<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Variarum libri XII
 


 






 



L i b e r
q u a r t u s


____________________________



I.
HERMINAFRIDO REGI THORINGORUM
THEODERICUS REX.


[1] Desiderantes vos nostris aggregare parentibus neptis caro pignori propitia divinitate sociamus, ut qui de regia stirpe descenditis, nunc etiam longius claritate Hamali sanguinis fulgeatis. mittimus ad vos ornatum aulicae domus, augmenta generis, solacia fidelis consilii, dulcedinem suavissimam coniugalem: quae et dominatum vobiscum iure compleat et nationem vestram meliore institutione componat. [2] Habebit felix Thoringia quod nutrivit Italia, litteris doctam, moribus eruditam, decoram non solum genere, quantum et feminea dignitate, ut non minus patria vestra istius splendeat moribus quam suis triumphis. [3] Quapropter salutantes gratia competenti indicamus nos venientibus legatis vestris inpretiabilis quidem rei, sed more gentium suscepisse pretia destinata, equos argenteo colore vestitos, quales decuit esse nuptiales. quorum pectora vel crura sphaeris carneis decenter ornantur: costae in quandam latitudinem porriguntur: alvus in brevitate constringitur: caput cervinam reddit effigiem, imitantes velocitatem cuius videntur habere similitudinem. hi sunt sub pinguedine nimia mansueti, magna mole celerrimi, aspectibus iucundi, usibus gratiores: incedunt enim molliter, sessores insanis festinationibus non fatigant: quiescitur in ipsis potius quam laboretur et compositi delectabili moderatione agilitate norunt continua perdurare. [4] Verum hunc quamvis nobilissimum gregem beluasque morigeras vel alia quae direxistis eximia victa cognoscitis, quando omnia iure superat, quae decus regiae potestatis exornat. destinavimus et nos quidem, quae principalis ordo poscebat: sed nihil maius persolvimus, quam quod vos tantae feminae decore copulavimus. assint vestro divina coniugio, ut sicut nos causa iunxit affectionis, ita et posteros nostros obliget gratia parentalis.

II.
REGI ERULORUM
THEODERICUS REX.


[1] Per arma fieri posse filium grande inter gentes constat esse praeconium, quia non est dignus adoptari, nisi qui fortissimus meretur agnosci. in subole frequenter fallimur: ignavi autem esse nesciunt, quos iudicia pepererunt. hi enim gratiam non de natura, sed de solis meritis habent, quando vinculo animi obligantur extranei, et tanta in hoc actu vis est, ut prius se velint mori quam aliquid asperum patribus videatur infligi. [2] Et ideo more gentium et condicione virili filium te praesenti munere procreamus, ut competenter per arma nascaris, qui bellicosus esse dinosceris. damus tibi quidem equos enses clipeos et reliqua instrumenta bellorum: sed quae sunt omnimodis fortiora, largimur tibi nostra iudicia. summus enim inter gentes esse crederis, qui Theoderici sententia comprobaris. [3] Sume itaque arma mihi tibique profutura. ille a te devotionem petit, qui te magis defensare disponit: proba tuum animum et opus non habebis obsequium. adoptat te talis, de cuius gente tu potius formideris. nota sunt enim Erulis Gothorum deo iuvante solacia. nos arma tibi dedimus: gentes autem sibi olim virtutum pignora praestiterunt. [4] Salutantes proinde gratia competenti reliqua per illum et illum legatos nostros patrio sermone mandamus, qui vobis et litteras nostras evidenter exponant et ad confirmandam gratiam quae sunt dicenda subiungant.

III.
SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM
THEODERICUS REX.


[1] Ad ornatum palatii credimus pertinere aptas dignitatibus personae eligere, quia de claritate servientium crescit fama dominorum. tales enim provehere principem decet, ut quotiens procerem suum fuerit dignatus aspicere, totiens se recta iudicia cognoscat habuisse. moribus enim debet esse conspicuus, qui datur imitandus. facile est quemque sibi degere: multis autem electum vivere decet. [2] Cape igitur per indictionem tertiam illustris comitivae nostri patrimonii dignitatem, quam tibi non inmerito tribuit regalis auctoritas. diu namque nostris ordinationibus geminum mutuatus obsequium et consilii particeps eras et disposita laudabili assumptione complebas. subisti saepe arduae legationis officium: restitisti regibus non impar assertor, coactus iustitiam nostram et illis ostendere, qui rationem vix poterant cruda obstinatione sentire. non te terruit contentionibus inflammata regalis auctoritas, subiugasti quin immo audaciam veritati et obsecutus ordinationibus nostris in conscientiam suam barbaros perculisti. [3] Quid studium tuum longa lucubratione sollicitum et laboris continui inculpabile referamus obsequium? usus es sub exceptionis officio eloquentis ingenio: favebat ipse sui delectatus auditor, dum meliora faceres, cum recitare coepisses. pronuntiatio tua nostrum delectabat arbitrium, quia tantum dictantium reficiebas animum, quantum se lassare poterat cura cogitantum. fuit quoque in te pars altera vitae laudabilis, quod arcana nostra morum probitate claudebas, multorum conscius, nec tamen, cum plura nosses, elatus. collegis gratia, superioribus humilitate placuisti. [4] Sic omnium pro te factus est unus animus ex magna diversitate sociatus. carpes certe probatae institutionis gratissimum fructum, quando provecus tuus ita potuit omnes laetos efficere, ut universi in te iudicent sua desideria profecisse. tuere igitur hanc virtutum amabilem praeclaramque constantiam nostraeque domus auctoritate subnixus tanto studiosius gratiam quaere, quantum te locum beneficiis respicis invenisse. tende itaque adhuc bonis actibus tuos ad potiora successus, sciens gratiam nostram in illo semper augeri, qui se dignum adepto culmini desiderat inveniri.

IIII.
SENATUI URBIS ROMAE
THEODERICUS REX.


[1] Gloriosum quidem nobis est, patres conscripti, honores passim impendere, sed laudabilius bene meritis digna praestare. quicquid enim talibus tribuimus, pro generali potius utilitate largimur. cunctis siquidem proficit recti tenax provectus nec locus relinquitur iniuriae, cum ad bonos pervenit regula disciplinae. [2] Hoc itaque praeclaro desiderio illustrem virum Senarium comitivae patrimonii dignitate subveximus, qui venalitatis obscura animi claritate refugiat, qui calumnia non laetetur, nec patrimonii auctoritate suffultus de nostro sibi faciat terrore compendium, sed ius aequabile possit tenere cum ceteris, unde nobis placere respicit servientes. haec de illo futura promittere praeteritorum facit temporum fides. [3] In ipso quippe adulescentiae flore palatia nostra meritis maturus intravit et, quod robustas quoque fatigat aetates, nullo deceptus novitatis errore ad imperantis conversus arbitrium effectum bonarum praestitit iussionum, nunc ad colloquia dignus, nunc ad exceptiones aptissimus, frequenter etiam in honorem legationis electus, cuius multiplex meritum incertum apud nos reddebat officium. non enim unius loci vir debet dici, a quo multa videntur impleri. [4] Sed haec amplius commendabat humilitas, quae tam clara quam rara est. novum est enim sub amore principis custodire modestiam, quia gaudia semper animos inquietant: modus enim raro laetis rebus imponitur, qui magis in tristibus invenitur. [5] Verum inter haec stupenda meritorum originis quoque simili claritate resplendet, ut haereas, qua parte sit ditior, cum copiosius utraque possideat. habent ergo singulatim distributa praeconium, iuncta miraculum. quapropter, patres conscripti, assurgat primaevis introeuntibus cana Libertas. nihil de genio vestro subtrahitur, quando venientium novitas honorabiliter invitatur. parentes publici de clementia nominati, duplex vos ratio benignitatis invitet: incipiens mereatur gratiam, provectus favorem.

V.
AMABILI VIRO DEVOTO COMITI
THEODERICUS REX.


[1] Nullum decet nostras gravanter suscipere iussiones, quae magis utilitates noscuntur extollere devotorum. in Gallicana igitur regione victualium cognovimus caritatem, ad quam negotiatio semper prompta festinat, ut empta angustiore pretio largius distrahantur. sic evenit ut et venditoribus satisfiat et illis provisio nostra subveniat. [2] Atque ideo devotio tua praesenti auctoritate cognoscat omnes navicularios Campaniae, Lucaniae sive Tusciae fideiussoribus idoneis se debere committere, ut cum victualibus speciebus tantum proficiscantur ad Gallias, habituri licentiam distrahendi sic ut inter emptorem venditoremque convenerit. [3] Grande commodum est cum indigentibus pacisci: quando fames totum solet contemnere, ut suam necessitatem possit explere. nam cum ambitioni suae serviat, prope modum donare videtur, qui vendit rogatus. ad saturatos cum mercibus ire certamen est: suo autem pretium poscit arbitrio, qui victualia potest ferre ieiunis.

