BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

De ratione temporum

 

Caput LXV

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput LXV.

De circulo magno paschae.

 

Circulus paschae magnus est, qui, multiplicato per invicem solari ac lunari cyclo, DXXXII conficitur annis. Sive enim decies novies viceni et octoni, seu vicies et octies deni ac noveni multiplicentur, DXXXII numerum complent. Unde fit ut idem circulus magnus decennovenalis, lunae circulos XXVIII, solis autem, qui vicenis octonisque consummari solent annis, X et IX habeat circulos, bissextos decies novies septenos, id est, CXXXIII, embolismos CXCV menses solares, vicies octies CCXXVIII, id est, VIM,CCCLXXXIIII, menses autem lunares, vicies octies CCXXXV, id est, VIM, DLXXX dies, exceptis bissextis, vicies octies VIM, DCCCCXXXV, id est, CXCIIIIM, CLXXX, appositis autem bissextis CXCIIIIM, CCCXIII. Qui ubi memoratam ex ordine mensium dierumque summam compleverit, mox in seipsum revolutus, cuncta quae ad solis vel lunae cursum pertinent, eodem quo praeterierant semper tenore restaurat: tantum anni dominicae Incarnationis suo certo tramite proficiunt in maius, et indictiones, quoquo ferantur in ordine, nil siderum cursum, atque ideo nihil paschalis calculi ordinem movent. Quod ut apertius clarescat, placuit eundem plenario ordine circulum praesenti opusculo praeponere, sumpto exordio a quingentesimo tricesimo secundo dominicae Incarnationis anno, ubi primum Dionysius circulum coepit, et perducto opere usque ad millesimum sexagesimum tertium eiusdem sacrosanctae Incarnationis annum, quatenus legentes quique non solum praesentem vel futurum prospicere, sed et praeteritum omnem paschalis statum temporis inenarrabili possent intuitu respicere, atque ad dilucidationem priscae lectionis annos omnes, qui aliquando in quaestionem venerant, quando vel quales fuerint evidentius agnoscat: