Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
|
Vita Sancti Cuthberti(metrica)
|
___________________________________________________
|
|
XXXIV.Graviora se dicit in extremissuperasse certamina.
Talia dum senior socias iteraret in aures,Praecipit ad tempus remeent; qui caerula puppiExsuperant fratrumque trahentes agmina secum;Quinque dies postquam clausi ferventibus undis | |
5 | Tardarant, tandem redeunt ac supplice fletuImpetrant, cari secum genitoris ut artusCondere iam liceat. Vatis quibus et superaddit:
«Qui cupit altithronum victor conscendere regnum,Turpiter infecto devitet cedere bello, |
10 | Et magis extremi ne vi superatus agonisIam prope perceptis fraudetur ab hoste coronis,Qui longo nitens vacuare labore fidelesUltima iam maiore quatit sub tempora pulsu.Denique me crebris primaevo a flore nefandus |
15 | Insidiis agitabat, et haec modo quinque dierumPugna dolos superat transacti temporis omnes.Sed facile infandi Christo duce tela repressi,Cum nec parva cibi potusve alimenta darenturTabenti, licet ista loco nec membra moverem. |
20 | Vos quoque celsa precor servetis iura perennes,Caelestis patrum vobis quae regula cavit,Ipse vel exiguis fueram quae promere dictis,Dum sata, quae proceres summi seruere, rigarem.Quamlibet et rabidis adsurgat turbo procellis, |
25 | Omnia ferte fide, regni vi quaeritur aula;Fundatique petra gravibus ne cedite nimbis,Torrentum furias, Aquilones temnite saevos;Ultima iamque Patris maneat sententia cordi.Expedit istius patriae vos linquere fines |
30 | Limite quam trepidos mentem deflectere ab illo,Quem sacra divinis depinxit littera chartis.Nec quia multorum cineres locus ille sepultet,Aurea flagranti peterent qui sidera cursu,Vos favor aut vacuae temptet vaga gloria laudis; |
35 | Illi nam meritis gaudent super astra coronis.Haud aliter nostris stadio nos currere plantisConvenit, et propriis bravium conprendere palmis.Nec loca propter homo merito venerabilis extat,Sed locus ob homines extat venerabilis almos. |
40 | Meque meae rogito nunc indite moenibus urbis,Instat enim tempus, carnis quo debita solvam. |