VI.
SYMMACHO V. I. PATRICIO
THEODERICUS REX.


[1] Rationales petitiones supplicum libenter amplectimur, qui etiam non rogati iusta cogitamus. quid est enim dignius quod die noctuque assidua deliberatione volvamus, nisi ut rem publicam nostram sicut arma protegunt, aequitas inviolata custodiat? spectabilis itaque Valerianus in Syracusana civitate consistens reverti se ad lares proprios supplicavit, qui studiorum causa liberos suos ad Romanam civitatem deduxit. [2] Quos illustris magnificentia tua ex nostra continens iussione in supra dicta urbe faciat commorari: nec illis liceat ante discedere, nisi hoc noster proloquatur affatus. ita enim et illis studiorum provectus adquiritur et nostrae iussionis reverentia custoditur. [3] Non ergo sibi putet impositum, quod debuit esse votivum. nulli sit ingrata Roma, quae dici non potest aliena, illa eloquentiae fecunda mater, illa virtutum omnium latissimum templum. sentiatur plane, quod clarum est: non sine gratia esse creditur, cui habitatio tanta praestatur.

VII.
SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM
THEODERICUS REX.


[1] Propositum nostrae pietatis est iniuste periclitantium sublevare fortunas, quia quod aliena vi constat impositum, trahere non possumus ad delictum. iniquum est enim, ut hominis vitio deputetur quod eius voluntate non regitur: et illud imputetur periclitanti, unde raro datur evadere. [2] Atque ideo sublimitas tua prosecutores frumentorum, qui de Sicilia fuerant ad Gallias destinati, lacrimabili nos aditione pulsasse cognoscat, dum susceptum onus promovissent in pelagus, adversis flatibus fuisse susceptum: ubi fatiscente compage trabium, omnia vis absorbuit undarum nec quicquam miseris de aquarum nimietate nisi solas lacrimas restitisse. [3] Unde illustris sublimitas tua, praesenti auctoritate commonita, modiationem tritici quam sub hac sorte perisse probaverint, supradictis prosecutoribus sine aliqua faciat cunctatione reputari. crudelitatis enim genus est ultra naufragium velle desaevire et illos ad dispendia cogere, quibus inopem vitam probantur inmania elementa cessisse.

VIII.
HONORATIS POSSESSORIBUS ET
CURIALIBUS FOROLIVENSIBUS
THEODERICUS REX.


[1] Grave videri non debet, quod nostra ordinatione censetur, quia novimus aestimare, quod vos oportet implere. a nobis quippe potestis rationabiliter custodiri, quibus profecistis non gravati. proinde devotioni vestrae praesenti auctoritate decernimus, ut accepto pretio competenti de locis vestris ad Alfuanum trabes sine aliqua dilatione devehatis, quatenus et nostra ordinatio sortiri possit effectum et perceptis mercedibus nec vos videamini sustinere dispendium.

VIIII.
OSVIN V. I. COMITI
THEODERICUS REX.


[1] Innocentiae professio est nostram elegisse praesentiam, ubi nec violentiae locus datur nec avaritiae vitia formidantur. Maurentius atque Paula patris auxilio nudati multorum se iniuriis testantur exponi: quorum adulescentia pervia videtur incommodis, cum facile possit subrepi vel iuvenibus destitutis. et ideo nostrum merentur praesidium, a quibus se calliditas non abstinet improborum. proinde sublimitas vestra tenorem praesentis iussionis agnoscens supra memoratos adultos, si quis iurgantium pulsare maluerit, ad nostrum comitatum noverit dirigendos, ubi et innocentia perfugium et calumniatores ius possint invenire districtum.

X.
IOHANNI V. S. CONSULARI
CAMPANIAE THEODERICUS REX.


[1] Foedum est inter iura publica privatis odiis licentiam dare nec ad arbitrium proprium vindicandus est inconsultus fervor animorum. iniquum quippo nimis est quod delectat iratum. furentes iusta non sentiunt, quia dum commoti in vindictam saeviunt, rerum temperantiam non requirunt. hinc est quod legum reperta est sacra reverentia, ut nihil manu, nihil proprio ageretur impulsu. quid enim a bellica confusione pax tranquilla distabit, si per vim litigia terminentur? [2] Provincialium igitur Campaniae atque Samnii suggestione comperimus nonnullos neglecta temporum disciplina ad pignorandi se studia transtulisse et quasi edicto misso per vulgus licentiam crevisse vitiorum. his multo acerbiora iungentes: alienis debitis ad solutionem alios trahi solamque causam probabilem videri, si aliqua debitori potuit vicinitate coniungi. o iniquum persuasionis errorem! dividuntur causae germanis: filius obligationibus paternis, si non sit heres, exuitur: uxor maritalibus debitis nisi per successionis vincula non tenetur: et audacia ad solutionem trahit extraneos, cum absolvant iura coniunctos. hoc hactenus fieri nostri ignorantia fortasse pertulerit: nunc necesse est remedium de legibus habeat, quod nostram potuit intrare notitiam. [3] Proinde edictalis programmatis tenore comperto spectabilitas vestra in cunctorum faciat notitiam pervenire, ut quisquis quod repetere debuisset pignorandi studio fortassis invaserit, voce iuris amittat nec liceat cuiquam sua sponte nisi obligatum forsitan pignus auferre. si vero alterum pro altero, quod nefas dictu est, pignorare maluerit, in duplum cui vim fecit direpta restituat, quia scelera damna plus cohibent et sola detrimenta cogitant qui pudoris fecere iacturam. quem vero ab hac redhibitione foedum patrocinium tenuitatis excusat, pro admissi qualitate facinoris in eum fustuario supplicio vindicetur. non enim patimur impunitum quod nolumus esse permissum.

XI.
SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM
THEODERICUS REX.


[1] Spes est certa remedii vota supplicum ad prudentis remisisse iudicium, ut per ordinationis beneficium confusionis abrogetur incertum. proinde magnitudo tua, cuius ordinationi videtur subiacere provincia, inter possessores Volienses atque curiales causam diligenti examinatione discutiat, quatenus inter eos sopiatur querela a vobis patefacta iustitia. non enim decet post audientiam vestram negotium trahi, a quo post alios iudices debuisset audiri.

XII.
MARABADO V. I. COMITI ET
GEMELLO V. S. THEODERICUS REX.


[1] Propositi nostri est, ut provincias nobis deo auxiliante subiectas, sicut armis defendimus, ita legibus ordinemus, quia semper auget principes observata iustitia et quantum probabili institutione vivitur, tantum summis adhuc provectibus aggregatur. [2] Arcotamia itaque illustris femina flebiliter ingemiscens nepotis sui calamitatem tali conquestione deploravit, dum semper aviae cura tenerior est suorum, asserens Aetheriam nurum suam, mariti postposita dilectione, cuidam se Liberio iugali foedere sociasse et cum ornatior cupit novis thalamis apparere, studuerit prioris viri facultates evertere, allegans ditatam filiorum spoliis, quibus magis decuit congregari. [3] Ideoque nos, qui desideria supplicantum consuevimus remittere ad statuta divalium sanctionum, ut nec insinuationem supplicum renuamus nec adversarii negotium credula facilitate damnemus, sublimitatis vestrae iudicio hanc causam legibus committimus audiendam, ut omni incivilitate summota mediis sacrosanctis evangeliis cum tribus honoratis, quos partium consensus elegerit, qui legum possint habere notitiam, quicquid prisci iuris forma constituit inter eos, considerata disciplina nostri temporis, proferatis, quia non decet per vim eos aliquid agere, qui ad nostra meruerunt regimina pervenire.

XIII.
SENARIO V. I. COMITI PRIVATARUM
THEODERICUS REX.


[1] Emolumenta deesse laborantibus non oportet, ut et bonae spei aditus aperiatur et desudantium querela iusta compensatione claudatur. atque ideo providentiam nostram, quae omnes rei publicae partes sub caelesti favore circumspicit, ordinasse cognosce, ut Colosseo illustri viro pro laboribus et meritis ad Sirmiensem Pannoniam destinato iuxta consuetudinem veterem victualia praebeantur, quatenus, dum memorato viro necessaria fuerint praeparata, locus iniustis praesumptionibus abrogetur. [2] Disciplinam siquidem non potest servare ieiunus exercitus, dum quod deest semper praesumit armatus. habeat quod emat, ne cogatur cogitare quod auferat. necessitas moderata non diligit, nec potest imperari multis quod nequeunt custodire paucissimi.

