<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Variarum libri XII
 


 






 



L i b e r
t e r t i u s


____________________________



I.
ALARICO REGI VVISIGOTHARUM
THEODERICUS REX.


[1] Quamvis fortitudini vestrae confidentiam tribuat parentum vestrorum innumerabilis multitudo, quamvis Attilam potentem reminiscamini VVisigotharum viribus inclinatum, tamen quia populorum ferocium corda longa pace mollescunt, cavete subito in aleam mittere quos constat tantis temporibus exercitia non habere. [2] Terribilis est hominibus conflictus, si non sit assiduus et nisi usu praesumatur, concertandi subito fiducia non habetur. absit ut vobis aliquid indignatio caeca subripiat. moderatio provida est, quae gentes servat: furor autem instantia plerumque praecipitat et tunc utile solum est ad arma concurrere, cum locum apud adversarium iustitia non potest invenire. [3] Quapropter sustinete, donec ad Francorum regem legatos nostros dirigere debeamus, ut litem vestram amicorum debeant amputare iudicia. inter duos enim nobis affinitate coniunctos non optamus aliquid tale fieri, unde unum minorem contingat forsitan inveniri. non vos parentum fusus sanguis inflammat, non graviter urit occupata provincia: adhuc de verbis parva contentio est: facillime transigitis, si non per arma vestros animos irritetis. obiciamus quamvis cognato cum nostris coniuratis eximias gentes iustitiamque, quae reges efficit fortiores: cito convertit animos, qui contra se tales sentit armatos. [4] Et ideo salutationis honorificentiam praelocuti legatos nostros illum atque illum ad vos credidimus esse dirigendos, qui vobis et mandata nostra sufficienter insinuent et usque ad fratrem nostrum Gundibadum vel alios reges cum vestra voluntate deproperent, ne videamini eorum inmissione laborare, qui maligne gaudent alieno certamine. avertant enim divina, ut supra vos iniquitas illa praevaleat. commune malum vestrum iudicamus inimicum. nam ille me iure sustinebit adversum, qui vobis nititur esse contrarius.

II.
GUNDIBADO REGI BURGUNDIONUM
THEODERICUS REX.


[1] Grave malum est inter caras regiasque personas voluntates sibimet videre contrarias et dissimulando spectare, ut de uno aliquid dolendum possit emergere. non sine invidia nostra geritur, si nobis patientibus affinium clade dimicetur. habetis omnes per me pignora magnae gratiae: non est unus ab alio segregatus: si quid in vobis delinquitis, meo graviter dolore peccatis. [2] Nostrum est regios iuvenes obiecta ratione moderari, quia illi, si nobis vere sentiunt displicere quod male cupiunt, audaciam suae voluntatis retinere non possunt. verentur senes, quamvis sint florida aetate ferventes. sciant nos adversarios esse contrarietatibus suis et illud velle persequi, ne ab utrisque possit excedi. decet enim nos aspera verba dicere, ne affines nostri ad extremum debeant pervenire. [3] Et ideo illum et illum legatos ad fraternitatem tuam credidimus destinandos, ut, si filio nostro Alarico visum fuerit, ad regem Francorum cum coniuratis nobis gentibus dirigere debeamus, quatenus causa, quae inter eos vertitur, amicis mediis rationabiliter abscidatur. convenit enim tales tantosque reges non inter se lamentabiles rixas quaerere, ut de suis et nos possint casibus sauciare. [4] Quapropter fraternitas vestra adhibito mecum studio eorum nitatur reparare concordiam: quia nemo potest credere sine nostro voto illos ad haec proelia pervenisse, nisi omnino clareat, ne ad conflictum veniant, nostra potius esse certamina. aliqua vero a praesentium gerulis litterarum sermone vobis commisimus intimanda, ut sic prudentia vestra cuncta componat, quemadmodum consuevit deo iuvante perficere, unde solet diligentissime cogitare.

