium dedicatur. Post Auxentii seram mortem, Mediolani Ambrosio episcopo constituto, omnis ad fidem rectam Italia convertitur. Hilarius episcopus Pictavis moritur.[A. M. 4332. Chr. 381.] Valens cum Gratiano et Valentiniano, Valentiniani fratris sui filiis, annis IV. Valens, lege data ut monachi militarent, nolentes fustibus iussit interfici. Gens Hunnorum diu inaccessis reclusa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos, eosque sparsim conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi, transito Danubio, fugientes a Valente sine armorum depositione suscepti, mox per avaritiam Maximi ducis fame ad rebellandum coacti sunt, victoque Valentis exercitu per Thraciam sese miscentes, simul omnia caedibus, incendiis rapinisque fuderunt.[A. M. 4338. Chr. 387.] Gratianus cum fratre Valentiniano annis VI. Theodosius, a Gratiano imperator creatus, maximas illas Scythicas gentes, hoc est, Alanos, Hunos et Gothos magnis multisque praeliis vincit; cuius concordiam non ferentes Ariani, post XL annos Ecclesias quas vi tenuere, reliquerunt. Synodus CL Patrum congregatur urbe Augusta adversus Macedonium sub Damaso Romae episcopo. Theodosius Arcadium filium suum consortem facit imperii. A secundo Gratiani anno, ipso quinquies et Theodosio coss. , Theophilus paschalem computum scribit. Maximus vir quidem strenuus et probus atque Augusto dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Brittania invitus propemodum ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit, ibique Gratianum Augustum dolis circumventum apud Lugdunum occidit, fratremque eius Valentinianum Italia expulit; qui tamen iustissimam cum matre sua Iustina poenam luit exsilii, quia et ipsum Ariana polluit haeresis, et eminentissimam catholicae fidei arcem Ambrosium perfida obsidione vexavit, nec prius quam prolatis beatorum Gervasii et Protasii martyrum, Deo revelante, reliquiis incorruptis, nefanda coepta deseruit.[A. M. 4349. Chr. 398.] Theodosius qui, Gratiano vivente, VI annis iam Orientem regebat, post mortem eius regnavit annis XI. Ipse et Valentinianus quem Italia expulsum benigne susceperat, Maximum tyrannum tertio ab Aquilea lapide interficiunt. Qui, quoniam Brittaniam, omni pene armata iuventute copiisque militaribus spoliaverat, quae, tyrannidis eius vestigia secutae in Gallias, nunquam ultra domum rediere, videntes transmarinae gentes saevissimae, Scottorum a Circio, Pictorum ab Aquilone destitutam milite ac defensore insulam, adveniunt, et vastatam direptamque eam multos per annos opprimunt. Hieronymus, sacrae interpres historiae, librum quem de illustribus Ecclesiae Viris scribit, usque ad decimum quartum totius imperii Theodosii annum perduxit.[A. M. 4362. Chr. 411.] Arcadius filius Theodosii cum fratre Honorio annis XIII. Corpora sanctorum Abacuc et Michaeae prophetarum divina revelatione produntur. Gothi Italiam, Vandali atque Alani Gallias aggrediuntur. Innocentius, Romae episcopus, dedicavit basilicam Gervasii et Protasii martyrum beatissimorum, ex devotione testamenti cuiusdam illustris feminae Vestinae. Pelagius Britto Dei gratiam impugnat.[A. M. 4377. Chr. 426.] Honorius cum Theodosio minore, fratris sui filio annis XV. Alaricus rex Gothorum Romam invasit, partemque eius cremavit incendio IX Cal. Septemb. anno conditionis eius MCLXIV, ac sexto die quam ingressus fuerat, depraedata urbe, egressus est. Lucianus presbyter, cui revelavit Deus septimo Honorii principis anno locum sepulcri et reliquiarum beati protomartyris Stephani et Gamalielis ac Nicodemi, qui in Evangelio et in Actibus apostolorum leguntur, scripsit ipsam revelationem Graeco sermone ad omnium Ecclesiarum personam. Quam revelationem Avitus presbyter, homo Hispanus genere, in Latinum vertit eloquium, et, adiecta epistola sua per Orosium presbyterum, Occidentalibus dedit. Qui etiam Orosius, ad loca sancta perveniens, quo eum Augustinus ad Hieronymum pro discenda animae ratione miserat, reliquias beati Stephani accepit, et, patriam reversus, primus intulit Occidenti. Britanni, Scottorum Pictorumque infestationem non