BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Martinus Bracarensis

ca. 520 - 579

 

Pro repellenda iactantia

 

Textus:

Martini Episcopi Bracarensis Opera Omnia, pp. 65-69

(Papers and Monographs of the American Academy in Rome, XII)

ed. Claude W. Barlow, New Haven: Yale University Press, 1950

Editio digitalis: Angus Graham

University of Sharjah, United Arab Emirates

 

___________________________________________________________________________________

 

 

 

Pro repellenda iactantia

 

[1]

Multa sunt vitiorum genera, quibus humana fragilitas infestatur, et quorum vulneribus paene omnes homines sauciantur, quae etiam sicut ab omnibus aguntur, ita cognoscuntur ab omnibus. Nam, ut dicam pauca de multis, alius, qui iracundia vincitur, caedibus, homicidiis, clamori, ac seditioni deservit. Alius, qui avaritia impellitur, inhumanitatem, rapacitatem, falsa testimonia, violentias, periuria, furta, mendacium, et fraudationes exercet. Alius, qui libidine sordidatur, turpiloquiis, ludibriis, scurrilitatibus, adulteriis, et fornicationi succumbit. Alius qui gulae ventrisque ingluvie superatur, comessationibus, crapulae, ebrietati deservit. Et ut non multa prosequar, quae commemorare perlongum est, cum singulos homines constet ab his singulis impugnari, unus inter haec omnia morbus est, qui condicioni suae, non singillatim quosdam, sed congregatim cunctos addicit. Et cum cetera vitia particulatim sibi vindicent quos vicerint, hoc unum non nisi omnibus dominari contentum est. Id autem est inane laudis studium, quod Graeci cenodoxiam, Latini vanam gloriam vel iactantiam vocant. Quod quale sit malum et quomodo universos vulneret dicam.

[2]

Cum in omnibus huius vitae studiis, aliqua plus, aliqua minus humano generi placeant, nihil magis delectabilius ab omni homine quam studium humanae laudis adpetitur. Et alia quidem quamvis ardentissima cupiditatis ambitione sint adquisita, tamen postquam haberi coeperint, ipso quotidiano sui usu, quamvis magna sint, continuo fastidiuntur. At vero inane hoc vanae gloriae desiderium tantum magis quaeritur quantum amplius et inventum est, ita ut nihil ex omni opere suo plus homo cupiat quam laudari. Nec aliud aliquid gratius sibi existimet reddi quam si quis illum, quasi gloriosum, fuerit admiratus. Hoc ergo reges, hoc iudices, hoc urbani, hoc rustici, hoc viri, hoc feminae, pueri, adolescentes, iuvenes, et senes hoc ambiunt. Omnes laudari volunt, quamvis false laudentur. Nam pueri adolescentum sibi ingenium vindicant. Adolescentes iuvenum in se fortitudinem mentiuntur. Iuvenes senum sibi prudentiam adscribi desiderant. Senes, quia ulterius ire non possunt, redeuntes retro, gloriam sibi exigunt de transactis. Feminae, quamvis sexu non possunt, animo se tamen virilitatis extollunt. Rustici urbanos videri se gestiunt. Iudices hoc sibi quaerunt deferri quod regibus. Reges hoc se somniant posse quod Deus. Atque ita dum singuli se plus volunt videri quam sunt, gloriam laudis quae soli Deo veraciter debetur hostiliter depraedantur. Et quod ad summum nefas pertinet, hinc illud sacrilegium exoritur blasphemorum, ut quia totum quod laudis est homo diripit, nihil aliud Deo nisi sola vituperatio relinquatur. Excessit mensuras suas genus humanum, dum neminem invenias qui non ita mirari velit ut Deus. Quis ergo modus potest esse talibus, a quibus et caelum est pigneratum, ad cuius altitudinem nisi quis fuerit humilis non attingit?

[3]

