BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Gregorius Magnus

ca. 540 - 604

 

Dialogi de vita et miraculis

patrum Italicorum

 

Liber II

 

_________________________________________________________

 

 

[0168A]

Caput XVII

De destructione monasterii 1) viri Dei

ab ipso praedicta

 

Gregorius. Vir quidam nobilis Theoprobus nomine, ejusdem Benedicti Patris fuerat admonitione conversus, qui pro vitae suae merito magnam apud eum familiaritatis fiduciam habebat. Hic cum quadam die ejus cellam fuisset ingressus, hunc amarissime flentem reperit. Cumque diu subsisteret, ejusque non finiri lacrymas videret, nec tamen ut vir Dei consueverat [0168B] orando plangeret, sed moerendo, quaenam causa tanti luctus existeret, inquisivit. Cui vir Dei illico respondit: Omne hoc monasterium quod construxi, et cuncta quae fratribus praeparavi, omnipotentis Dei judicio gentibus tradita sunt. Vix autem obtinere potui ut mihi ex hoc loco animae concederentur. Cujus vocem tunc Theoprobus audivit, nos autem cernimus, qui destructum modo a Langobardorum gente 2) ejus monasterium scimus. Nocturno enim tempore et quiescentibus fratribus, nuper 3) illic Langobardi 4) ingressi sunt; qui diripientes omnia, ne unum quidem hominem illic tenere potuerunt: sed implevit omnipotens Deus quod fideli famulo Benedicto promiserat, ut si res gentibus traderet, [0168C] animas custodiret. Qua in re Pauli (Act. XXVII) vicem video tenuisse Benedictum, cujus dum navis rerum omnium jacturam pertulit, ipse in consolatione vitam omnium qui eum comitabantur, accepit.

 

――――――――

 

1) [0167D] In duob. Gemet., de prophetia destructionis monasterii sui; quod in Graeca interpret. fideliter expressum. 

2) [0167D] Prat. et primus Gemet., exercitu. 

3) [0167D] Haec videntur pugnare cum hujusce libri prologo, ubi Gregorius dicit, Valentinianum annis multis Lateranensi [0168D] monasterio (quod post Cassinense dirutum constructum est) praefuisse. Unde manifestum est ab annis plurimis eversum fuisse Cassinense coenobium; proindeque non nuper. Verum, ut observat Mabillonius ad hunc locum, nuper nonnunquam de longiori tempore dicitur, ut probat Carol. Stephan. in Dictionario. Imo, inquit Mabillonius, Greg. ipse hanc vocem in hunc sensum saepius usurpat. Vide l. III, c. 8, in quo ita loquitur: Vir quoque venerabilis vitae Constantius Aquinae civit. episcopus fuit, qui nuper praedecessoris mei tempore beatae memoriae Joannis papae defunctus est. Joannes hic Papa tertius an. 573 diem clausit. Ergo jam a viginti annis Constantius obierat, quod tamen Gregorio dicitur nuper. De tempore eversionis Cassin. monasterii consule Mabill. ad hunc locum. 

4) [0168D] Pler. ed. habent illi Longobardi. In Germ. et aliis leg. illic Langob.