XIIII.
GESILAE SAIONI
THEODERICUS REX.


[1] Magni peccati genus est alienis debitis alterum praegravare, ut qui potest exigi non mereatur audiri. sua quemque damna respiciant et is solvat tributum, qui possessionis noscitur habere compendium. atque ideo praesenti tibi auctoritate delegamus, ut Gothi per Picenum sive Tuscias utrasque residentes te imminente cogantur exsolvere debitas functiones. [2] In ipsis enim initiis comprimendus excessus est, ne foeda imitatio quasi turpis scabies paulatim reliquos comprehendat. si quis ergo iussa nostra agresti spiritu resupinatus abiecerit, casas eius appositis titulis fisci nostri viribus vindicabis, ut qui iuste noluit parva solvere, rationabiliter videatur maxima perdidisse. qui enim debent ad fiscum celerius esse devoti, nisi qui capiunt commoda donativi, quando amplius de nostra humanitate recipiunt quam stipendii iure praestetur? nam si liberalitatis nostrae causa tractetur, nos potius voluntaria tributa solvimus, qui fortunas omnium sublevamus.

XV.
BENENATO V. S.
THEODERICUS REX.


[1] Illustris et magnifici viri comitis patrimonii suggestione comperimus dromonarios viginti et unum de constituto numero mortis incommodo fuisse subtractos. unde providentiam nostram, cuius est proprium quod casu subducitur recuperare consilio, hoc statuisse cognosce, ut supra dictos dromonarios probare sine aliqua dubitatione festines, qui tamen ad hoc opus possint idonei reperiri. [2] Remigum enim labor operosus valentes animo et viribus quaerit, ut confidentia mentis procellis obviare possit undosis. quid enim audentius quam illud infidum ac vastissimum mare intrare parvo navigio, quod eluctari facit desperationis sola praesumptio? quapropter iussis te nostris hanc cautelam convenit adhibere, ut querelam de congregatis debilibus non facias, cum nos robustissimos quaesisse cognoscas.

XVI.
SENATUI URBIS ROMAE
THEODERICUS REX.


[1] Utilitatis publicae causa, quam noster animus semper aspectat, virum illustrem comitem Arigernum civem paene vestrum dudum ad Gallias aestimavimus dirigendum, ut eius maturitate consilii titubantium potuissent corda firmari. novitatem quippe sollicitam prudentes convenit habere rectores, ut quemadmodum fuerit vitae formatus ordo, sic currat instituta devotio. his rebus ad nostra vota compositis et gloriam civilitatis retulit et quod inter vos didicit diligenter ostendens et bellorum insignia reportavit. [2] Quem desideratum, sicut putamus, coetui vestro reddidimus, ut qui vobis longa aetate placuit, nunc gratior fiat, cum eum adiecta bona commendant. quapropter disciplinae se praefati viri Romanus ordo restituat et quod quietis amore praecipitur, devotis animis impleatur: quatenus et excessibus tollatur licentia et quod optamus maxime, locum nequeat invenire vindicta. [3] Si qua etiam per eius absentiam culpa provenit, inter vos iustitiae consideratione corrigite, sicut nobilitati vestrae convenit agere, cui semper probitas placet: quoniam nos specialiter iniunxisse cognoscite, ut error, qui ab auctoribus suis minime fuerit emendatus, legum districtione resecetur. pareatur ergo, patres conscripti viro multis temporibus iam probato, cui necesse est praedicanda sequi, qui se hactenus sub vestra omnium laude tractavit et in tanta frequentia nullius repperit adversa iudicia.

XVII.
IBBAE VIRO SUBLIMI DUCI
THEODERICUS REX.


[1] Definitam rem ab antiquo rege, quam tamen constat rationabiliter esse decretam, nulla volumus ambiguitate titubare, quia decet firmum esse quod commendatur probabili iussione. cur enim priora quassemus, ubi nihil est quod corrigere debeamus? [2] Atque ideo praesenti tibi auctoritate praecipimus, ut possessiones Narbonensis ecclesiae secundum praecelsae recordationis Alarici praecepta, a quibuslibet pervasoribus occupatae teneantur, aequitatis facias contemplatione restitui, quia versari nolumus in ecclesiae dispendio praesumptiones illicitas, dum nostra deceat tempora sedare confusa. [3] Esto contra talia omnino sollicitus, ut qui es bello clarus, civilitate quoque reddaris eximius. sic et arma tua deo iuvante corroboras, si iustitiam mediocribus servare contendas. improbis enim non potuisse resistere non praevales excusare, quando omnes tibi libenter cedunt, quem gloriosum in bellorum certamine cognoverunt. ignavus forte audacibus iubere nihil possit: nemo plus praesumentibus imperat, quam quem sua facta commendant.

XVIII.
ANNAE V. S. COMITI
THEODERICUS REX.


[1] Consuetudo est nostrae clementiae probatae nobis fidei agenda committere, ut cum iudices delegamus praeditos tractatu maturo, locum prava nequeat invenire surreptio. dudum siquidem ad nos multorum suggestione pervenit Laurentium presbyterum effossis cineribus funestas divitias inter hominum cadavera perscrutatum concussionemque mortuis intulisse, quem oportet viventibus quieta praedicare. non abstinuisse perhibetur tam crudeli contagio piis dicatas consecrationibus manus: aurum exsecrabili quaesisse fertur affectu, quem suam decuisset egentibus dare substantiam vel sub aequitate collectam. [2] Quod te diligenti examinatione praecipimus indagare, ut, si veritati dicta perspexeris convenire, hominis ambitum eo tantum fine concludas, ne possit supprimere quod eum non licuit invenire. scelus enim, quod nos pro sacerdotali honore relinquimus impunitum, maiore pondere credimus vindicandum.

XVIIII.
GEMELLO V. S.
THEODERICUS REX.


[1] Decet principalem providentiam fessa refovere, ut asperitatem casuum mitiget lenitas iussionum. non enim sentitur incommodum, si, quod per adversitatem constat oppressum, concessa prosperitas ostenderit sublevatum. [2] Siliquatici namque praestationem, quam rebus omnibus nundinandis provida definivit antiquitas, in frumentis, vino et oleo dari praesenti tempore non iubemus, ut haec remissio solutionis copiam possit praestare provinciis et respirent aliquatenus fessi praesentis salubritate decreti. [2] Quis enim ad vendendum non incitetur largius, cui solita dispendia subtrahuntur? portus nostros navis veniens non pavescat, ut certum nautis possit esse refugium, si manus non incursarint exigentum, quos frequenter plus affligunt damna, quam solent nudare naufragia. sit hoc forsitan sub quiete tolerandum: nunc autem, dum provincialibus praestare cupimus, mercium dominis interim consulamus.

XX.
GEBERIC V. S.
THEODERICUS REX.


[1] Si desideramus locum beneficiis invenire, ut titulos nostrae possimus pietatis erigere, quanto magis aliena beneficia intacta volumus defendi, qui propria cupimus sponte largiri, maxima quando et illud conscientiae nostrae reponitur, quod de fisco sub antiqua sollemnitate praestatur! proinde viri venerabilis episcopi Constantii supplicatione comperimus sacrosanctae ecclesiae ipsius unum iugum, veterum principum pietate collatum, et nunc quorundam usurpatione violenta retineri. [2] Sed quia nos uti nullum volumus fraudibus suis, praesertim cum in dispendio pauperum detestabili mente versetur, praesenti auctoritate decernimus, ut ea, quae retro principum constiterint humanitate deputata, supra memorata ecclesia sine aliqua imminutione percipiat, manente poena etiam pervasori. qui et veterum dona et ecclesiae probatur violasse compendia.

XXI.
GEMELLO V. S.
THEODERICUS REX.


[1] Quamvis efficaciam tuam insistere credamus iniunctis et studiose deflectere quae nobis cognoveris displicere, tamen sollicitum ammonitio nostra non deserit, ut instructior reddaris, dum infra scriptis brevibus definita susceperis. proinde ordinatio nostra nulli videri debet ingrata, cum necessitas temporis excuset onera iussionis. [2] Esto itaque ad iniuncta sollicitus, quia licet sit semper adhibenda, maxima tamen utilis est in necessitate custodia. parebis ergo commonitus, ut sic possis cum provincialibus agere, quemadmodum nos eis respicis velle praestare, quatenus securus de nostra gratia consequaris, quicquid sollicitus de pravo studio habere contempseris.

