BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Martinus Bracarensis

ca. 520 - 579

 

De superbia

 

Textus:

Martini Episcopi Bracarensis Opera Omnia, pp. 69-73

(Papers and Monographs of the American Academy in Rome, XII)

ed. Claude W. Barlow, New Haven: Yale University Press, 1950

Editio digitalis: Angus Graham

University of Sharjah, United Arab Emirates

 

___________________________________________________________________________________

 

 

 

Item de superbia

 

[1]

Qualis electus sit David in populo Dei propheta et rex, quantaque misericordiarum et mansuetudinis fuerit praeditus dignitate, puto te, carissime, sacrorum voluminum testimoniis agnovisse. Intendat ergo prudentia tua quomodo ille Deo placitus vir hunc nequissimum vanae gloriae spiritum, ne sibi subreperet, formidavit. Conspiciens enim qualia et quanta bona illi quotidie Dei gratia largiretur, id est, tot victorias alienigenarum, tantam divitiarum affluentiam, vindictam in aemulis, innumerositatem in civibus, mansuetudinem in iudiciis, postremo prophetiam Spiritus Sancti in agnitionem omnium futurorum, timens ne in his tantis bonis aliqua vanae gloriae usum inflaret elatio, orat Deum attentius dicens: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare.

[2]

Videamus ergo quid est hoc quod dixit: Non veniat mihi pes superbiae. Pes siquidem in homine, quantum ratio indicat, quamvis extremitas corporis sit, tamen quasi fundamentum aliquod initium surgentis status est, a quo etiam veluti fabricata formatae carnis altitudo consurgit. Quod ergo ait: Non veniat mihi pes superbiae, tale est ac si diceret: Non veniat mihi initium superbiae, id est, vana gloria, ex cuius fundamento ruinosa illa superbiae celsitudo producitur. Una enim generatur ex altera, et propinquitas earum vix paucorum discrepatione dignoscitur. Nam ex quocumque bono nimium fuerint homines gloriati, hoc continuo subsequitur, ut ipsum bonum, non largitori Deo, sed suae tribuant potestati.

[3]

Vana gloria est ergo humanis laudibus delectari. Superbia vero est, bonum pro quo aliquis laudatur sibi hoc applicari, non Deo. Et vana gloria quidem ex aliena aestimatione nutritur, superbia vero ex vana gloria. Cum semel aliorum adsentationibus consenserit homo quod magnus sit, necesse est ut hoc sibi et ipse consentiat. Quam miseriem illud quod est peius adsequitur, quia quidquid apud se, etiam proprio testimonio, roboravit, quamvis falsum sit, nulla id eum umquam poterit extorquere suasio; et ob hoc inemendabilis factus, spretis aliis, se tantum quotidie admiratur, id solum irreprehensibile perfectumque iudicans quod ipse sapuerit. Hoc igitur erat quod Rex David ne illi subreperet exorabat, ne forte aliqua suasione vanae laudis inductus, non hoc divinae gratiae, sed suae potentiae, quia tam magnus erat, adscriberet.

[4]

Quid autem superbiae spiritu inflatos homines subsequatur, proximis idem propheta verbis adiunxit. Cum enim dixisset: Non veniat mihi pes superbiae, continuo addiddit: Et manus peccatoris non moveat me. Sciebat enim quia omnem superbiam mobilitas statim sequitur peccatorum. Ita re vera est. Nam quisquis superbiae tumore distentus in hoc Dei gloriam imitatur, quod nemo sit illi similis, tamquam vere profanus qui ad iniuriam Dei consurgit, derelictus ab eo in manibus traditur peccatorum, id est, in operibus actuum immundorum, ut ignominiosis passionum flagitiis incurvatus discat se terram esse et cinerem, et quod inflatus in se videre non potuit humiliatus agnoscat. Unde et Salomon ait: Immundus est ante Deum omnis qui exaltat cor suum.

[5]

Quid autem post haec Rex David secutus sit videamus. Ibi, ait, ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare. Evidenter ostendit quia in superbia omnium iniquorum prima ruina est. Idemque etiam alibi scriptum est: Initium peccati superbia. Quod ut apertius demonstretur, angeli illius primi recordemur exitium, qui pro splendore decoris sui Lucifer nominatus ex illo sublimi beatoque angelorum loco, nullo alio nisi hoc solo superbiae vitio, ad inferna dilapsus est, quia, cum inter ceteras supernas virtutes clarioris pulchritudinis lumine praeemineret, non hoc beneficio creatoris sui, sed propria virtute, se credidit obtinere, et tamquam nullius iam egeret auxilio sicut Deus, ita se illi similem iudicavit dicens: Ponam seden meam ab Aquilone, et ero similis altissimo. Haec ergo eum cogitatio sola deiecit, nam mox desertus a Deo, cuius se protectione credidit non egere, infirmus subito et miser effectus, et mutabilitatem naturae suae quam non agnoverat sensit, et Dei munus quod habebat amisit. Post haec etiam videns a Deo hominem factum ex pulvere, in locum beatitudinis quam ipse perdiderat subrogari, instigatus invidia, eodem superbiae illum telo quo ipse est deiectus adpetit. Sibi enim dixerat: Ero similis altissimo. Adae et Evae dixit: Eritis sicut dii. Quod illi concupiscentes, non ob aliam causam, sed tantum ut dii fierent, mandatum Dei transgressi sunt. O quanta est caecitas in appetitu vanae gloriae! Non vidit homo tam apertam fallaciam, in qua illi versa vice similitudo Dei non ex oboedientia eius, sed ex contemptu, promittitur.

