BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Venantius Fortunatus

ca. 530 - ca. 600

 

Carmina miscellanea

 

Liber II

 

――――――――――――――――――――――――――――――――――――――――――

 

 

 

I   de cruce domini

II   in honore s. crucis

III   in honore s. crucis vel oratorii Toronensis domus

IV   de signaculo s. crucis

V   item de eodem

VI   hymnus s. crucis

VII   de s. Saturnino

VIII   de Launebode qui aedificavit basilicam eius

IX   ad clerum Parisiacum

X   de ecclesia Parisiaca

XI   de baptisterio Magantiae

XII   de basilica s. Georgi

XIII   de oratorio Trasarici

XIV   de s. Agaunensibus

XV   de s. Hilario

XVI   de s. Medardo

 

―――――――

 

 

I

De cruce domini

Crux benedicta nitet, dominus qua carne pependit

atque cruore suo vulnera nostra lavat,

mitis amore pio pro nobis victima factus

traxit ab ore lupi qua sacer agnus oves,

5

transfixis palmis ubi mundum a clade redemit

atque suo clausit funere mortis iter;

hic manus illa fuit clavis confixa cruentis,

quae eripuit Paulum crimine, morte Petrum.

fertilitate potens, o dulce et nobile lignum,

10

quando tuis ramis tam nova poma geris!

cuius odore novo defuncta cadavera surgunt

et redeunt vitae qui caruere diem.

nullum uret aestus sub frondibus arboris huius,

luna nec in noctem sol neque meridie.

15

tu plantata micas, secus est ubi cursus aquarum.

spargis et ornatas flore recente comas.

appensa est vitis inter tua brachia, de qua

dulcia sanguineo vina rubore fluunt.

 

 

II

In honore sanctae crucis

Pange, lingua, gloriosi proelium certaminis

et super crucis tropaeo dic triumphum nobilem,

qualiter redemptor orbis immolatus vicerit.

 

De parentis protoplasti fraude factor condolens,

5

quando pomi noxialis morte morsu corruit,

ipse lignum tunc notavit, damna ligni ut solveret.

 

Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat,

multiformis perditoris arte ut artem falleret

et medelam ferret inde, hostis unde laeserat.

 

10

Quando venit ergo sacri plenitudo temporis,

missus est ab arce patris natus orbis conditor

atque ventre virginali carne factus prodiit.

 

Vagit infans inter arta conditus praesaepia,

membra pannis involuta virgo mater adligat,

15

et pedes manusque crura stricta pingit fascia.

 

Lustra sex qui iam peracta tempus implens corporis,

se volente, natus ad hoc, passioni deditus,

agnus in crucis levatur immolandus stipite.

 

Hic acetum, fel, arundo, sputa, clavi, lancea;

20

mite corpus perforatur; sanguis, unda profluit,

terra pontus astra mundus quo lavantur flumine.

 

Crux fidelis, inter omnes arbor una nobilis,

nulla talem silva profert flore, fronde, germine,

dulce lignum dulce clavo dulce pondus sustinens.

 

25

Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa viscera,

et rigor lentescat ille quem dedit nativitas,

ut superni membra regis mite tendas stipite.

 

Sola digna tu fuisti ferre pretium saeculi

atque portum praeparare nauta mundo naufrago,

30

quem sacer cruor perunxit fusus agni corpore.

 

 

IV

De signaculo s. crucis

 

 

Dius apex carne effigians genetalia limi

vitali terrae conpingit sanguine gluten,

luciferax auras animantes affluit illic:

conditur enixans Adam factoris ad instar;

5

exiluit protoplasma solo, res nobilis usu,

dives in arbitrio radianti lumine: dehinc

ex membris Adae vas fit tum virginis Evvae:

carne creata viri dehinc copulatur eidem,

ut paradyssiaco bene lactaretur in horto.

10

sed de sede pia pepulit temerabile guttur,

serpentis suasu pomi suco atra propinans.

insatiatrici morti fames accidit illinc.

gavisurus ob hoc caeli fluis arce locator.

nasci pro nobis miseraris et ulcere clavi

15

in cruce configi: tali malagmate inunctis

una salus nobis ligno agni sanguine venit.

iucunda species: in te pia bracchia Cristi

affixa steterunt et palma beabilis, in hac

cara caro poenas inmites sustulit haustu.