XXII.
ARGOLICO V. I. P. U.
THEODERICUS REX.


[1] Intolerabilis excessus est, qui supernae maiestatis adfectat iniuriam et oblitus pietatis crudelia sectatur erroris. quem enim sperabit veniae locum, qui reverendum contempsit auctorem? abscedat ritus e medio iam profanus: conticeseat poenale murmur animarum. versari non licet in magicis artibus temporibus Christianis. [2] Magnitudinis itaque tuae relatione comperimus Basilium atque Praetextatum, artis sinistrae iam diu contagione pollutos, in accusationem tui examinis personarum intentione deductos. super qua re nostram te asseris spectare sententiam, ut confidentius fiat quod pietatis nostrae mandat auctoritas. [3] Sed nos, qui nescimus a legibus discrepare, quorum cordi est in omnibus moderatam tenere iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut quinque senatoribus, id est magnificis et patriciis viris Symmacho Decio Volusiano atque Caeliano nec non illustri viro Maximiano, hanc causam legitima examinatione pensetis. et per omnia iuris ordine custodito, si crimen quod intenditur fuerit comprobatum, ipsarum quoque legum districtione plectatur, ut rei abditi atque secreti per hoc vindictae genus a culpis talibus arceantur, quos ad leges trahere non potest incerta notitia. [4] De qua re illustri viro comiti Arigerno praecepta direximus, ut omnium violenta defensione summota, si se occulunt, ad iudicium protrahat impetitos et vobiscum in hac causa residens nec opprimi faciat innoxios nec leges sinat evadere criminosos.

XXIII.
ARIGERNO V. I. COMITI
THEODERICUS REX.


[1] Quamvis oporteat commissam tibi disciplinam Romanae civitatis in omnibus custodiri, tamen in eis maxime studiosior esse debes, quae nostra tibi auctoritate delegata cognoscis, ut circa te augeat gratiam custodita iustitia et augmenta sumas nostri iudicii, qui nobis hactenus de integritate placuisti. [2] Praefectus igitur urbis sua nobis relatione declaravit Basilium atque Praetextatum magicis artibus involutos impeti accusatione multorum: quos elapsos intimat mentis alienatione custodum. eos te praecipimus ubicumque repertos ad iudicium quinquevirale ducere, quod in praesenti negotio nostra delegavit auctoritas, ubi te residere censemus, ut violenta omnium defensione summota hanc causam discuti facias legibus et finiri. [3] Et si rei criminis, cuius impetuntur, fuerint approbati, sententiam subeant, quam iuris definita sanxerunt. si vero innocentia eorum detestabili pulsatur invidia, opprimi eos nulla ratione patiaris, quia in omnibus causis consideratione divina illud fieri volumus, quod opinionem nostrae pietatis accumulat.

XXIIII.
HELPIDIO DIACONO
THEODERICUS REX.


[1] In lucrum cedunt quae bene meritis conferuntur et de ipso munere magis adquiritur, cum optimis digna praestantur. petitionis tuae proinde tenore comperimus loca in Spoletina civitate, quae iam longo situ squalor vetustatis obnuberat, splendorem reparationis expetere, ut rebus antiquitate confusis novitatis facies adulta reddatur et beneficio tuo rediviva consurgant, quae annositate inclinata corruerant. quod nos, respectu meritorum tuorum et impensi longa sedulitate servitii, libenti animo duximus annuendum, ut et votis iusta poscentium tribuatur effectus et civitati reparationis crescat ornatus. [2] Atque ideo petitioni tuae robur praesenti humanitate largimur, ut porticum cum areola post Turasi thermas, si tamen publico usui non deservit, absoluta liberalitate potiaris: quia in licentiam reparationis accipiuntur potius praemia quam donantur. hac igitur auctoritate suffultus in supra dictis locis aedificandi sume fiduciam nec aliquam in posterum metuas quaestionem, cum te et civitatis tuetur utilitas et reverenda principis voluntas.

XXV.
ARGOLICO V. I. P. U.
THEODERICUS REX.


[1] Constat eum de se praesumere, qui ad sacri ordinis cupit fastigia pervenire. merita enim suggerunt bonae appetentiae nisus et in qualitate desiderii potest mens honesta cognosci. quis enim palaestricae artis ignarus in stadium luctaturus introeat? aut quis certamini misceatur, quod virtutis conscientia non suadet? in ipsis conatibus aegra languescunt, quae meritorum praesumptionibus non iuvantur. [2] Praeconiorum ergo professio est collegium desiderasse summorum bonumque de se iudicium tradit, qui celsae gradus expetit dignitatis. his igitur desideriis pietas se nostra libenter indulget, qui etiam in spe erigimus vota marcentia, ut, dum provectus quaeritur, probitatis studia plus amentur. [3] Proinde illustris magnificentia tua Petrum parentum luce conspicuum suaque iam gravitate senatorem in album sacri ordinis secundum priscam consuetudinem curet referri, ut et tanto coetui proficiat numerus et candidato de sacro ordine crescat ornatus.

XXVI.
UNIVERSIS MASSILIA CONSTITUTIS
THEODERICUS REX.


[1] Libenti animo antiqua circa vos beneficia custodimus, cum nova utilitatibus vestris praestare cupiamus. servare quippe terminos ignorat humanitas et novellis decet blandiri beneficiis post longa tempora restitutis. [2] Proinde immunitatem vobis, quam regionem vestram constat principum privilegio consecutam, hac auctoritate largimur nec vobis aliquid novae praesumptionis patiemur imponi, quos ab omni volumus gravamine vindicari. censum praeterea praesentis anni relaxat vobis munificentia principalis, ut et illa possitis accipere quae vos non contigit postulasse. ipsa est enim perfecta pietas, quae antequam flectatur precibus, novit considerare fatigatos.

XXVII.
TUTIZAR SAIONI
THEODERICUS REX.


[1] Detestabilis est quidem omnis iniuria et quicquid contra leges admittitur iusta execratione damnatur: sed malorum omnium probatur extremum inde detrimenta suscipere, unde credebantur auxilia provenire. exaggerat enim culpam in contrarium versa crudelitas et maius reatui pondus est inopinata deceptio. [2] Vir spectabilis itaque Petrus ammiranda nobis sorte conquestus est saionis Amarae tuitionem, quam ei contra violentos indulsimus, in se potius fuisse grassatam, ita ut ictum gladii in se demersum aliquatenus postium retardaret obiectio: subiecta est vulneri manus, quae ut in totum truncata non caderet, ianuarum percussa robora praestiterunt: ubi lassato impetu corusca ferri acies corporis extrema perstrinxit. [3] O execrabilem casum! impugnavit hominem auxilium suum et solacii prosperitate subtracta crevit ex defensione necessitas. his multo acerbiora subiungens, ut quasi laesio veniret ad pretium, ita scelus proprium enormi exactione taxatum est. atque ideo iuste in illos pietatis nostrae ira consurgit, qui benigna iussa in truculenta ministeria mutaverunt. nam quae erunt refugia supplicantibus, si et nostra beneficia vulnerabunt? [4] Proinde praesenti iussione censemus, ut quicquid suprascriptus Amara commodi nomine de causis memorati supplicantis accepit, quasi oppugnator ingratus a te constrictus in duplo ei cogatur exsolvere: quia sub poena restitui dignum est, quod improba temeritate constat extortum. [5] De plaga vero, quam educto gladio temerarius praesumptor inflixit, ad iudicium comitis Dudae saepe dictus saio te compellente veniat audiendus, ut secundum edictorum seriem quae male commissa claruerint, sine aliqua dilatione componat. tuitionem vero postulanti contra inciviles impetus ex nostra iussione salva civilitate praestabis, non exemplo accusati, sed consideratione decenter electi.

XXVIII.
DUDAE V. S. COMITI
THEODERICUS REX.


[1] Conscientiam probamus, cui iudicanda committimus, quia dignus est inter alios sequenda decernere, qui sibi modum visus est legitimae conversationis imponere. Petrus itaque vir spectabilis Amaram saionem nostrum, qui contrario omine pro eius tuitione directus est, educto gladio se asserit vulnerasse defensoremque fecisse, quod vix inimicus potuisset audere. hoc te et legitima volumus disceptatione cognoscere et probabili sententia terminare: quatenus nullus temptare ausus sit, quod nobis displicere cognoscit.

XXVIIII.
ARGOLICO V. I. P. U.
THEODERICUS REX.


[1] Si loci vestri cogitaretur auctoritas, si reverentiae cura Romanae, ultro debueratis expetere, in quibus arguimini. quid enim praesenti tempore potuistis culmini urbano tam proprium quam senatus crementa cogitare, quando famae praesulis proficit, quod ordo sacer adquirit? [2] Sed quantum viri clarissimi Armentarii testatur missa suggestio, in contrarium foedo ambitu de mora quaeritis commoda, cuius vos optare debuisse constat augmenta. quid enim amplius esse possit incongruum, quam nostris iussionibus expeditis supplicantium vota suspendere et post sacrae praeceptionis affatum, si dici fas est, adhuc regium suspendisse iudicium? [3] Sed nos, quibus cordi est post primam culpam non statim desiderare vindictam, ad ammonitionem potius iussa convertimus, ne sit nostra districtio nimia, quam lenis patientia non praecedat. ideoque praesenti auctoritate decernimus, ut iussionibus nostris nulla dilationis calliditas afferatur, quia non habet veniae locum, qui delinquit ammonitus.