ferentes, Romam mittunt, et, sui subiectione promissa, contra hostem auxilia flagitant, quibus statim missa legio magnam Barbarorum multitudinem sternit, caeteros Britanniae finibus pellit, ac, domum reversura, praecepit sociis ad arcendos hostes murum trans insulam inter duo maria statuere, qui, absque artifice magistro, magis cespite quam lapide factus nil operantibus profuit. Nam mox ut discessere Romani, advectus navibus prior hostis quasi maturam segetem obvia quaeque sibi caedit, calcat, devorat. Iterum petiti auxilia Romani advolant, et caesum hostem trans maria fugant, coniunctisque sibi Brittanis murum, non terra, ut ante, pulvereum, sed saxo solidum, inter civitates quae ibidem ob metum hostium fuerant factae, a mari usque ad mare collocant. Sed et in littore meridiano maris, quia et inde hostis timebatur, tu res per intervalla ad prospectum maris statuunt; sic valedicunt sociis tanquam ultra non reversuri. Bonifacius, Romae episcopus, fecit oratorium in coemeterio sanctae Felicitatis, et ornavit sepulcrum eius et sancti Sylvani. Hieronymus presbyter obiit duodecimo Honorii anno pridie Kal. Octob. anno aetatis suae nonagesimo primo.[A. M. 4103. Chr. 452.] Theodosius minor, Arcadii filius annis XX et VI. Valentinianus iunior Constantii filius Ravennae imperator creatur. Placidia mater eius Augusta nuncupatur. Effera gens Vandalorum, Alanorum, et Gothorum ab Hispanis ad Africam transiens, omnia ferro, flamma, rapinis, simul et Ariana impietate foedavit. Sed beatus Augustinus, Hipponensis episcopus, et omnium doctor eximius Ecclesiarum, ne civitatis suae ruinam videret, tertio obsidionis eius mense migravit ad Dominum, quinto Calendas Septembres, cum vixisset annis LXXVI, in clericatu autem, vel episcopatu annos ferme XL complesset, quo tempore Vandali capta Carthagine Siciliam quoque deleverunt. Cuius captivitatis Paschasinus, Lilybetanus antistes, in epistola quam de ratione paschali papae Leoni scripsit, meminit. Ad Scottos in Christum credentes, ordinatus a papa Celestino Palladius, primus episcopus mittitur anno Theodosii octavo. Recedente a Britania Romano exercitu, cognita Scotti et Picti reditus denegatione redeunt ipsi, et totam ab Aquilone insulam pro indigenis murotenus capessunt; nec mora, caesis, captis, fugatisque custodibus muri, et ipso interrupto etiam, intra illum crudelis praedo grassatur. Mittitur epistola lachrymis aerumnisque referta ad Romanae potestatis virum Aetium ter consulem vicesimo tertio Theodosii principis anno, petens auxilium, nec impetrat. Interea fames dira ac famosissima profugos infestat, qua coacti quidam hostibus dedere manus, alii de montibus, speluncis ac saltibus, strenue repugnabant, ac strages hostibus dabant. Revertuntur Scotti domum, post non multum tempus reversuri: Picti extremam insulae partem tum primum et deinceps inhabitaturi detinent. Famem praefatam magna frugum opulentia, opulentiam luxuria et negligentia, negligentiam lues acerrima et aerior mox hostium novorum, id est, Anglorum, plaga secuta est: quos illi unanimi consilio cum rege suo Vurtigerno quasi defensores patriae ad se invitandos elegerunt, sed exceptos mox impugnatores atque expugnatores senserunt. Xistus, Romae episcopus, fecit basilicam sanctae Mariae matris Domini, quae ab antiquis Liberi cognominabatur. Eudoxia uxor Theodosii principis ab Hierosolymis remeavit, beatissimi Stephani primi martyris reliquias quae in basilica sancti Laurentii positae venerantur, secum deferens. Blaedla et Attila fratres, multarumque gentium reges, Illyricum Thraciamque depopulati sunt.