Beda Venerabilis
ca. 673 - 735
|
Vita Sancti Cuthberti(metrica)
|
___________________________________________________
|
|
XXXIII.Quomodo languens in ipsa insulacorpus suum poni praeceperit simul et degloria postuma commemorans illius.
Quem dilecta sacris reddit mox insula muris,Tangitur ingenito sensim pia membra dolore.Inque dies instans cum incresceret ossibus ardor,Dulcibus egreditur castris sociamque catervam | |
5 | Quae fesso gaudebat ovans servire parenti,Blandiloquis studuit creber firmare suadelis
«Discite filioli, fragilis retinacula saecliRumpere et aeternas animo iam condere gazas.In dubio pendit contemptus honorque caducus |
10 | Stamine, quo discunt meritis pia pectora iustisHaudquaquam volucri sub tempore quaerere laudem,Qua nemo latebras clausi vel noscere cordisPraevalet, inventis vel digna rependere gestis,Puro sed visu portam speculantia regni, |
15 | Quod dabit aetheriae dignis Rex inclitus aulae,Condere oliviferis malunt sua lumina vasis.En me sidereas animo spirasse supinoIam stupuistis opes, sed pectoris abdita soliClaustra patent Domino, carnis quae pondere rupto |
20 | Incipient certis iam credo patescere signis.Sed precor, insistens pulsat quia limina loetum,Hos ut in his tumulo mandetis moenibus artus;Spero, licet flabris gelidisve absumar in undis,Obvius in puncto Christo veniente resurgam.» |