[6]

Ecce hic est primi illius veneni saporatus interitus, qui amarissimo inanis iactantiae melle circumlitus et angelum fefellit et hominem. In hoc et caelestis et terrena cecidit creatura. Ob hoc de sedibus suis, ille de caelo, hic de paradiso expulsi sunt et non potuerunt stare, quia graviter ceciderunt. Quale ergo superbiae malum sit, quod Rex David aperte timuit, subiectis ruinarum causis ipse monstravit.

[7]

Omnia peccatorum genera, id est, luxuria, avaritia, adulterium, et si quae sunt alia, quamvis et in his omnibus Deus irascatur, tamen aut per angelos aut per homines talium criminum vindictas exequitur. At vero superbia non alium quemquem, sed ipsum per se Deum meretur habere contrarium. Ita enim scriptum est: Superbis autem ipse resistit. Cetera enim vitia vel in eos ipsos qui illa perpetraverint retorquentur, vel in alios homines videntur admitti. Hic vero superbiae tumor proprie nititur contra Deum; et idcirco illum patitur inimicum, quia se in excelsum tendens hic semper adpetit quod illi soli est proprium.

[8]

Quamvis autem generaliter multis haec superbiae labes infesta sit, non plus tamen aliis metuenda est quam his qui aut spiritaliter ad perfectionem virtutum aut carnaliter ad divitiarum copiam et summos honorum titulos pervenerint. Tantum scilicet in illis maior efficitur, quantum et maior est qui superbit. Nec illa viles quoque aut populares subvertisse contenta est, sed et in illorum qui maximi sunt insidiis adsidet, quorum quantum altior gradus est, tantum altior et ruina. Unde etiam et illud de eodem superbiae spiritu Scriptura commemorat: Et escae, inquit, eius electae. Electos ille viros et sublimes adgreditur. Illis suggerit quia magni sunt, quia nihil indigeant, quia quidquid agunt, cogitant, vel loquuntur, totum id sapientia sit totumque prudentia. Quibus si quid utile, Deo id gubernante, provenerit, suis illud continuo viribus suaeque industriae deputantes, clamant: Ego hoc feci, ego dixi, ego excogitavi, et quasi stupentibus cunctis, praerepta gloria Dei, ad eius se similitudinem proferunt admirandos. Quibus iusto Deus iudicio praesidia sua subducens, tradit illos, sicut ait Apostolus, in reprobum sensum, ut faciant vel cogitent quae non conveniunt, quia, cum in omnibus Dei providentiam adesse cognoscunt, non ut Deum magnificant aut gratias agunt, sed gloriantes in semetipsis evanescunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes, stulti sunt. Iactantes se esse stabiles, invictos, potentes: infirmi, victi, et impotentes existunt.

[9]

Quae cum ita sint, satis manifestissime est compertum quia omni vigilantia omnique cordis industria adpetitus nobis vanae gloriae fugiendus est, ne forte, si virulentum semel vel morbi contagium in penetralibus nostri cordis irrepserit, in omni operum nostrorum prosperitate subtilissima humanarum laudum delectatione succrescens, ex abundantia nequitiae suae deterrimum illum et crudeliorem superbiae proferat partum. Quae cum utraque pestiferis fundatae radicibus humanae mentis arcana suppleverint, undique mutata insidiarum specie improvisis occurrunt. Nam his qui ad spiritalia se studia contulerunt, mox vana gloria illis de ieiunio, de vigiliis, de lectione, de solitudine eremi, de patientia, de taciturnitate blanditur. Et si statim haec prima sollicitatio circumspectae mentis oculo deprehensa non fuerit, dirior illam e vestigio superbia comes adsequitur, quae illis mentiatur, et sanctiores eos melioresque omnibus esse, et in summo perfectionis culmine, propria etiam virtutis stabilitate, quasi numquam casuros stare divendit.

[10]

His vero, qui adhuc carnalium passionum oblectationibus, quibus subrepunt, . . . . . . † cum semel sibi obtinuerint domicilia mentium humanarum, tunc multiformem ex utraque fomitem pullulant vitiorum. Nam vana gloria generat ex se praesumptionem omnium novitatum, adinventiones falsorum dogmatum, quaestionum torturas, contentiones, haereses, sectas, schismata. Superbia vero parit indignationem, invidiam,contemptum,detractionem, murmurationem, et execrabiliorem his omnibus blasphemiam, quorum malorum causas si quis extirpare in veritate desiderat, origines earum a se prius et radices excidat. Ita namque omnium vitiorum funditus poterunt suboles extirpari, si ipsa quoque eorum semina priusquam germinent evellantur.