III.
EPISTULA UNIFORMIS TALIS
AD ERULORUM REGEM:
AD GUARNORUM REGEM:
AD THORINGORUM REGEM
THEODERICUS REX.


[1] Superbiam divinitati semper exosam persequi debet generalitatis assensus. nam qui vult opinabilem gentem voluntaria iniquitate subvertere, non disponit ceteris iusta servare. pessima consuetudo est despicere veritatem. credit sibi omnia cedere, si elatum contigerit in abominabili certamine superare. [2] Et ideo vos, quos conscia virtus erigit et consideratio detestabilis praesumptionis accendit, legatos vestros una cum meis et fratris nostri Gundibadi regis ad Francorum regem Luduin destinate, ut aut se de VVisigotharum conflictu considerata aequitate suspendat et leges gentium quaerat aut omnium patiatur incursum, qui tantorum arbitrium iudicat esse temnendum. quid quaerit ultra, cui offertur absoluta iustitia? dicam plane quod sentio: qui sine lege vult agere, cunctorum disponit regna quassare. [3] Sed melius inter initia perniciosa reprimatur assumptio, ut sine labore perficiatur omnium, quod certamen esse poterat singulorum. recolite namque Eurici senioris affectum, quantis vos iuvit saepe muneribus, quotiens a vobis proximarum gentium imminentia bella suspendit. reddite filio eius gratiam, quam tamen agnoscitis vestris utilitatibus attributam. nam si tanto regno aliquid praevaluerit, vos aggredi sine dubitatione praesumit. [4] Quapropter excellentiam vestram epistulari sermone salutantes per legatos nostros illum et illum praesentium portitores verbo vobis aliqua dicenda commisimus, ut vos, qui nostrum sequimini deo iuvante dispositum, unus complectatur assensus et foris hoc agatis, ne in vestris provinciis dimicare possitis.

IIII.
LUDUIN REGI FRANCORUM
THEODERICUS REX.


[1] Ideo inter reges affinitatis iura divina coalescere voluerunt, ut per eorum placabilem animum proveniat quies optata populorum. hoc enim sacrum est, quod nulla permittitur commotione violari. nam quibus obsidibus habeatur fides, si non credatur affectibus? sociantur proximitate domini, ut nationes divisae simili debeant voluntate gloriari et quasi per alveos quosdam concordiae adunata se possint gentium vota coniungere? [2] Quae cum ita sint, miramur animos vestros sic causis mediocribus excitatos, ut cum filio nostro rege Alarico durissimum velitis subire conflictum, ut multi, qui vos metuunt, de vestra concertatione laetentur. ambo estis summarum gentium reges, ambo aetate florentes. non leviter regna vestra quassatis, si data partibus libertate confligitis. virtus vestra patriae non fiat inopinata calamitas, quia grandis invidia est regum in causis levibus gravis ruina populorum. [3] Dicam libere, dicam affectuose quod sentio: impatiens sensus est ad primam legationem arma protinus commovere. a parentibus quod quaeritur, electis iudicibus expetatur. nam inter tales viros et illis gratum est dare, quos medios volueritis efficere. quid de nobis vos ipsi aestimare poteritis, si nos intentiones vestras reliquisse cognoscitis? absit ille conflictus, ubi unus ex vobis dolere poterit inclinatus. abicite ferrum, qui in meum pugnare vultis opprobrium. [4] Iure patris vobis interminor et amantis. ille nos et amicos nostros patietur adversos, qui talia monita, quod non opinamur, crediderit esse temnenda. quapropter ad excellentiam vestram illum et illum legatos nostros magnopere credidimus dirigendos, per quos etiam ad fratrem vestrum, filium nostrum regem Alaricum scripta nostra direximus, ut nullatenus inter vos scandala seminet aliena malignitas: sed in pace perseverantes, quae sunt mediis amicis placabiliter finire debeatis. [5] Per eos etiam et verbo vobis aliqua dicenda mandamus, ut gentes, quae sub parentibus vestris longa pace floruerunt, subita non debeant concussione vastari. illi enim credere debetis, quem vestris utilitatibus arridere cognoscitis, quoniam qui vult alterum in praecipites casus mittere, eum certum est fideliter non monere.

