Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
|
De ratione temporum
Caput V
|
___________________________________________________
|
|
Caput V.De die.
Dies est aer sole illustratus, nomen inde sumens, quod tenebras a luce disiungat ac dividat. Nam cum in primordio creaturarum tenebrae essent super faciem abyssi, dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux, et vocavit Deus lucem diem. Quae definitio bilariam dividitur, hoc est, vulgariter et proprie. Vulgus enim omnem diem solis praesentiam super terras appellat. Proprie autem dies XXIV horis, id est, circuitu solis totum orbem lustrantis impletur: qui secum semper et ubique lumen diurnum circumferens, non minore aerum spatio noctu subter terras quam supra terras interdiu creditur exaltari. Quod multorum quidem et nostrorum, et saecularium litterarum testatur auctoritas. Sed nos unius patris Augustini testimonium ponere sat est, qui dicit in libro Quaestionum Evangelii secundo, LXX duorum discipulorum summam figuraliter explanans: «Sicut XXIV horis totus orbis peragitur atque lustratur, ita mysterium illustrandi orbis per Evangelium Trinitatis in LXX duobus discipulis intimatur. Vicies enim quaterni septuagies terni dipondius est.» Dicit idem, in libro de Genesi ad litteram primo: «An dicendum est quod cum cito peractum esset hoc opus Dei, tamdiu stetit lux non succedente nocte, donec diurnum spatium perageretur, et tamdiu mansit nox luci succedens, donec spatium nocturni temporis praeteriret, et mane fieret diei sequentis, uno primoque transacto? Sed si hoc dixero, vereor ne irridear et ab iis qui certissime cognoverunt, et ab iis qui possunt facillime advertere quod eo tempore quo nox apud nos est, eas partes mundi praesentia lucis illustret, per quas sol ab occasu in ortum redit, ac per hoc omnibus XXIV horis non deesse per circuitum gyri totius alibi diem, alibi noctem.» Et paulo post, commemorata Ecclesiastis sententia de sole: «Australis ergo pars, inquit, cum habet solem, nobis dies est, dum autem partem Aquilonis circumiens pervehitur, nobis nox est: non tamen in alia parte est dies, nisi ubi praesentia solis est; nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est, ut credamus solem mari se immergere, atque inde lotum ex alia parte mane surgere. Quanquam si ita esset, abyssus ipsa praesentia solis illustraretur, atque ibi esset dies; posset enim et aquas illuminare, quando ab eis non possit exstingui. Sed hoc monstrosum est suspicari. Ante vero solis creationem primitivae lucis circuitu, quod nunc per solem fit, agebatur: primo quidem secundoque die aquas abyssi, quae omnem terram texerant; tertia vero aere vacuum sua circumvagatione lustrantis.» Sunt etenim quidam Patrum qui in eo quod scriptum est: In principio creavit Deus coelum et terram, terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi, informem coeli et terrae et aquae, omniumque elementorum confusionem putent esse designatam, item ut nec aqua, nec terra, nec coelum, sed eorum omnium una, ut ita dixerim, seminaria sit indicata materies. Ideoque non invenientes mundi locum primae lucis capacem, necessario cuncta quae de septem primis diebus legunt aliter quam consuetudo nostri saeculi se tenet altius perscrutando dogmatizant. Sed multo facilior est sensus, si iuxta traditiones Patrum atque catholicorum, coeli nomine circulus coeli superioris intelligatur esse monstratus. Terrae nomine tellus ipsa, suis quibusque, ut nunc est, finium spatiis inclusa, excepto quod nihil virentium germinum, nihil viventium produxerat animantum. Abyssi vocabulo infinita aquarum diffusio, omnem alluentium terram, in quarum medio postmodum firmamentum coeli esse factum commemoratur. Denique sanctus Clemens apostolorum discipulus, et Romanae Ecclesiae tertius post Petrum episcopus, in sexto Historiarum suarum libro ita scribit: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum, et spiritus Dei ferebatur super aquam. Qui spiritus Dei, iussu Dei, quasi ipsa conditoris manus lucem separavit a tenebris, et post illud invisibile coelum, istud visibile produxit, ut superiora quidem habitacula faceret angelis, inferiora vero hominibus. Propter te ergo, iussu Dei, aqua quae erat super faciem terrae, secessit, ut