His autem, a quibus id quod supernum est usurpatur, ut mihi videtur, nihil aliud remanet quam infernum. Non enim habent quo ascendant, quia semper ascendendo hoc illis tantum superest quod descendant. Omnes enim ad gloriam, nec tamen una via, concurrunt. Alii enim de acceptis honoribus laudari cupiunt, alii de reiectis. Quidam vero clavis, quidam panno vilissimo gloriantur. Alius quia deliciose vivit placere vult, alius quia parce. Postremo alter vitiis, alter virtutibus. Omnes ubique famam suam propagare contendunt, et ideo difficillima est huius iactantiae curatio, quia non vitiis tantum, sed etiam virtutibus, se immiscet. Nec enim permittit hominem qualis sit a semetipso cognosci, quia dum laudibus alienis adgaudet, gaudium eius exultatio sequitur, exultationem vero tumor et nimia aetimatio sui. Plus siquidem in se aestimat quam quod videt. Atque ita fit ut non tantum aliena adulatione simus miseri, sed et nostra, nam dum nullus de se sibi hoc quod verum est confitetur, gloriam suam ex aliena opinione suspendit, et cum dicitur beatus, magnificus, potens, non quia ita est de se, sed quia ita dicitur, credit. Hoc est enim mortiferum illud vitium, de quo Dominus in Evangelio ita loquitur ad Iudaeos: Quomodo, inquit, vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis? Ostendit enim Dominus quia quisquis ab hominibus gloriam quaerit a Deo non habet quod expectet. Unde etiam et illud de hypocritis elemosinam facientibus dicit: Ideo haec faciunt, ut glorificentur ab hominibus. Amen dico vobis quia receperunt mercedem suam, id est, laudem humanam solummodo in praesenti. Paulus quoque Apostolus nos monet: Nolite, inquit, fieri inanis gloriae cupidi, inanem appellans gloriam, quam fenerat mendice mendicus, inanem dicens et vacuam, qua si quid boni agitur, dum sibi homo tribuit, omnium laborum fructus evacuat.

[4]

Nec solum merita virtutum excludit, sed etiam reus efficitur aeterni supplicii, quia opus bonum, quod obtentu iubentis Dei debuit exerceri, adquirendae laudis gratia exercetur. Tolle favores, tolle admirationes humanas, paucos invenies qui aliquid boni aut amore Dei aut, si hic non fuerit, vel timore perficiant, unde non levior nos culpa commaculat, quia homines Deo et gloriam humanam gloriae caelesti praeponimus. Acutus nimis hic elationis est morbus, ex utraque parte pestiferat, ac incautos exulcerat. Nam alii sibi quia boni sunt, alii quia mali sunt, gloriantur. Sed de bonis elatis dicitur: Quoniam Deus dissipavit ossa hominum sibi placentium. De malis vero inflatis dicitur: Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit benedicetur. Et illud apostolicum: Quorum deus venter et gloria in confusionem.

[5]

Ubique ergo hoc iactantiae vitium subrepit et suas in utroque partes exercet, sed si illos qui in bonis operibus viventes humanam gloriam aucupantur auctoritas divina condemnat, eo quod se in illis magis voluerunt laudari quam Deum, quid de illis fiet qui et male vivunt, sed tamen laudari volunt? Ipsi considerent. Nullus igitur vanae gloriae finis est; nec solum ea quae gesta sunt sequitur, sed etiam ea quae gerenda sunt antecedit. Nam si quid boni operis ab aliquo destinatum est quod agatur, continuo haec alludit, et quantum ex eo admirabilis fiat ceteris iam depingit. Si aliquid recti quosdam docere voluerit, priusquam ab aliis eruditus aut eloquentissimus appelletur, iam hoc praemissae suspicionis delectatione aures eius pruriuntur audire. Si comptius aliquando dictantur litterae ad amicum, priusquam transmittantur aut in manes eius cui sunt scriptae perveniant, quantum in eis apud illum doctissimus videatur quantumque illi admirationis per quaedam dictatus sui loca nascatur, sagaci quodam commendationis suae cogitamine praedivinat. Si alicui in loco necessitatis beneficium prompte praestetur, antequam accipiat qui petebat, quantum ex eo benignus omnibus aut largientissimus videatur, hic qui daturus est iam metitur. Miles denique ipse sumptis armis pergit ad praelium, dum adhuc cui cedat victoria nesciatur, praesumpta sibi fortitudinis arrogantia, ita typhosus quasi iam victor ingreditur.

[6]

Praeludit ergo elatio in quibusdam, et velut dux quaedam suadet omnibus, hortatur omnes. Nec solum magnis dat animum, sed et parvis. Nam in quovis operis conatu vel ponderis, quamvis invalidum mox laudaveris, plus valebit. Si parum ponderis portantem quasi admiratus fueris, maiori succumbit. Si pigro dixeris quia velox est, continuo evolabit. Postremo et cui vires vana gloria dare non potuit vel impetum commodavit. Ita ergo quaedam praecedit, quaedam sequitur, ut nisi quis illam in omni opere suo circumspecte praevideat, nihil Deo ex omni opere eius, nihil proximo, nihil denique eidem ipsi proficiat, sed velut infelix mancipium sub avara domina, quantumvis laboraverit, tamen semper est nudum.

[7]

Sed dicit mihi aliquis: Ergo nihil caritati, nihil misericordiae, nihil postremo quod gessimus cuicumque deputabitur bonitati? Audacter dicam: Nihil, quia soli inanitati suae vana gloria vindicat quidquid non bonitatis, sed eius imperio est perfectum. Multa sunt quae de hac contagione dicantur, sed quia iam multiformis subtilitas eius potest sapienti viro etiam his paucis indiciis perlucere, nunc ad reliqua transeam, et quid aliud peius ex hoc malo generetur expediam.