XXX.
ALBINO V. I. PATRICIO
THEODERICUS REX.


[1] Decet quidem cunctos patriae suae augmenta cogitare, sed eos maxime, quos res publica sibi summis honoribus obligavit, quia ratio rerum est, ut eum necesse sit plus debere, qui visus est maiora suscipere. [2] Porrecta itaque supplicatione testatus es Curvae porticus, quae iuxta domum Palmatam posita forum in modum areae decenter includit, superimponendis fabricis licentiam condonari, ut et privatarum aedium habitatio protendatur et antiquis moenibus novitatis crescat aspectus. ita fit, ut, quod per incuriam poterat labi, manentum videatur diligentia sustineri, quia facilis est aedificiorum ruina incolarum subtracta custodia et cito vetustatis decoctione resolvitur, quod hominum praesentia non tuetur. [3] Unde nos, qui urbem fabricarum surgentium cupimus nitore componi, facultatem concedimus postulatam, ita tamen, si res petita aut utilitati publicae non officit aut decori. quapropter rebus speratis securus innitere, ut dignus Romanis fabricis habitator appareas perfectumque opus suum laudet auctorem. nulla enim res est, per quam melius possit agnosci et prudentis ingenium at largitatis effectus.

XXXI.
AEMILIANO VIRO VENERABILI
EPISCOPO THEODERICUS REX.


[1] Ad finem debet perducere, quae prudentum intentio visa est suscepisse, quia sicut perfecta laudem pariunt, ita vituperationem generant, quae in mediis conatibus aegra deseruntur. defectus enim rerum aut consilium titubare aut vires arguit defuisse. quapropter sanctitas vestra a tali oblocutione refugiens, quae in aquae ductu reficiendo probabili cura ex nostra auctoritate suscepit, celeriter ad effectum faciat pervenire. [2] Nam quid aptius quam ut sitienti plebi provideat aquas sanctissimus sacerdos et humana providentia satiet quos etiam miraculis pascere debuisset? imitaris enim antiquissimum Moysen, qui Israhelitico populo longa ariditate siccato de saxi sterilitate copiosos latices eduxit et ad implendum miraculum inde fecit currere umidos liquores, ubi erat sicca durities. tu autem si fontes irriguos saxorum constructione deducis, hoc labore tuo praestas populis, quod ille miraculis.

XXXII.
DUDAE SAIONI
THEODERICUS REX.


[1] Cum in omnibus causis velimus iustitiam custodiri, quia regni decus est aequitatis affectus, in eis maxime quae fisci nostri nomine proponuntur nequaquam detestabilis calumnia in invidiam regnantes affligat. patimur enim superari salva aequitate per leges, ut inter arma semper possimus esse victores. nam quem licenter subiectus superat, non debellat adversus. [2] Marini itaque relatione comperimus res Tufae apud Iohannem quondam sub emissione chirographi fuisse depositas. et quia nobis competere manifestum est quod ad proscriptum poterat pertinere, ideoque praesenti auctoritate praecipimus, ut uxorem supra dicti Iohannis filiumque eius Ianuarium moderata exsecutione convenias. [3] Qui si intentata iniuste se retinere cognoscunt, aequitatis consideratione restituant: minus ne, competenti sponsione praemissa ad consularem Campaniae veniant legibus audiendi, ut coram partibus positis te imminente, quod forma continet sanctionum divalium, censeatur: ita tamen, ut nullo praeiudicio, nulla iniuria, nullo damno innocentia praegravetur, ne alienae accusationis invidiam tuam facere videaris offensam.

XXXIII.
UNIVERSIS IUDAEIS GENUA
CONSTITUTIS THEODERICUS REX.


[1] Custodia legum civilitatis est indicium et reverentia priorum principum nostrae quoque testatur devotionis exemplum. quid enim melius quam plebem sub praecepto degere velle iustitiae, ut conventus multorum disciplinabilium sit adunatio voluntatum? hoc enim populos ab agresti vita in humanae conversationis regulam congregavit. haec ratio a feritate divisit, ne arbitrio casuali vagarentur, quos regi consilio divina voluerunt. [2] Oblata itaque supplicatione deposcitis privilegia vobis debere servari, quae Iudaicis institutis legum provida decrevit antiquitas: quod nos libenter annuimus, qui iura veterum ad nostram cupimus reverentiam custodiri. atque ideo praesenti auctoritate censemus, ut quaecumque legum statuta moverunt, circa vos illibata serventur, quatenus quod ad civilitatis usum constat esse repertum, perpeti devotione teneatur.

XXXIIII.
DUDAE SAIONI
THEODERICUS REX.


[1] Prudentiae mos est in humanos usus terris abdita talenta revocare commerciumque viventium non dicere mortuorum, quia et nobis infossa pereunt et illis in nullam partem profutura linquuntur. metallorum quippe ambitus solacia sunt hominum. nam divitis auri vena similis est reliquae terrae, si iaceat: usu crescit ad pretium, quando et apud vivos sepulta sunt, quae tenacium manibus includuntur. [2] Atque ideo moderata iussione decernimus, ut ad illum locum, in quo latere plurima suggeruntur, sub publica testificatione convenias: et si aurum, ut dicitur, vel argentum fuerit tua indagatione detectum, compendio publico fideliter vindicabis: ita tamen ut abstineatis manus a cineribus mortuorum, quia nolumus lucra quaeri, quae per funesta possunt scelera reperiri. aedificia tegant cineres, columnae vel marmora ornent sepulcra: talenta non teneant, qui vivendi commercia reliquerunt. [3] Aurum enim sepulcris iuste detrahitur, ubi dominus non habetur: immo culpae genus est inutiliter abditis relinquere mortuorum, unde se vita potest sustentare viventium. non est enim cupiditas eripere, quae nullus se dominus ingemiscat amisisse. primi enim dicuntur aurum Aeacus, argentum Indus rex Scythiae repperisse et humano usui summa laude tradidisse. quod nos in contrarium neglegere non debemus, ne sicut latentia cum laude sunt prodita, ita inventa cum vituperatione videantur esse neglecta.

XXXV.
ACTORIBUS ALBINI V. I.
THEODERICUS REX.


[1] Consulto provida decrevit antiquitas minores contractus liberos non habere, ut et insidiantium laquei frustrarentur et lapsis aetas lubrica subveniret. obrueretur quippe innocentia, si relaxaretur audacia, essetque cunctis fallendi studium, si fraus subrepticium lucraretur effectum. [2] Et ideo priscae consuetudinis supplicatione porrecta suggeritis patronum vestrum in annis minoribus constitutum facultatibus suis potius aggregasse dispendia, dum ignara pueritia contraria gerit, quae profutura putaverit, et nunc id tempus aetatis agere, quo lapsui possimus per ignorantiam subvenire, allegantes, ut quod iura tribuerunt, nostra quoque beneficia largiantur. [3] Atque ideo, si petitio vestra a veritate non deviat et intra annorum spatia deget, quibus hoc beneficium leges sacratissimae praestiterunt, nihilque est quod iure contra referatur, patronum vestrum sollemniter causa cognita in integrum restitui nostra quoque permittit auctoritas, ita tamen, ut omnia secundum iustitiam legesque peragantur, quia sic supplicantibus consulere volumus, ut eorum adversarios per iniustitiam non gravemus.

XXXVI.
FAUSTO PPO
THEODERICUS REX.


[1] Providentissimi principis est graviter imminutis relinquere tributariam functionem, ut redivivis studiis ad implenda sollemnia recreentur qui pressi damnorum acerbitate defecerant. nam si fessis minime relevetur onus, necessitate cernitur iacere prostratus. melius est enim praesentia damna contemnere quam exiguo quaestu perpetua commoda non habere. [2] Atque ideo illustris magnificentia tua provincialibus Alpium Cottiarum assem publicum per tertiam indictionem nos relaxasse cognoscat, quos transiens noster exercitus more fluminis, dum irrigavit, oppressit. nam licet pro generali securitate frementi adunatione proruperit, praeteriens tamen istorum culta vastavit. radit enim semper fluvius alveum suum et licet molliter egrediens vicina fecundet, illud tamen reddit sterile, quo collectus influxerit. [3] Unde necesse fuit civica vastatione deiectis porrigere dexteram salutarem, ne ingrati dicant se perisse solos pro defensione cunctorum: misceantur potius laetitiae, qui viam Italiae defensoribus praestiterunt. tributa enim non debent tristes exigi, per quos tributarios feliciter adquisivi. dicat pro illis noster animus, quod regi non potest imputare subiectus. emimus nostro dispendio prosperitatem Gothorum: nos necessaria praebuimus, ut hostis vinceretur illaesus.