[A. M. 4410. Chr. 459.] Martianus et Valentinianus annis VII. Gens Anglorum, sive Saxonum, Brittaniam tribus longis navibus advehitur, quibus dum iter prosperatum domi fama referret, mittitur exercitus fortior qui, iunctus prioribus, primo hostes a quibus petebatur, abegit; deinde, in socios arma vertens, totam prope insulam ab Orientali eius plaga usque ad Occidentalem igni vel ense subegit, conficta occasione quod pro se militantibus Britones minus sufficienter stipendia darent. Ioannes Baptista caput suum duobus monachis orientalibus qui ob orationem venerant Hierosolymam, iuxta Herodis quondam regis habitaculum revelat, quod deinceps Emisam Phaeniciae urbem perlatum et digno honore cultum est. Haeresis Pelagiana Brittanorum turbat fidem, qui, a Gallicanis episcopis auxilium quaerentes, Germanum Autisiodorensis Ecclesiae episcopum et Lupum Trecasenum aeque apostolicae gratiae antistitem fidei defensores accipiunt. Confirmant antistites fidem verbo veritatis simul et miraculorum signis. Sed et bellum Saxonum Pictorumque adversus Britones eo tempore iunctis viribus susceptum, divina virtute retundunt; cum Germanus ipse, dux belli factus, non tubae clangore, sed clamore Alleluia totius exercitus voce ad sidera levato hostes in fugam vertit immanes; qui deinceps ad Ravennam perveniens et summa reverentia a Valentiniano et Placidia susceptus, migravit ad Christum; corpus honorifico agmine, comitantibus virtutum operibus, Autisiodorum defertur. Aetius patritius magna Occidentalis reipublicae salus et regi quondam Attilae terror, a Valentiniano occiditur; cum quo Hesperium cecidit regnum neque hactenus valuit relevari.[A. M. 4427. Chr. 476.] Leo annos XVII. Hic pro Tomo Chalcedonensi per universum orbem singulis orthodoxorum episcopis singulas consonantesque misit epistolas, quid de eodem Tomo sentirent rescribi sibi postulans. Quorum adeo consonantia de vera Christi incarnatione suscepit omnium rescripta, ac si uno tempore unoque dictante fuissent universa conscripta. Theodoretus, episcopus civitatis quae, a Cyro Persarum rege condita, Cyri nomen habuit, scribit de vera incarnatione Domini salvatoris adversus Eutychem, et Dioscorum Alexandriae episcopum, qui humanam in Christo carnem negant. Scripsit et historiam Ecclesiasticam a fine librorum Eusebii usque ad suum tempus, id est, usque ad imperium Leonis huius sub quo et mortuus est. Victorius, iubente papa Hilario, scripsit Paschalem circulum DXXXII annorum.[A. M. 4444. Chr. 493.] Zenon annos XVII. Corpus Barnabae apostoli, et Evangelium Matthaei eius stylo scriptum, ipso revelante, reperitur. Odoacer rex Gothorum Romam obtinuit, quam ex eo tempore diutius eorum reges tenuere. Mortuo Theodorico, Triarii filio, alius Theodoricus, cognomento Valamer, Gothorum suscepit regnum, qui utramque Macedoniam Thessaliamque depopulatus est, et plurima Regiae civitatis loca igne succendens Italiam quoque infestus occupavit. Honoricus, rex Vandalorum Arianus, in Africa, exulatis diffugatisque plus quam CCCXXXIV episcopis Catholicis, ecclesias eorum clausit, plebem variis affecit suppliciis, et quidem innumeris, manus abscindens, linguas praecidit, nec tamen loquelam Catholicae confessionis eripere potuit. Brittones, duce Ambrosio Aureliano, viro modesto, qui solus forte Romanae gentis Saxonum caedi superfuerat, occisis in eadem parentibus purpura indutis, victricem eorum gentem provocantes ad praelium, vincunt, et ex eo tempore nunc hi, nunc illi, palmam habuere, donec advena potentior tota per longum potiretur insula.[A. M. 4472. Chr. 521.] Anastasius annos XXVIII. Thrasamundus, Vandalorum rex, catholicas ecclesias clausit, et CCXX episcopos exilio Sardiniam misit. Symmachus papa inter multa Ecclesiarum opera, quae vel a fundamentis creavit, vel prisca renovavit, ad beatum Petrum, et beatum Paulum, et beatum Laurentium, pauperibus habitacula construxit, et omni anno per Africam, vel Sardiniam, episcopis qui in exilio erant pecunias et vestes ministrabat. Anastasius, quia haeresi favens Eutychetis catholicos insecutus est, divino fulmine periit.[A. M. 4480. Chr. 329.] Iustinus senior annos VIII. Ioannes Romanae Ecclesiae pontifex Constantinopolim veniens, ad portam quae vocatur Aurea, populorum turbis ei occurrentibus, in conspectu omnium, roganti caeco lumen reddidit; qui dum rediens Ravennam venisset, Theodoricus eum cum comitibus carceris afflictione peremit, invidia ductus quia Catholicae pietatis defensor Iustinus eum honorifice suscepisset: quo anno, id est, consulatu Probi iunioris, et Symmachum patritium Ravennae occiderat, et ipse anno sequente ibidem subita morte periit, succedente in regno Athalarico nepote eius. Hildericus, Vandalorum rex, episcopos ab exilio reverti et ecclesias instaurare praecepit post annos LXXIV haereticae profanationis. Benedictus abbas virtutum gloria claruit, quas beatus papa Gregorius in libro Dialogorum scripsit.