BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Beda Venerabilis

ca. 673 - 735

 

De ratione temporum

 

Caput VI

 

___________________________________________________

 

 

 

Caput VI.

Ubi primus dies saeculi sit.

 

Quo sane in loco primus seculi dies sit, nonnulli quaerentes, VIII Kalendarum Aprilium, alii XII Kalendarum supradictarum die magis adnotandum putarunt, uno utrique, hoc est, aequinoctii argumento nitentes, quasi rationi congruat ut quia Deus aequis in principio partibus lucem tenebrasque diviserit, ibi praecipue tunc caput mundi, ubi nunc aequinoctium fieri credatur; bene quidem inquirentes, sed non plene quae dicerent providentes, multo utique peritius acturi, si tempus aequinoctii non primo diei quo lux, sed quarto quo luminaria sunt facta, potius adsignarent; ibi namque temporis initium statuit, qui luminaribus conditis dixit: Ut sint in signa, et tempora, et dies, et annos. Nam praecedens triduum, ut omnibus visum est, absque ullis horarum dimensionibus, utpote necdum factis sideribus, aequali lance lumen tenebrasque pendebat; et quarto demum mane sol a medio procedens Orientis, horis umbratim suas per lineas currentibus, aequinoctium quod annuatim servaretur inchoavit, positus videlicet cum primo terris oriretur in eo coeli loco quem philosophi quartam partem Arietis appellant, eumdemque peracto annuo circuitu, post dies CCCLXV et sex horas repetiturus, cuius argumento quadrantis efficitur ut ipse vernalis aequinoctii punctus modo mane, modo meridie, modo vespere, modo medio noctis occurrat, luna e contrario vespere plenissima; neque enim quid imperfectum Creator aequissimus instituit, stellis una fulgentibus, ac medio apparens Orientis, quartam partem librae, qua aequinoctium autumnale adseverant, tenuit, initiumque paschae suo consecravit exortu. Neque enim alia servandae paschae regula est, quam ut aequinoctium vernale plenilunio succedente perficiatur; at si vel uno die plenitudo lunae praecesserit aequinoctium, iam non primi mensis, sed ultimi luna putetur. Oportet enim ut sicut tunc primo sol potestatem diei, deinde luna cum stellis potestatem noctis accepit, ita e nunc, ad insinuandum nostrae redemptionis gaudium primo dies noctem longitudine adaequet, ac deinde luna plenissima eam luce perfundat, certi utique mysterii gratia, quia videlicet sol ille creatus omnium illuminator astrorum, aeternam veramque lucem significat, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Luna autem et stellae, quae non proprio ut dicunt, sed adventitio, et a sole mutuato lumine fulgent, ipsum Ecclesiae corpus, et quosque viritim sanctos insinuant, qui illuminari, non illuminare, valentes, coelestis gratiae munus accipere sciunt dare nesciunt. Atqui in celebratione maximae solemnitatis Christus Ecclesiae debuit anteponi, quae non nisi per illum luceret. Nam si qui plenilunium paschale ante aequinoctium fieri posse contenderit, ostendat vel Ecclesiam sanctam priusquam Salvator in carne veniret, exstitisse perfectam; vel quemlibet fidelium ante proventum gratiae illius aliquid posse supernae lucis habere. Neque enim sine ratione paschalis observantia temporis, qua mundi salutem et figurari et venire decebat, ita divinitus est procurata, ut neque prima die qua lux facta est, neque secunda qua firmamentum, neque tertia, qua arida apparuit, neque mox quarta inchoante, qua sol aequinoctialis tanquam sponsus e thalamo processit, sed ad vesperam tandem oriente luna sortiretur exordium. Exspectata est enim hora, quae illuminationem Ecclesiae olim in Christo venturam designaret. Ut sicut in mysterio sacrificii coelestis nec vinum solum, nec aquam solam offerri licet, ne videlicet ipsa oblatio vel Deo tantum, vel tantum homini conveniat, sed sanguinem, qui torculari crucis expressus est nostrae fragilitatis aqua temperamus, granum quoque frumenti, passionis mola contritum, aqua miscemus, ut, iuxta quod Apostolus ait, Adhaerentes Domino, unus cum eo spiritus effici valeamus. Ita etiam et in eiusdem sacrificii tempore observando, nec solis tantummodo cursum quaeritemus, quasi Deum quidem credentes, sed ultra nostri curam sublimatum, iuxta eos qui dicunt: Nubes latibulum eius; nec nostra considerat, et circa cardines coeli perambulat. Nec item lunae solius plenum captemus exortum, quasi iuxta Pelagianos absque gratia superna beati esse non queamus, verum iuxta eum qui dixit: Deus meus, misericordia eius praeveniet me. In nostra Paschae celebratione aequinoctialem solis exortum, cuncta videlicet tenebrarum offendicula devincentis, plenilunio nostrae devotionis e vestigio sequente, dedicemus. Hanc Mosaicae Paschae rationem die propriae resurrectionis perfecit, qui non venit solvere legem, sed adimplere. De quibus singulis suo loco consequentius, prout Dominus dederit, exponemus, nunc admonere contenti, XII Calendarum Aprilium die, occursum aequinoctii, et ante triduum, hoc est, XV Calendarum earundem, primum seculi diem esse notandum, cuius ad indicium primitus ibi reor antiquos initium zodiaci circuli voluisse praefigere. Neque enim illa die vel Romanorum, vel Graecorum, vel certe Aegyptiorum mensis annusve cuius hoc causa fieret, oritur, sed nec ab his gentibus, quamvis se Graeci iactitent, verum ab antiquioribus Chaldaeorum astrologia coepit, a quibus Abraham patriarcha, ut Iosephus testatur, edoctus, ut Deum coeli siderumquc conversione cognovit, ipsam mox disciplinam veracius intellectam Aegyptiorum genti advexit, cum apud eos exularet. Nam et in libro beati Iob, qui non longe post Abraham exstitit, mazaroth, id est signa horoscopi legimus. Igitur iuxta Zodiaci quidem divisionem XV Calendarum Aprilium die, quando facta est lux, sol Arietis signum ingreditur. Iuxta vero primae suae conditionis ordinem XII Calendarum supra scriptarum initium sui circuitus et omnium simul temporum caput attollit, iuxta quod Anatolius Laodiciae antistes de aequinoctio scribens evidenter adstruit: «In qua die, inquit, invenitur sol non solum conscendisse primam signiferi partem, verum etiam quadrantem in ea die iam habere, id est, in prima ex XII partibus. Haec autem particula prima ex duodecim vernale est aequinoctium, et ipsa est initium mensium, et caput circuli, et absolutio cursus stellarum, quae planetae, id est vagae dicuntur, ac finis duodecimae particulae, et totius circuli terminus.» Ubi et verissime intellexit, et elegantissime prompsit, non nisi in aequinoctio vernali, quantum ad naturam, caput esse signiferi, et ibi XII signa, quae ab illo particulae nuncupantur, initium ibi habere et terminum, ibi quadrantem, quem bissextum dicimus, ibi saltum lunae incipere ac finiri, ibi annum magnum, hoc est, planetarum cursum, exordium finemque sortiri.