XXXVII.
THEODAGUNDAE ILLUSTRI FEMINAE
THEODERICUS REX.


[1] Decet prudentiae vestrae curam subiectorum negotiis adhibere custodiam, quia vobis ordinantibus illa fieri debent quae regiam possunt demonstrare praesentiam. sic enim credimus, quia memor natalium tuorum a te abicias omne vitiosum et illa sola diligere possis, quae et nos amare cognoscis. proavorum forsitan oblitterentur exempla, si longi generis minus facta recolantur: similes autem filii patrum praeconia mox sequuntur. [2] Renatus itaque flebili nobis aditione conquestus est vobis delegantibus cognitores iudicatum se contra Inquilinam nomine post longa temporis intervalla meruisse et excubiis damnisque confecto vestram tandem prospexisse iustitiam: nec tamen litigatoris improbam cessare calumniam, dum redivivis litibus tenuitatem insequitur supplicantis, ut non tam vincendi votum quam adversarii videatur quaesisse detrimentum. [3] Quapropter si vobis iubentibus iudicata cognoscitis nec constat adversarium provocasse legaliter, finitum iure negotium in sua manere facite firmitate, ne longa quaestio litigantium non tam augeat patrimonia, sed evertat et quod fit ambitu lucri, causa videatur esse dispendii.

XXXVIII.
FAUSTO PPO
THEODERICUS REX.


[1] Cum omnes rei publicae nostrae partes aequabiliter desideremus augeri, crementa tamen fiscalium tributorum iustissimo sunt pensanda iudicio, quia servientium imminutio est huius illationis accessio quantumque pars illa proficit, tantum se haec a firmitate subducit. sed a nobis, qui fisci utilitatem stabili volumus diuturnitate consistere, excludenda est dispendiosa semper enormitas, ne augmento suo tumens summa deficiat incipiatque magis deesse, quia immaniter visa est accrevisse. [2] Proinde illustris magnitudo tua Gravassianos atque Pontonates nobis supplicasse cognoscat a Ianuario, sed et Probo discussoribus iniquis se oneribus ingravatos, cum sterilitas ieiuna locorum nulla sibi fieri augmenta patiatur. repugnante siquidem natura quaelibet cedit industria, nec prodest studium laboris impendere, quem ubertas loci non cognoscitur adiuvare. ibi potest census addi, ubi cultura profecerit. inde et varia tributa, quia non est agrorum una fecunditas. [3] Atque ideo consuetudinem eis pristinam censemus esse revocandam, ut sicut Odovacris tempore tributa solverunt, ita et nunc ab eis publicis utilitatibus serviatur: et si quid amplius probatur adiectum, consideratione defectarum virium summovemus. nolumus enim tale aliquid indici, quod sit necesse removeri.

XXXVIIII.
THEODAHADO V. I.
THEODERICUS REX.


[1] Inter ceteras, quibus humanum genus sollicitatur, inlecebras praecipue vitanda est alienarum rerum turpis ambitio, quia in immensum iactata rapitur, si iustitiae ponderibus non prematur. avaritiam siquidem radicem esse omnium malorum et lectio divina testatur, quae tali sorte punita est, ut cum multa rapiat, semper egeat, quam propter vicinitatem generis nostri sic in animis vestris coalescere nolumus, ut illi nec initia concedamus. [2] Quid enim faciunt sordes animorum in splendore natalium? illud te potius decet eligere, quod nos possit ornare. Hamali sanguinis virum non decet vulgare desiderium, quia genus suum conspicit esse purpuratum. corrigamus itaque te per incitamenta praeconii, in quo adhuc non debemus esse districti. [3] Domitius itaque vir spectabilis data nobis supplicatione conquestus est, possessiones iuris sui, id est illam atque illam, ab hominibus vestris neglectis legibus fuisse pervasas, dum civiliter oportuit recipi, si iure videbatur exposci. [4] Sed quia de vobis non patimur diutius obscura iactari, qui generis claritate fulgetis, praesenti auctoritate censemus, ut imminente Duda saione nostro, si momenti tempora suffragantur, occupata nuper cum omnibus, quae direpta sunt, supplicanti faciatis sine aliqua dilatione restitui. [5] Et si quid partibus vestris de legibus creditis posse competere, instructam personam ad nostrum comitatum destinare vos convenit, ut intentionibus partium sub aequitate discussis feratur sententia, quam iuris dictat auctoritas. generosos quippe viros omnia convenit sub moderata civilitate peragere, quia tantum potentibus laesionis crescit invidia, quantum premi posse creditur, qui fortuna inferior comprobatur.

XL.
ACTORIBUS PROBINI V. I.
THEODERICUS REX.


[1] Districtius aliqua iubere compellimur amore iustitiae, dum circa minores fortunas clementiora sunt nostri pectoris instituta. trahit enim ad misericordiam, qui potuit subdi, et hoc habet beneficium mediocritatis suae, ut probatione salva interim moveat ad dolorem, quia crudelitas sublevat humiles, premit invidia potiores. [2] Datis itaque precibus allegatis Basilium virum spectabilem nostra dudum praecepta meruisse, ut possessio Arcinatina, quam patronus vester a coniuge eius Agapita iuris fuerat sollemnitate mercatus, postposita dilatione cum documentis omnibus praedicto coniugi redderetur, dum a suis penetralibus sollicitatam lacrimabili conquestione quereretur uxorem: addentes more nostrae iustitiae postea fuisse praeceptum, ut, si patroni vestri de causae qualitate praesumerent, ad nostrum comitatum ocius destinarent, ut quae ratione convenire poterant, velut a iustitiae fontibus emanarent. [3] Quapropter si nullo mendacio asserta vitiantur, per officium nostrae sedis Basilium decernimus ammoneri, ut, si non nihil est, quod pro suis partibus possit opponere, quominus in hac causa pulsetur, vestris intentionibus responsurus occurrat, seu ad comitatum venire seu in competenti foro iurgare maluerit, quia nullis necessitatem longinquitatis imponimus, nisi qui suis hoc commodis expedire cognoscunt. in locum siquidem beneficii nostram praesentiam damus: et ideo non debet invitis imponi, quod meretur optari.

XLI.
IOHANNI ARCHIATRO
THEODERICUS REX.


[1] Propositum regale est pressis labe fortunae pietatis remedio subvenire et acerbos casus iniuriae meliore sorte mutare. data siquidem supplicatione conquereris virum spectabilem Vivianum legum artificio, quo callet, elatum, personam tuam obiectis criminationibus insecutum et eo usque perventum, ut indefensus contra iuris ordinem vicarii urbis Romae sententia damnareris: nunc autem religiosae mentis affectu odia mundana damnasse auctorique suo tuum displicuisse periculum. [2] Et ideo, si nullis impugnationibus enervantur asserta, laesionem non patimur miseris inhaerere, quam suis constiterit machinatoribus displicere. quapropter in abolitum missa sententia, quae a vicario urbis Romae super hac parte cognoscitur promulgata, patriae te rebusque omnibus nostra reddit auctoritas, nec ullo tempore calumniam super hac parte formides. [3] Sed ne cuiusquam forsitan plectenda temeritas in te impetus reparare possit audaciae, patricii Albini salvis legibus tuitio te deputata communiet, quia nihil fieri volumus incivile, cuius cottidianus labor est pro generali quiete tractare.

XLII.
ARGOLICO P. U.
THEODERICUS REX.


[1] Bene principalis clementia suscipit quos pietas paterna destituit, quia sub parente publico genitoris minime sentiri debet amissio. ad nos siquidem iure recurrit infantia destituta, quibus universorum hominum proficiunt incrementa. [2] Clarissimorum igitur adultorum Marciani atque Maximi nos querela pulsavit, cum paschalibus diebus paterni luctus essent vulnere sauciati et in ipso laetitiae tempore soli cogerentur tristitiam sustinere, utilitatem suam pio neglexisse contemptu, cum vel firmae aetati inter lacrimas ista cogitare genus videretur insaniae. cessat enim lucri ambitus, cum vacatur ad planctus, nec mens quodlibet aliud capit, cum eam qualitas pietatis impleverit. [3] Hac crudeli subreptione captata turrem circi atque locum amphitheatri illustris recordationis patris eorum detestabili ambitu a vestris suggerunt fascibus expetitum. quorum insidiatorem non humanitatis ullus revocavit affectus, non similis terruit casus: gravavit infantiam, cui non subvenire merito pudoris aestimatur esse iactura. [4] Sed nos, qui regulas veterum, qui servamus momenta pietatis, salubri ordinatione censemus, ut, si quondam patricius atque magnificus vir Volusianus pater supplicum supra memorata loca communi iure possedit, filiis perire non debeant, praesertim cum germen senatorium novis cupiamus beneficiis enutrire quam inter ipsa initia spem adultae aetatis aliqua laesione comprimere. atque ideo illustris magnitudo vestra, si quid tale factum esse meminit, ilico noverit corrigendum, ne venerandum examen senatorii ordinis iniqua praesumptione temeretur.