[A. M. 4518. Chr. 567.] Iustinianus Iustini ex sorore nepos annos XXXVIII. Belisarius patritius, a Iustiniano in Africam missus, Vandalorum gentem delevit. Carthago quoque anno excessionis suae XCVI recepta est, pulsis devictisque Vandalis, et Gelismero rege eorum capto Constantinopolim misso. Corpus S Antonii monachi divina revelatione repertum Alexandriam defertur, et in ecclesia beati Ioannis Baptistae humatur. Dionysius Paschales scribit circulos, incipiens ab anno dominicae incarnationis DXXXII, qui est annus Diocletiani CCXLVIII, post Consulatum Lampadii et Orestis, quo anno Codex Iustinianeus orbi promulgatus est. Victor quoque Capuanus episcopus librum de pascha scribens Victorii arguit errores.[A. M. 4529. Chr. 578.] Iustinus minor annis XI. Narsis patritius Totilam Gothorum regem in Italia superavit et occidit; qui deinde, per invidiam Romanorum, pro quibus multa contra Gothos laboraverat, accusatus apud Iustinum et coniugem eius Sophiam quod servitio premeret Italiam, secessit Neapolim Campeniae, et scripsit genti Longobardorum, ut venirent et possiderent Italiam. Ioannes, Romanae Ecclesiae pontifex, ecclesiam Apostolorum Philippi et Iacobi quam praedecessor eius Pelagius coeperat, fecit et dedicavit.[A. M. 4536. Chr. 585.] Tiberius Constantinus annos VII. Gregorius tunc apocrisiarius in Constantinopoli, post Romanus episcopus, Libros expositionis in Iob condidit et Eutychium eiusdem urbis episcopum in fide nostrae resurrectionis errasse Tiberio praesente convicit, ita ut ipse Augustus librum eius quem de resurrectione scripsit suis quoque catholicis allegationibus destruens, deliberaret flammis cremari debuisse. Docebat enim idem Eutychius corpus nostrum in illa resurrectionis gloria impalpabile, et ventis aereque subtilius esse futurum, contra illud dominicum: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Gens Longobardorum, comitante fame et mortalitate, omnem invadit Italiam, ipsamque Romanam vastatrix obsidet urbem, quibus tempore illo rex praeerat Albuinus.[A. M. 4557. Chr. 606.] Mauritius annos XXI. Hirminigildus Levigildi Gothorum regis filius, ob fidei catholicae confessionem inexpugnabilem, a patre Ariano regni privatus infulis, et in carcerem ac vincula proiectus, ad extremum nocte sancta Dominicae resurrectionis securi in capite percussus, regnum coeleste pro terreno rex et martyr intravit. Cuius frater Richardus, mox ut regnum post patrem accepit, omnem Gothorum cui praeerat gentem, instante Leandro, Hispalitano episcopo, qui et Hirminigildum docuerat, catholicam convertit ad fidem. Gregorius Romanae Ecclesiae pontifex, et doctor eximius, anno Mauritii imperii decimo tertio, indictione decima tertia, Synodum episcoporum XXIV ad corpus beati apostoli Petri congregans de necessariis Ecclesiae decernit. Idem, missis Brittaniam Augustino, Melito et Ioanne, et aliis pluribus cum eis monachis timentibus Deum, ad Christum Anglos convertit. Et quidem Aedilberctus, mox ad Christi gratiam conversus, cum gente Cantuariorum cui praeerat, proximisque provinciis, etiam episcopum doctoremque suum Augustinum, sed et caeteros sacros antistites, episcopali sede donabat. Porro gentes Anglorum ab Aquilone Umbri fluminis sub regibus Aelle et Aedilfrido sitae, necdum verbum vitae audierant. Gregorius decimo nono anno Mauritii, indictione quarta, scribens Augustino, Londini quoque et Eburaci episcopos, accepto a sede apostolica pallio, Metropolitanos esse debere decernit.