BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0170A]

Caput XVIII

De flascone abscondito, et a viro

Dei per spiritum cognito.

 

Quodam quoque tempore Exhilaratus noster, quem ipse conversum nosti, tranmissus a domino suo fuerat, ut Dei viro in monasterium vino plena duo lignea vascula quae vulgo 1) flascones vocantur, deferret: qui unum detulit, alterum vero pergens in itinere abscondit. Vir autem Domini, quem facta absentia latere non poterant, unum cum gratiarum actione suscepit, et discedentem puerum monuit, dicens: Vide, fili, ne de illo flascone quem abscondisti bibas, sed inclina illum caute, et invenies quid intus habet. Qui confusus valde a Dei homine exivit. Et reversus volens adhuc probare quod 2) audierat, [0170B] cum flasconem inclinasset, de eo protinus serpens egressus est. Tunc praedictus Exhilaratus puer, per hoc quod in vino reperit, expavit malum quod fecit.

 

――――――――

 

1) [0169D] Duo Theod. et Val-cl., quae a vulgo. 

2) [0169D] Primus Theod. et secundus Carnot., volens probare [0170D] quod. Primus Carn., volens hoc probare.