XLIII.
SENATUI URBIS ROMAE
THEODERICUS REX.


[1] Urbis Romanae celebris opinio suo conservanda est nihilominus instituto, nec vitia peregrina capit, quae se semper de morum probitate iactavit. levitates quippe seditionum et ambire propriae civitatis incendium non est velle Romanum. ideoque in auctoribus facti legum est servanda districtio, ne detestabilis aspectus incendii ad imitationem nefandam vulgi pectora comprehendat. [2] Viri illustris itaque comitis Arigerni suggestione comperimus Iudaeorum querela se fuisse pulsatum, quod in dominorum caede proruperit servilis audacia: in quibus cum fuisset pro districtione publica resecatum, statim plebis inflammata contentio synagogam temerario duxerunt incendio concremandam, culpas hominum fabricarum excidio vindicantes, dum, si quis Iudaeorum probaretur excedere, ipse debuisset iniuriae subiacere, non autem iustum fuit ad seditionum foeda concurri aut ad fabricarum incendia festinari. [3] Sed nos, quibus deo propitiante cordi est perperam commissa dirigere, ut cunctis possit placatis moribus convenire, praesenti auctoritate decernimus, ut causam supra memoratam legitima discussione noscatis et in auctoribus paucis quos potueritis huius incendii reperire, habita districtione resecetis: quia nolumus aliquid detestabile fieri, unde Romana gravitas debeat accusari. [4] Illud pari ratione censentes, ut, si aliquid sibi contra Iudaeos rationabiliter quispiam crediderit suffragari, ad vestrum iudicium veniat audiendus, ut quem reatus involverit, censura condemnet. hoc enim nobis vehementer displicuisse cognosce, ut intentiones vanissimae populorum usque ad eversiones pervenerint fabricarum, ubi totum pulchre volumus esse compositum.

XLIIII.
ANTONIO VIRO VENERABILI POLENSI
EPISCOPO THEODERICUS REX.


[1] Invidiosa est contra eum querela, cui sunt reverentiae iura servanda, quia nescio quid admissum grave creditur, ubi contra tales silentium non tenetur. Stephanus siquidem flebili aditione conquestus est casam iuris sui ante decessorem prodecessoremque vestrum longa aetate possessam ante hos fere novem menses ab hominibus ecclesiae, cui praesidetis, despecto civilitatis ordine fuisse pervasam. quod si ita factum esse cognoscitis, eam iustitiae consideratione momenti iure restituite supplicanti. decet enim a vobis corrigi, quod a vestris familiaribus non debuisset admitti. [2] Verumtamen si partibus vestris in causa momentaria vel principali iustitiam adesse cognoscitis, tractato prius diligenter inspectoque negotio, quia sacerdotem protendere non decet improbam litem, instructam legibus ad comitatum nostrum destinate personam, ubi qualitas negotii agnosci debeat et finiri. quapropter sanctitatis vestrae animus non gravetur nec se fallacibus verbis doleat accusatum: multo maior est opinio purgata, quam si desinentibus querelis non fuerit impetita.

XLV.
COMITIBUS DEFENSORIBUS ET
CURIALIBUS TICINENSIS CIVITATIS
THEODERICUS REX.


[1] Ad comitatum supplices Erulos auctore deo nostris venire iussimus constitutis, quibus navis est praebenda subvectio, ne in patria nostra adhuc provinciae suae laborare videantur inopia. itaque praesenti iussione commoniti et navis eis usum usque ad Ravennatem urbem et annonas dierum quinque sine aliqua dilatione praeparate nec aliquid eis necessarium deesse faciatis, quatenus provinciam se deseruisse ieiunam de copiae inventione cognoscant sitque illis uberior peregrina terra quam patria.

XLVI.
MARABADO V. I.
THEODERICUS REX.


[1] Convenit pietatem nostram petitiones supplicum salubri ordinatione disponere, quia subiectorum animi relevantur, quotiens maerentium querela componitur. vir spectabilis itaque Liberius dolenda nobis aditione suggessit coniugem suam in vestro iudicio contra iuris ordinem praegravatam. quod si ita est, remotis praeiudiciis apud arbitros, quos partium consensus elegerit, te imminente causa legibus audiatur. quod si illic finis negotii nequiverit inveniri, per instructas personas, si tamen ipsae venire non eligunt, nostro comitatui occurrendi licentiam partibus non negamus, ubi nec redemptio sit forte suspecta nec insidiosa possit nocere calumnia.

XLVII.
GUDISAL SAIONI
THEODERICUS REX.


[1] Assidua sollicitudine refovenda sunt, quae continuis exercitiis subiacere noscuntur. quemadmodum enim subvectio veredorum necessario sufficiat labori, si permittatur excedi? incitamentum siquidem improbae praesumptionis est neglecta custodia. legatorum itaque nostrorum suggestione comperimus cursuales equos frequenti usurpatione fatigari et quos nos necessitatibus publicis cupimus custodiri, in usum cognovimus privatae voluntatis assumi. [2] Atque ideo in urbe Roma ordinatione praefecti praetorio et magistri officiorum, quousque utilitas publica suaserit, te residere censemus, ut nullum Gothorum vel Romanorum exinde egredi patiaris, nisi quos praedictarum dignitatum vices agentes forte dimiserint. [3] Et quod nobis frequenter usurpatum esse suggeritur, si quis invitis his quibus haec cura mandata est, veredos praesumere fortassis assumpserit, cuiuslibet nationis fuerit vel honoris, per unum equum centum solidos multae nomine cogatur inferre: non quod tanti aestimanda est unius iumenti laesio, sed quia grandi damno reprimenda est importuna praesumptio. [4] Nullum praeterea saionum discursus facere patiaris, sed ad causam, quam directus fuerit, uno tantum itinere permittatur accedere vel redire. quibus in superiorem multam cadat interdicta frequentia. [5] Parhipporum quin etiam onera centum librarum nullus excedat. expeditos enim properare mittendarios volumus, non migrare censemus. inertiam suam prodit quisquis secum multa portaverit, nec cogitat de celeritate qui delicata se maluerit conversatione tractare. grues denique pelagus transiturae parvos lapillos uncis pedibus amplectuntur, ut nec eorum levitas nimio vento rapiatur nec nativa celeritas iniquis ponderibus ingravetur. hoc imitarine queunt, qui se ad publicas necessitates electos esse cognoscunt? et ideo quinquaginta solidorum multam iam non veredarius, sed catabolensis incurrat, quisquis ultra centum libras parhippum crediderit onerandum. [6] His autem, qui supra scriptarum dignitatum vicibus in urbe praesunt, te observare praecipimus, quatenus excessus, qui ab illis detectus fuerit, exsecutione tua supra dicta condemnatione puniatur. si quos autem intemperans culpa perculerit, collectam quantitatem per vices agentes mancipibus mutationum volumus applicari, ut cursualis tractus inde habeat remedium, unde hactenus sumpsit incommodum. [7] Mundanis siquidem rebus frequenter nascitur de adversitate prosperitas et homines cum laedere cupiunt, beneficia frequenter impertiunt. sed omnia sic efficaciter ac diligenter implebis, ut provocati bonis actibus devotioni tuae maiora committere debeamus.

XLVIII.
EUSEBIO V. I.
THEODERICUS REX.


[1] Post tumultuosae urbis sollicitudines taediosas et observationum molestias ingravantes magnitudo tua provinciali desiderat amoenitate recreari, asserens occupationum tibi causas praesentibus emersisse temporibus, quibus expeditis rurali desideras suavitate gaudere. [2] Et quia vere illa securitas est, quae nostris iussionibus datur, cum tempus tibi fuerit occupationis emensum, octo mensium indutias in Lucaniae dulces recessus nostra auctoritate concedimus, ut ex illo tempore supputentur, cum te egredi ex urbe divino favore contigerit. quibus peractis multorum desiderio ad Romanas sedes venire festina, conventui nobilium et digna tuis moribus conversatione reddendus.