[A. M. 4565. Chr. 614.] Phocas annos VIII. Huius secundo anno, indictione VIII, Gregorius papa migravit ad Dominum. Hic, rogante papa Bonifacio, statuit sedem Romanae et apostolicae Ecclesiae caput esse omnium Ecclesiarum, quia Ecclesia Constantinopolitana primam se omnium Ecclesiarum scribebat. Idem alio papa Bonifacio petente, iussit in veteri fano quod Pantheon vocabatur, ablatis idololatriae sordibus, ecclesiam beatae semper virginis Mariae et omnium martyrum fieri, ut ubi quondam omnium non deorum, sed daemoniorum, cultus agebatur, ibi deinceps omnium fieret memoria sanctorum. Persae, adversus rempublicam gravissima bella gerentes, multas Romanorum provincias et ipsam Hierosolymam auferunt, et destruentes ecclesias sancta quaeque profanantes, inter ornamenta locorum vel sanctorum vel communium quae abstulere, etiam vexillum dominicae crucis abducunt.[A. M. 4591. Chr. 610.] Heraclius annos XXVI. Anastasius Persa monachus nobile pro Christo martyrium patitur; qui natus in Perside magicas a patre puer artes discebat, sed ubi a captivis Christianis Christi nomen acceperat, in eum mox animo toto conversus, relicta Perside, Chalcedoniam Hierapolimque Christum quaerens, ac deinde Hierosolymam petit; ubi, accepta baptismatis gratia, quarto ab eadem urbe milliario monasterium abbatis Anastasii intravit, ubi VII annos regulariter vivens, dum Caesaream Palaestinae orationis gratia venisset, captus a Persis, et multa diu verbera inter carceres et vincula Marzabana iudice perpessus, tandem mittitur Persidem ad regem eorum Chosroem, a quo, tertio per intervalla temporis verberatus, ad extremum una suspensus manu per tres horas diei, sic decollatus cum aliis LXX martyrium complevit. Mox tunica eius indutus quidam daemoniacus curatus est. Interea superveniens cum exercitu Heraclius princeps, superatis Persis, Christianos qui erant captivati reduxit gaudentes. Reliquiae beati martyris Anastasii primo monasterium suum, deinde Romam, advectae, venerantur in monasterio beati Pauli apostoli quod dicitur ad aquas Salvias. Anno Heraclii regni XVI, indictione XV, Aeduinus, excellentissimus rex Anglorum, in Brittania Transumbranae gentis ad Aquilonem, praedicante Paulino episcopo quem miserat de Cantia venerabilis archiepiscopus Iustus, verbum salutis cum sua gente suscepit, anno regni sui undecimo, adventus autem Anglorum in Brittaniam plus minus annos CLXXX, eique Paulino sedem episcopatus Eburaci donavit. Cui profecto regi in auspitium venturae fidei et regni coelestis, potestas quoque terreni creverat regni, ita ut universos Brittaniae fines, quod nemo Anglorum ante eum, qua vel ipsorum, vel Britonum, gentes habitabant, sub ditione acciperet. Eo tempore exortum apud Scotos in observatione paschae errorem Quartadecimanorum Honorius papa per epistolam redarguit; sed et Ioannes qui successori eius Severino successit, cum adhuc esset electus in pontificatum, pro eodem pascha eis, simul et pro Pelagiana haeresi quae apud eos reviviscebat, scripsit.[A. M. 4593. Chr. 642.] Heraclonas cum matre sua Martina annis II. Cyrus, Alexandriae, Sergius et Pyrrhus, regiae urbis episcopi, Acephalorum haeresim instaurantes, unam operationem in Christo divinitatis et humanitatis, unam voluntatem dogmatizant. E quibus Pyrrhus iis temporibus, id est, sub Theodoro papa, Romam veniens ex Africa, ficta, ut post apparuit, poenitentia, obtulit eidem papae, praesente cuncto clero et populo, libellum cum sua subscriptione, in quo condemnarentur omnia quae a se vel a decessoribus suis scripta vel acta sunt adversus Catholicam fidem: unde et benigne susceptus est ab eo quasi regiae pontifex civitatis. Sed quia reversus domum, repetiit et errorem domesticum, memoratus papa Theodorus, advocatis cunctis sacerdotibus et clero in ecclesiam beati Petri apostolorum principis, condemnavit eum sub vinculo anathematis.(A. M. 4594. Chr. 643.) Constantinus, filius Heraclii, mensibus VI. Pyrrhi successor Paulus non tantum vesana doctrina sicut decessores eius, sed et aperta persecutione Catholicos cruciat, apocrisiarios sanctae Ecclesiae Romanae qui ad eius correctionem missi fuerant, partim carceribus, partim exiliis, partim verberibus afficiens. Sed et altare eorum in domo Placidiae sacratum in venerabili oraculo subvertens diripuit, prohibens eos ibidem missas celebrare. Unde et ipse, sicut praecessores illius, ab apostolica sede iusta depositionis ultione damnatus est.