Venantius Fortunatus
ca. 530 - ca. 600
|
Carmina miscellanea
Liber VI
|
――――――――――――――――――――――――――――――――――――――――――
|
|
I de Sigiberctho rege et Brunichilde II de Chariberctho rege III de Theudechilde IV de Berthichilde V de Gelesuintha VIII de Coco qui iniuriam fecit IX ad Dynamium Massiliensem X ad eundem
―――――――
VIDe horto VltrogothonisHic ver purpureum viridantia gramina gignitet paradisiacas spargit odore rosas;hic tener aestivas defendit pampinus umbras,praebet et uviferis frondea tecta comis, | |
5 | pinxeruntque locum variato germine flores,pomaque vestivit candor et inde rubor.mitior hic aestas, ubi molli blanda susurroaura levis semper pendula mala quatit.haec magno inseruit rex Childebercthus amore; |
10 | carius ista placent quae manus illa dedit:de cultore trahit mellitum planta saporem,forsan et hic tacitos miscuit ille favos.regis honore novis duplicata est gratia pomis,nare suavis odor, dulcis in ore sapor. |
15 | qualiter ille hominum potuit prodesse saluti,cuius et in pomis tactus odore placet?felix perpetua generetur ab arbore fructus,ut de rege pio sit memor omnia homo.hinc iter eius erat, cum limina sancta petebat, |
20 | quae modo pro meritis incolit ille magis.antea nam vicibus loca sacra terebat amatus,nunc tamen assidue templa beata tenet.possideas felix haec. Vltrogotho, per aevum,cum geminis natis tertia mater ovans.
VIIAd Cantumblandum villamde pomis dictumVenimus ad Cantum felici tramite blandum,Aregium laetor quo reperisse patrem.quod petit instigans avido gula nostra barathro,excipiunt oculos aurea poma meos. |
5 | undique concurrunt variato mala colore,credas ut pictas me meruisse dapes.vix digitis tetigi, fauce hausi, dente rotavimigravitqne alvo praeda citata loco.nam sapor ante placet quam traxit naris odorem: |
10 | sic vincente gula naris honore caret.
VIIIDe Coco qui ipsi navem tulitCur mihi tam validas innectis, cura, querellas?heu mea vel tandem deserere corda, dolor.quid revocas casus? iam me mea sarcina lassat.quod iactare puto, cur duplicatur onus? |
5 | tristius erro nimis patriis vagus exul ab oris,quam sit Apollonius naufragus hospes aquis.venimus ut Mettis, cocus illic regius instansabsenti nautas abstulit atque ratem,de flammis ardente manu qui diripit escas, |
10 | ille rati nescit parcere tutus aquis?corde niger, fumo pastus, fuligine tinctus,et cuius facies caccabus alter adest.cui sua sordentem pinxerunt arma colorem.frixuriae cocumae scafa patella tripes, |
15 | indignus versu potius carbone notetur,et piceum referat turpis imago virum.res indigna nimis, gravis est iniuria facti:plus iuscella coci quam mea iura valent;nec tantum codex quantum se caccabus effert, |
20 | ut mea nec mihi sit participata rates.sed tamen auxilium solito porrexit amorequi domini pascens Vilicus auget oves.praestitit et gracili pavidus cum lintre cururri,imbre, curo, fluvio sed madefactus ego. |
25 | iactavi reliquos, sequerentur ut inde pedestres,nam si nemo foris, nemo nec intus erat.mergere mox habuit cunctos rapiente periclo:naufragii testis nemo superstes erat.sic vicinus eram, postquam iactavimus omnes, |
30 | ictibus ut crebris lamberet unda pedes.«obsequium» dixi «remove, modo nolo lavari»;sed tamen instabat lympha rigare pedes.Nauriacum venions refero mea tristia regi:risit, et ore pio iussit adesse ratem. |
35 | quaerunt, nec poterant aliquam reperire carinam,donec cuncta cohors regia fluxit aquis.restitit hic solus praestans solacia Gogo;quod tribuit cunctis non negat ille suis.dulcius alloquitur comitem qui Papulus extat, |
40 | ut quamcumquc mihi redderet ipse ratem:omnia perlustrans vidit sub litore lintrem;nec tamen hic poterat sarcina nostra capi.Nauriaco interea fecit me stare parumper.ordinat et sumptus quos locus ipse dedit, |
45 | quamvis parva ferat, satis est mihi sola voluntas:est nec parva quidem quam dat amator opem.addidit et cum esca mihi pocula gratus amicus,in quantum poterat rure parare merum.sic mihi iucundam direxti, Papule, proram; |
50 | felix vive vale, dulcis amice, comes. |