20

arbor suavis agri, tecum nova vita paratur;

electa ut visu, sic e crucis ordine pulchra

lumen spes scutum gereris livoris ab ictu.

inmortale decus nece iusti laeta parasti.

una omnem vitam sic, crux, tua causa rigavit,

25

imbre cruenta pio; velis das navita portum,

tristia summerso mundasti vulnera clavo,

arbor dulcis agri, rorans e cortice nectar,

ramis de cuius vitalia crismata fragrant,

excellens cultu, diva ortu, fulgida fructu,

30

deliciosa cibo et per poma suavis in umbra.

en regis magni gemantem et nobile signum,

murus et arma viris, virtus, lux, ara precatu,

pande benigna viam, vivax et fertile lumen;

tum memor adfer opem nobis, e germine David,

35

in cruce rex fixus iudex cum praeerit orbi.

 

a lateribus:

Dulce decus signi, via caeli, vita redempti.

In cruce mors Cristi curavit mortua mundi.

 

crux ipsa:

Crux pia, devotas Agnen tege cum Radegunde.

tu Fortunatem fragilem, crux sancta, tuere.

vera spes nobis ligno, agni sanguine, clavo.

arbor suavis agri, tecum nova vita paratur.

 

 

V

Item de eodem

 

 

Extorquet hoc sorte dei veniabile signum

rusticulas laudes viventi reddere flatu,

in me qui regit ire lutum plasmabile numen,

portio viventum, curatio fausta medellae,

5

exclusor culpae, trinitas effusa, creator,

cuius honor lumen ius gloria regna coaeve.

 

infra:

Sic pater et genitus sic scs spiritus unus.

 

a lateribus:

Erige credentes, fidei decus, arma salutis.

Munere, Criste, tuo removetur causa reatus.

 

crux ipsa:

Dulce mihi lignum, pie, maius odore rosetis.

Dumosi colles lignum generastis honoris.

Ditans templa dei crux et velamen adornas.

Ex fidei merito magnum, pie, reddis Abraham.

 

 

VI

Hymnus in honore sanctae crucis

Vexilla regis prodeunt,

fulget crucis mysterium,

quo carne carnis conditor

suspensus est patibulo.

 

5

Confixa clavis viscera

tendens manus, vestigia

redemptionis gratia

hic inmolata est hostia.

 

Quo vulneratus insuper

10

mucrone diro lanceae,

ut nos lavaret crimine,

manavit unda et sanguine.

 

Inpleta sunt quae concinit

David fideli carmine,

15

dicendo nationibus:

regnavit a ligno deus.

 

Arbor decora et fulgida,

ornata regis purpura,

electa, digno stipite

20

tam sancta membra tangere!

 

Beata cuius brachiis

pretium pependit saeculi!

statera facta est corporis

praedam tulitque Tartari.

 

25

Fundis aroma cortice,

vincis sapore nectare,

iucunda fructu fertili

plaudis triumpho nobili.

 

Salve ara, salve victima

30

de passionis gloria,

qua vita mortem pertulit

et morte vitam reddidit.

 

 

X

De ecclesia Parisiaca

Si Salomoniaci memoretur machina templi,

arte licet par sit, pulchrior ista fide.

nam quaecumque illic veteris velamine legis

clausa fuere prius, hic reserata patent.

5

floruit illa quidem vario intertexta metallo:

clarius haec Christi sanguine tincta nitet;

illam aurum, lapides ornarunt, cedrina ligna:

huic venerabilior de cruce fulget honor.

constitit illa vetus, ruituro structa talento:

10

haec pretio mundi stat solidata domus.

splendida marmoreis attollitur aula columnis

et quia pura manet, gratia maior inest.

prima capit radios vitreis oculata fenestris

artificisque manu clausit in arce diem;

15

cursibus Aurorae vaga lux laquearia conplet

atque suis radiis et sine sole micat.

haec pius egregio rex Childebercthus amore

dona suo populo non moritura dedit.

totus in affectu divini cultus adhaerens

20

ecclesiae iuges amplificavit opes;

Melchisedech noster merito rex atque sacerdos

conplevit laicus religionis opus.

publica iura regens ac celsa palatia servans

unica pontificum gloria, norma fuit.

25

hinc abiens illic meritorum vivit honore;

hic quoque gestorum laude perennis erit.