(A. M. 4622. Chr. 671.) Constantinus, filius Constantini, annis XXVIII. Hic deceptus a Paulo, sicut Heraclius avus eius a Sergio eiusdem regiae civitatis episcopo, exposuit typum adversus catholicam fidem, nec unam nec duas voluntates aut operationes in Christo definiens esse confitendas, quasi nihil velle vel operari credendus sit Christus. Unde Martinus papa, congregata Romae synodo, C et V episcoporum, damnavit sub anathemate praefatos Cyrum, Sergium, Pyrrhum et Paulum haereticos. Et post haec missus ab imperatore Theodorus exarchus tulit Martinum papam de Ecclesia Constantiniana, perduxitque Constantinopolim; qui post haec relegatus Chersonam, ibidem vitam finivit, multis in eodem loco virtutum signis usque hodie refulgens. Facta est autem synodus praefata anno nono imperii Constantini, mense Octobri, indictione octava. Constantinus princeps, Vitaliano papa nuper ordinato, misit beato Petro apostolo Evangelia aurea gemmis albis mirae magnitudinis in circuitu ornata; ipse post aliquot annos, id est, per indictionem sextam veniens Romam, obtulit super altare ipsius pallium auro textile, toto exercitu cum cereis ecclesiam intrante. Sequente anno facta est eclipsis solis quam nostra aetas meminit, quasi decima hora die, quinto Nonas Maias. Theodorus archiepiscopus et Hadrianus abbas vir aeque doctissimus, a Vitaliano missi Brittaniam, plurimas Ecclesias Anglorum doctrinae Ecclesiasticae fruge foecundaverunt. Constantinus, post plurimas et inauditas depraedationes provinciis factas, occisus in balneo periit indictione duodecima. Nec longo post tempore etiam Vitalianus papa coelestia regna petiit.[A. M. 4639. Chr. 688.] Constantinus filius Constantini superioris regis annis XVII. Saraceni Siciliam invadunt, et praeda nimia secum ablata mox Alexandriam redeunt. Agatho papa, ex rogatu Constantini, Heraclii et Tyberii principum piissimorum, misit in regiam urbem legatos suos, in quibus erat Ioannes Romanae Ecclesiae tunc diaconus, non longe post episcopus, pro adunatione facienda sanctarum Dei Ecclesiarum. Qui, benignissime suscepti a reverentissimo fidei catholicae defensore Constantino, iussi sunt, remissis disputationibus philosophicis, pacifico colloquio de fide vera perquirere, datis eis de bibliotheca Constantinopolitana cunctis antiquorum Patrum quos petebant libellis. Adfuerunt autem et episcopi CL, praesidente Georgio patriarcha regiae urbis, et Antiochiae Macario. Et convicti sunt qui unam voluntatem et operationem astruebant in Christo falsasse Patrum catholicorum dicta perplurima. Finito autem conflictu, Georgius correctus est, Macarius vero cum suis sequacibus, simul et praedecessoribus, Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, Paulo et Petro, anathematizatus, et in locum eius Theophanius abbas de Sicilia Antiochiae episcopus factus. Tantaque gratia legatos catholicae pacis comitata est, ut Ioannes, Portuensis episcopus, qui erat unus ex ipsis, Dominica octavarum Paschae missas publicas in ecclesia sanctae Sophiae coram principe et patriarcha Latine celebraret. Haec est sexta synodus universalis Constantinopoli celebrata et Graeco sermone conscripta temporibus papae Agathonis, exequente ac residente piissimo principe Constantino intra palatium suum, simulque legatis apostolicae sedis et episcopis CL residentibus. Prima enim universalis synodus in Nicaea congregata est contra Arium, CCCXVIII Patrum, temporibus Iulii papae, sub Constantino principe. Secunda in Constantinopoli CL Patrum, contra Macedonium et Edoxium, temporibus Damasi papae et Gratiani principis, quando Nectarius eidem urbi est ordinatus episcopus. Tertia in Epheso, CC Patrum, contra Nestorium Augustae urbis episcopum, sub Theodosio magno principe et papa Coelestino. Quarta in Chalcedone Patrum DCXXX, sub Leone papa, temporibus Martiani principis, contra Eutychem nefandissimorum praesulem monachorum. Quinta item in Constantinopoli, temporibus Vigili papae, sub Iustiniano principe, contra Theodorum et omnes haereticos. Sexta haec de qua in praesenti diximus. Sancta et perpetua virgo Christi Aedilthryda, filia Annae regis Anglorum, et primo alteri viro permagnifico, et post Ecfrido regi, coniunx data, postquam XII annos thorum incorrupta servavit maritalem, post reginam, sumpto velamine sacro, virgo sanctimonialis efficitur: nec mora etiam virginum mater et nutrix pia sanctarum, accepto in construendum monasterium loco quem Elge vocant, cuius merita vivacia testatur etiam mortua caro, quae post XVI annos sepulturae, cum veste qua involuta est incorrupta reperitur.