terra tibi produceret fructus.» Consentit huic Ambrosius Mediolanensis antistes, in libro Hexameron secundo. Sed et Basilius Caesareae Cappadociae episcopus, qui in quarto eiusdem operis libro: «Congregentur, inquit, aquae, ut appareat arida. Velamentum subducitur, ut conspicua fieret quae interim non videbatur.» Hieronymus quoque sacrae historiae doctissimus interpres, in expositione propheticae sententiae, qua dictum est: Qui dicebas in corde tuo: In coelum ascendam, super sidera coeli exaltabo solium meum, meminit coeli superioris, ita scribens: «Vel antequam de coelo corrueret, ista dicebat, vel postquam de coelo corruit? Si adhuc in coelo positus, quomodo dicit, Ascendam in coelum? Sed quia legimus Coelum coeli Domino, cum esset in coelo, id est, firmamento, in coelum, ubi solium Domini est, cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. Sin autem postquam de coelo corruit, ista loquitur verba arrogantiae, debemus intelligere, qui nec praecipitatus quiescat, sed adhuc sibi grandia repromittat, non ut inter astra, sed super astra Dei sit.» Quantum ergo nobis vestigia Patrum sequentibus coniicere datur, cum diceret Deus Fiat lux, mox tenebrae quae abyssum texerant abierunt, et lux ab Oriente medias inter undas emergens, cunctam terrae superficiem operuit latitudine sui fulgoris, boreales simul australesque, necnon et occiduas oras attingens; paulatimque se completo diei unius spatio subducens, inferiora terrae gyrando subiit, atque aurora procedente, diem secundum tertiumque simili ordine complevit, hoc tantum a solari luce differens, quod caloris fotu carebat; et quia sidera nondum erant, priscis adhuc tenebris noctes illas relinquebant obscuras. Quod si cui videtur incredulum meatus aquarum luminis esse capaces, videat opera nautarum, qui olei aspergine perspicuum sibi profundum maris efficiunt, ut intelligat rerum conditorem Deum multo amplius sui oris afflatu quantamlibet aquarum profunditatem illustrare potuisse, maxime cum tenuiores tunc aquae fuisse credantur, priusquam eas conditor in congregationem unam cogeret, ut apparere posset arida. Et diem quidem vulgarem Dominus sententia quam et supra posui, definivit, dicens: Nonne duodecim horae sunt diei? Moyses autem proprium ita descripsit: Et factum est, inquiens, vespere et factum est mane dies unus. Quem Hebraei, Chaldaei, et Persae sequentes iuxta primae conditionis ordinem diei cursum a mane ad mane deducunt, umbrarum videlicet tempus luci supponentes. At contra Aegyptii ab occasu ad occasum. Porro Romani a medio noctis in medium, Umbri et Athenienses a meridie ad meridiem dies suos computare maluerunt. Divina autem auctoritas, quae in Genesi dies a mane usque ad mane computandos esse decrevit, eadem in Evangelio totius diei tempus a vespere inchoari, et consummari sanxit in vesperam, quia qui in exordio mundi prius lucem vocavit diem, deinde tenebras noctem, ipse in fine saeculorum primo noctem gloria suae resurrectionis illustravit, et sic diem se discipulis ostendendo consecravit: quos etiam, vespera procedente, convescendo, et se palpandum offerendo, spiritus quoque sancti gratiam tribuendo, plenius suae resurrectionis fide confirmavit. Et quia tunc post creatam lucem factum est vespere et mane dies unus, nunc autem vespera Sabbati lucescit in prima Sabbati, ipsa mutatio temporis nos quoque a paradisi quondam lumine translatos in convallem lacrymarum, iam modo a peccatorum tenebris ad coeleste gaudium transferendos esse designat. Neque enim aliter quam nocte diei praeposita potest explicari quod Dominus in exemplum Ionae tres dies et tres noctes in corde terrae fuerit: ubi synecdochic ῶs, si diei Parasceves partem, qua sepultus est, cum praeterita nocte, pro nocte ac die accipies, hoc est pro toto die Sabbati noctem, et diem integram, et noctem Dominicam cum eodem die illucescente, ac per hoc incipiente partem pro toto, habes profecto triduum et tres noctes. Merito autem quaeritur quare populus Israel, qui diei ordinem iuxta Moysi traditionem a mane semper usque ad mane servabat, festa tamen omnia sua, sicut et nos hodie facimus, vespere incipiens, vespere consummaverit, dicente legislatore: A vespera usque ad vesperam celebrabitis Sabbata vestra. |