BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

De ratione temporum

 

Caput XIX

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput XIX.

De eodem si qui computare non didicerunt.

 

Si quis vero etiam calculandi minus idoneus lunaris tamen circuitus existit curiosus, et huic ad capacitatem ingenioli sui commodamus argumentum, quo id quod quaerit inveniat: siquidem totam annalis circuitus seriem, quae duodecim mensibus continetur, alphabetis distinximus, ita duntaxat, ut primus et secundus ordo vicenos et septenos dies, tertius autem uno amplius complectatur, illo videlicet qui de tertio repetitis VIII horis superfluis accrescit. Et ut diebus quos signare volebamus litterae sufficerent, non singulis has diebus, sed alternis apposuimus, atque ideo non ultra o litteram alphabetum tangere opus erat. Praeposuimus eidem operi paginam regularem, quae X et IX alphabeta huiusmodi a diversis literis inchoantia, totidem annorum circuli decennovenalis caperet, simul et mensium singulorum signorumque vocabula duodecim, quae hoc ordine disposita est, iuxta numerum dierum quibus luna zodiacum pervolat: XXVII lineas habet in longitudine, nominibus signorum ante, nominibus vero mensium retro adnotatas, ut qui signorum imperitus est ex mensium tamen notitia possit invenire quod quaerit; X vero et IX habet in latitudine lineas quae ordinem decennovenalis circuli supra adnotato annorum numero praemonstret. Cum igitur anno quolibet diem quemlibet quo in signo vel cuius mensis in partibus lunam habeat scire volueris, aperto Codice nota litteram, quae eidem sit praeposita diei, et recurrens ad regularem paginam, in qua litterarum est distincta congeries, eodemque statim anno ex titulo frontis invento, illam quam quaerebas litteram eiusdem diei invenies, atque ante ac retro inspiciens, quod signum quemve mensem e regione habeat adnotabis. Ponamus aliquod quod ad caetera, lector, convalescat exemplum. Quaeris ubi sit luna, verbi gratia, in Cal. Aprilis anno VI circuli decennovenalis: aperi Codicem, quaere diem Calendarum memoratarum, invenies e litteram praescriptam; recurre ad paginam regularem, videbis annum VI, perspecto eius alphabeto, e litteram reperies, circumfer oculos ad latera, hinc geminorum extrema, illinc Iunii mensis initia deprehendes esse notata. Et sive eruditus, sive simplex es lector, palam te quod cupiebas investigasse laetaberis. Insuper et toto illo anno quibuscunque diebus e litteram videris adscriptam, sive crescentem, seu decrescentem, in iisdem coeli partibus lunam noveris esse conversatam. Non enim in hoc argumento, in detrimento an cremento suae lucis, in adverso an in coitu solis sit posita luna requiris, sed et si hoc scire desideras, aderit argumentum vetusta Aegyptiorum observatione traditum.