[A. M. 4649. Chr. 698.] Iustinianus minor filius Constantini annos X. Hic constituit pacem cum Saracenis decennio terra marique. Sed et provincia Africa subiugata est Romano imperio, quae fuerat tenta a Saracenis, ipsa quoque Carthagine ab eis capta et destructa. Hic beatae memoriae pontificem Romanae Ecclesiae Sergium, quia erraticae suae synodo, quam Constantinopoli ecerat, favere et subscribere noluisset, misso et Zacharia protospatario suo, iussit Constantinopolim deportari. Sed praevenit militia Ravennatis urbis vicinarumque partium iussa principis nefanda, et eumdem Zachariam contumeliis et iniuriis ab urbe Roma repulit. Idem papa Sergius ordinavit venerabilem virum Vilbrordum, cognomine Clementem, Fresonum genti episcopum, in qua usque hodie pro aeterna patria peregrinus, est enim de Brittania gentis Anglorum, innumera quotidie diabolo detrimenta et Christianae fidei facit augmenta. Iustinianus ob culpam perfidiae regni gloria privatus exsul in Pontum secedit.[A. M. 4652, Chr. 701.] Leo annos III. Papa Sergius in sacrario beati Petri apostoli capsam argenteam quae in angulo obscurissimo diutissime iacuerat, et in ea crucem diversis ac pretiosis lapidibus adornatam, Domino revelante, reperit, de qua tractis IV petalis quibus gemmae inclusae erant, mirae magnitudinis portionem ligni salutiferi dominicae crucis interius repositam inspexit; quae ex tempore illo annis omnibus in basilica Salvatoris quae appellata Constantiniana, die exaltationis eius, ab omni osculatur atque adoratur populo. Reverentissimus Ecclesiae Lindisfarnensis in Brittania ex anachorita antistes Cuthbertus totam ab infantia usque ad senium vitam miraculorum signis inclytam duxit; cuius dum XI annos maneret corpus humatum, incorruptum post haec, quasi eadem hora defuncti, simul cum veste qua tegebatur, inventum est; sicut in libro de eius Vita et virtutibus, et prosa nuper et hexametris versibus scripto, ante aliquot annos ipsi signavimus.[A. M. 4659. Chr. 708.] Tiberius, annos VII. Synodus Aquileiae facta, ob imperitiam fidei quintum universale concilium suscipere diffidit, donec salutaribus beati papae Sergii monitis instructa, et ipsa huic cum caeteris Christi Ecclesiis adnuere consentit. Gisulphus, dux gentis Longobardorum, Beneventi, Campaniam igne, gladio et captivitate vastavit, cumque non esset qui eius impetui resisteret, apostolicus papa Ioannes, qui Sergio successerat, missis ad eum sacerdotibus ac donariis perplurimis, universos redemit captivos, atque hostes domum redire fecit. Cui successit alius Ioannes, qui inter multa operum illustrium, fecit oratorium sanctae Dei genitrici opere pulcherrimo intra ecclesiam beati Petri apostoli. Hereberctus, rex Longobardorum, multas cortes et patrimonia Alpium Cottiarum, quae quondam ad ius pertinebant apostolicae sedis, sed a Longobardis multo tempore fuerant ablata, restituit iuri eiusdem sedis, et hanc donationem aureis scriptam litteris Romam direxit.[A. M. 4665. Chr. 714.] Iustinianus secundo cum Tiberio filio annos VI. Hic auxilio Terbelli regis Vulgarorum regnum recipiens, occidit eos qui se expulerant patritios, et Leonem qui locum eius usurpaverat, nec non et successorem eius Tiberium, qui eum de regno eiectum toto quo ipse regnabat tempore, in eadem civitate in custodia tenuerat. Callinicum vero patriarcham, erutis oculis, misit Romam, et dedit episcopatum Cyro qui erat abbas in Ponto eumque alebat exsulem. Hic Constantinum papam ad se venire iubens honorifice suscepit ac remisit, ita ut eum die Dominica missas sibi facere iubens communionem de manu eius acceperit: quem prostratus in terra pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta ecclesiae privilegia renovavit. Qui cum exercitum mitteret in Pontum, multum prohibente papa apostolico, ad comprehendendum Philippicum quem ibi relegaverat, conversus omnis exercitus ad partem Philippici fecit eum ibidem imperatorem, reversusque cum eo Constantinopolim pugnavit contra Iustinianum ad duodecimum ab urbe milliarium, et victo atque occiso Iustiniano regnum suscepit Philippicus.[A. M. 4667. Chr. 716.] Philippicus anno I, mensibus VI. Hic eiecit Cyrum de pontificatu eumque ad gubernandum abbatis iure monasterium suum, Pontum redire praecepit. Idem Constantino papae misit litteras pravi dogmatis, quas ille cum apostolicae sedis concilio respuit; et huius rei causa fecit picturas in porticu sancti Petri quae Acta VI sanctarum synodorum universalium continerent. Nam et huiusmodi picturas cum haberentur in urbe regia Philippicus iusserat auferri, statuitque populus Romanus ne haeretici imperatoris nomen in chartas, aut figuram solidi, susciperent; unde nec eius effigies in ecclesiam introducta est, nec nomen ad missarum solemnia prolatum.[A. M. 4670. Chr. 719] Anastasius annis III. Hic Philippicum captum oculis privavit, nec occidit. Idem litteras Constantino papae Romam per Scholasticum patritium et exarchum Italiae direxit, quibus se fautorem catholicae fidei, et sancti sexti concilii praedicatorem esse docuit. Liuthbrandus, rex Longobardorum, donationem patrimonii Alpium Cottiarum quam Hereberechtus rex fecerat et ille repetierat, admonitione venerabilis papae Gregorii confirmavit. Ecberctus vir sanctus de gente Anglorum, et sacerdotium monachica vita etiam pro coelesti patria peregrinus exornans, plurimas Scoticae gentis provincias ad canonicam paschalis temporis observantiam a qua diutius aberraverant, pia praedicatione convertit anno ab Incarnatione Domini DCCXVI.[A. M. 4671. Chr. 720.] Theodosius anno I. Hic electus in imperatorem Anastasium apud Nicaeam civitatem gravi praelio vicit, datoque sibi sacramento, clericum fieri ac presbyterum fecit ordinari. Ipse vero ut regnum accepit, cum esset catholicus, mox in regia urbe imaginem illam venerandam, in qua sanctae VI synodi erant depictae et a Philippico fuerant deiectae, pristino in loco erexit. Tiberis fluvius alveum suum egressus multa Romanae fecit exitia civitati, ita ut in via lata ad unam et semis staturam excresceret, atque a porta sancti Petri usque ad pontem Milvium aquae se descendentes coniungerent. Mansit autem diebus VII, donec, agentibus letanias crebras civibus, octavo demum die revertit. His temporibus multi Anglorum gentis, nobiles et ignobiles, viri et feminae, duces et privati, divini amoris instinctu, de Brittania Romam venire consueverant, inter quos etiam reverentissimus abbas meus Ceolfridus annos natus LXXIV, cum esset presbyter annis XLVII, abbas autem XXXV, ubi Lingonas pervenit, ibi defunctus atque in ecclesia beatorum Geminorum martyrum sepultus est: qui inter alia donaria quae adferre disposuerat, misit ecclesiae sancti Petri Pandectem a beato Hieronymo in Latinum ex Hebraeo vel Graeco fonte translatum.[A. M. 4680. Chr. 729.] Leo annis IX. Saraceni, cum immenso exercitu Constantinopolim venientes, triennio civitatem obsident, donec civibus multa instantia ad Deum clamantibus, plurimi eorum fame, frigore, pestilentia perirent, ac sic pertaesi obsidionis abscederent. Qui inde regressi Vulgarorum gentem quae est super Danubium bello aggrediuntur, et ab hac quoque victi refugiunt, ac naves repetunt suas. Quibus cum altum peterent, ingruente subita tempestate, plurimi etiam mersi, sive, confractis per littora navibus, sunt necati. Liuthbrandus, audiens quod Saraceni, depopulata Sardinia, etiam loca foedarent illa ubi ossa sancti Augustini episcopi propter vastationem Barbarorum olim translata et honorifice fuerant condita, misit, et, dato magno pretio, accepit, et transtulit ea in Ticinis, ibique cum debito tanto Patri honore recondidit. |