XLVIIII.
UNIVERSIS PROVINCIALIBUS
ET CAPILLATIS DEFENSORIBUS
ET CURIALIBUS SISCIA
VELSAVIA CONSISTENTIBUS
THEODERICUS REX.


[1] Districtio semper subtrahi non debet regiae iussionis, ut et audaces metus comprimat et laceratos spes futura refoveat. plerumque enim denuntiata comminatio plus efficit quam poena componit. et ideo deo auspice Fridibadum locis vestris praeesse censuimus, qui abactores animalium legitima severitate coerceat, homicidia resecet, furta condemnet quietosque vos ab sceleratis ausibus reddat, quos nunc praesumptio iniqua dilacerat. vivite compositi, vivite bonis moribus instituti, nullum natio, nullum promeritus honor excuset. necesse est vindictae subiaceat qui pravis moribus obsecundat.

L.
FAUSTO PPO
THEODERICUS REX.


[1] Campani Vesuvii montis hostilitate vastati clementiae nostrae supplices lacrimas profuderunt, ut agrorum fructibus enudati subleventur onere tributariae functionis. quod fieri debere nostra merito pietas adquiescit. [2] Sed quia nobis dubia est uniuscuiusque indiscussa calamitas, magnitudinem vestram ad Nolanum sive Neapolitanum territorium probatae fidei virum praecipimus destinare, ubi necessitas ipsa domestica quadam laesione grassatur, ut agris ibidem diligenter inspectis, in quantum possessoris laboravit utilitas, sublevetur: quatenus mensurate conferatur quantitas beneficii, dum modus integer cognoscitur laesionis. [3] Laborat enim hoc uno malo terris deflorata provincia, quae ne perfecta beatitudine frueretur, huius timoris frequenter acerbitate concutitur. sed non in totum durus est eventus ille terribilis: praemittit signa gravia, ut tolerabilius sustineantur adversa. [4] Tantis enim molibus natura rixante montis illius hiatus immurmurat, ut excitatus quidam spiritus grandisono fremitu vicina terrificet. fuscantur enim aera loci illius exhalatione taeterrima et per totam paene Italiam cognoscitur, quando illa indignatio commovetur. volat per inane magnum cinis decoctus et terrenis nubibus excitatis transmarinas quoque provincias pulvereis guttis compluit, et quid Campania pati possit, agnoscitur, quando malum eius in orbis alia parte sentitur. [5] Videas illic quasi quosdam fluvios ire pulvereos et harenarum sterile impetu fervente velut liquida fluenta decurrere. stupeas subito usque ad arborum cacumina dorsa intumuisse camporum et luctuoso subito calore vastata, quae laetissima fuerant viriditate depicta. vomit fornax illa perpetua pumiceas quidem, sed fertiles harenas, quae licet diuturna fuerint adustione siccatae, in varios fetus suscepta germina mox producunt et magna quadam celeritate reparant, quae paulo ante vastaverant. quae est ista singularis exceptio unum montem sic infremere, ut tot mundi partes probetur aeris permutatione terrere et sic suam substantiam ubique dispergere, ut non videatur damna sentire? [6] Longe lateque pulveres rorat, vicinis autem quasdam moles cructuat et tot saeculis mons habetur, qui erogationibus tantis expenditur. quis credat tam ingentes glebas usque in plana deductas de tam profundis hiatibus ebullisse et spiritu quodam efflante montis ore consputas quasi leves paleas fuisse proiectas? [7] Alibi cacumina magna terrarum localiter videntur ardere: huius incendia paene mundo datum est posse cognoscere. quemadmodum ergo non credamus incolis, quod testimonio potest universitatis agnosci? quapropter, ut dictum est, talem eligat vestra prudentia, qui et remedia laesis conferat et locum subreptionibus non relinquat.

LI.
SYMMACHO PATRICIO
THEODERICUS REX.


[1] Cum privatis fabricis ita studueris, ut in laribus propriis quaedam moenia fecisse videaris, dignum est, ut Romam, quam domuum pulchritudine decorasti, in suis miraculis continere noscaris, fundator egregius fabricarum earumque comptor eximius, quia utrumque de prudentia venit, et apte disponere et extantia competenter ornare. [2] Notum est enim, quanta laude in suburbanis suis Romam traxeris, ut, quem illas fabricas intrare contigerit, aspectum suum extra urbem esse non sentiat, nisi cum se et agrorum amoenitatibus interesse cognoscat: antiquorum diligentissimus imitator, modernorum nobilissimus institutor. mores tuos fabricae loquuntur, quia nemo in illis diligens agnoscitur, nisi qui et in suis sensibus ornatissimus invenitur. [3] Et ideo theatri fabricam magna se mole solventem consilio vestro credimus esse roborandam, ut quod ab auctoribus vestris in ornatum patriae constat esse concessum, non videatur sub melioribus posteris imminutum. quid non solvas, senectus, quae tam robusta quassasti? montes facilius cedere putarentur, quam soliditas illa quateretur: quando et moles ipsa sic tota de cautibus fuit, ut praeter artem additam et ipsa quoque naturalis esse crederetur. [4] Haec potuissemus forte neglegere, si nos contigisset talia non videre: caveas illas saxis pendentibus apsidatas ita iuncturis absconditis in formas pulcherrimas convenisse, ut cryptas magis excelsi montis crederes quam aliquid fabricatum esse iudicares. fecerunt antiqui locum tantis populis parem, ut haberent singulare spectaculum, qui mundi videbantur obtinere dominatum. [5] Sed quia nobis sermo probatur esse cum docto, libet repetere, cur antiquitas rudis legatur haec moenia condidisse. cum agri cultores feriatis diebus sacra diversis numinibus per lucos vicosque celebrarent, Athenienses primum agreste principium in urbanum spectaculum collegerunt, theatrum Graeco vocabulo visorium nominantes, quod eminus astantibus turba conveniens sine aliquo impedimento videatur. [6] Frons autem theatri scaena dicitur ab umbra luci densissima, ubi a pastoribus inchoante verno diversis sonis carmina cantabantur. ibi actus musicus et prudentissimi saeculi dicta floruerunt. sed paulatim factum est, ut honestissimae disciplinae improborum consortia fugientes verecunda se exinde consideratione subtraherent. [7] Tragoedia ex vocis vastitate nominatur, quae concavis repercussionibus roborata talem sonum videtur efficere, ut paene ab homine non credatur exire. erigitur autem in hircinos pedes, quia si quis inter pastores tali voce placuisset, capri munere donabatur. comoedia a pagis dicta est: comus enim pagus vocatur, ubi rustici gestientes humanos actus laetissimis carminibus irridebant. [8] His sunt additae orchestarum loquacissimae manus, linguosi digiti, silentium clamosum, expositio tacita, quam musa Polymnia repperisse narratur, ostendens hominos posse et sine oris affatu suum velle declarare. Musae vero Eoa lingua quasi homousae dicuntur, quod invicem sicut virtutes necessariae sibi esse videantur. his levium pinnarum acumina ideo in fronte pinguntur, quoniam earum sensus celeri cogitatione subvectus res altissimas intuetur. [9] Pantomimo igitur, cui a multifaria imitatione nomen est, cum primum in scaenam plausibus invitatus advenerit, assistunt consoni chori diversis organis eruditi. tunc illa sensuum manus oculis canorum carmen exponit et per signa composita quasi quibusdam litteris edocet intuentis aspectum, in illaque leguntur apices rerum et non scribendo facit quod scriptura declaravit. idem corpus Herculem designat et Venerem, feminam praesentat in mare, regem facit et militem, senem reddit et iuvenem, ut in uno credas esse multos tam varia imitatione discretos. [10] Mimus etiam, qui nunc tantummodo derisui habetur, tanta Philistionis cautela repertus est, ut eius actus poneretur in litteris, quatenus mundum curis edacibus aestuantem laetissimis sententiis temperaret. [11] Quid acetabulorum tinnitus? quid dulcissimi soni referam varia percussione modulamen? quod tanta gratia iucunditatis accipitur, ut inter reliquos sensus auditum sibi ad munus summum tunc homines aestiment fuisse collatum. ubi aetas subsequens miscens lubrica priscorum inventa traxit ad vitia et quod honestae causa delectationis repertum est, ad voluptates corporeas praecipitatis mentibus impulerunt. [12] Hos ritus Romani sicut ceteras culturas ad suam rem publicam inutiliter trahentes aedificium alta cogitatione conceptum magnanimitate mirabili condiderunt. unde non inmerito creditur Pompeius hinc potius Magnus fuisse vocitatus. et ideo sive masculis pilis contineri sive talis fabrica refectionis studio potuerit innovari, expensas vobis de nostro cubiculo curavimus destinare, ut et vobis adquiratur tam boni operis fama et nostris temporibus videatur antiquitas decentius innovata.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>