V.
INPORTUNO V. I. PATRICIO
THEODERICUS REX.


[1] Si te aut nobilitas sola decoraret aut meritorum tantum laude polleres, conferendas forsitan dignitates dilatione probabili libraremus, ne magna vilescerent, cum simul omnia funderentur. nunc autem cum te universa facto agmine comitentur nec desit uni quod praedicatur in plurimis, convenit iustitiae nostrae, ut, cum tu copiosa bona protuleris, uberrime te repleat munificentia principalis. [2] Non enim crescendi vobis hic ordo qui multis est: paulatim provehi mediocris probatur esse virtutis, dum morosius agnoscitur quod sub lenitate praeparatur. saltu quodam se tendit vestra prosperitas solaque a vobis perfectio quaeritur, cum vobiscum multa nascantur. elaboratae sunt enim longa aetate vestri generis dignitates, quae notissimo quodam habitaculo lares in vestra posuere familia. [3] Nam, ut prisca saecula transeamus, quae affatim viros visa sunt proferre praecipuos, gemino radias patris ac patrui decore conspicuus: qui non solum ornamentum familiae suae, sed ipsi decus senatui praestitere: modernis saeculis moribus ornabantur antiquis: bonitate praediti, constantia gloriosi, in amicitiam proni, ad odia sumenda difficiles. ita, quod maximum felicitatis genus est, cum multae probarentur esse potentiae, invidiam illos persequentium contigit non habere. [4] Pendebant quin immo circa eos anxia vota civitatis, crescens supra privatos publicus amor. eorum senatus animum, eorum sequebatur turba propositum: et necesse erat Romam velle quod cuncti videbantur optare, miroque prosperitatis eventu firmum circa eos custodiebat arbitrium voluntas vaga populorum, quod inter ceteras dignitates munus iudicamus esse praecipuum. nam si paucorum amor iuste iam gloria est, tantae civitatis affectus quod potest habere praeconium? proinde sicut omnia ingrata videntur obscura, sic generaliter dilecta praeclara sunt. [5] Tot igitur parentum laude decoratus tu etiam morum luce conspicuus sume post consulares fasces emeritos patriciatus insignia, tuarum munus plenarium dignitatum et cani honoris infulis adultam cinge caesariem, qui meritorum laude aetatis praeiudicia superasti. cur enim tardo evenirent praemia, cui tot generis suffragabantur exempla? eligitur quippe in te nascendi laus, vivendi gloria: et cum multa trahas ab antiquis, meruisti placere de propriis. [6] Ab ipso quippe vitae principio, quod inter adulantium greges rarum solet esse, nobilibus studuisti fidem virtutibus exhibere. atque ideo instituti tui firma vestigium, ut qui primaevus gloriam consecutus es, florentibus annis gloriosis honoribus augearis. inspice denique, quanta tuorum praecipua laude decoreris. culpae genus est non te fecisse quod summum est. de maturitate quippe tua multo debent venire meliora, qui in aetate tenera te novimus fecisse praedicanda. confidimus enim nec tui generis institutum nec nostrum circa te errare posse iudicium.

VI.
SENATUI URBIS ROMAE
THEODERICUS REX.


[1] Gratum quidem nobis est, patres conscripti, personae novas ad honorum celsa perducere. delectat peregrini germinis viros gremio Libertatis inserere, ut variis frondescat senatus aula virtutibus. ornat enim talis multitudo conventum et laetam reddit faciem publicam honorata frequentia. sed multo nobis probatur acceptius, quotiens dignitatibus reddimus qui de ipsa curiae claritate nascuntur, quia non sunt de vobis examina nostra sollicita, dum praeiudicata bona transfunditis qui merita cum luce praestatis. origo ipsa iam gloria est: laus nobilitati connascitur. idem vobis est dignitatis quod vitae principium. senatus enim honor amplissimus vobiscum gignitur, ad quem vix maturis aetatibus pervenitur. [2] Haec licet de vobis omnibus veraciter iudicemus, ut ordinis genium complectatur gratia senatorum, maxime serenitatis nostrae luminibus Deciorum sanguis irradiat, qui tot annis continuis similis splendet claritate virtutis: et quamvis rara sit gloria, non agnoscitur in tam longo stemmate variata. saeculis suis producit nobilis vena primarios: nescit inde aliquid nasci mediocre: tot probati quot geniti, et, quod difficile provenit, electa frequentia. en pullulat ex uno germine quadrifarium decus, honor civium, gloria generis, augmentum senatus, qui quamvis fulgeant communione meritorum, invenies tamen quem possis laudare de propriis. [3] Respicite certe iuvenem per formae gratiam, mentis pulchritudine plus placentem. refert facie sanguinis decus, proditur animi natura per vultum et serenitate corporis nubila quoque mentis abstergit. verum haec naturae bona litterarum decoravit insignibus, ut cote magnarum artium detersus mentis penetralibus plus luceret. in libris veterum Decios cognovit antiquos nobilemque progeniem gloriosae mortis beneficio viventem. [4] Felicissimus profecto studiorum labor, cui priscorum carmen contigit discere per parentes et de avita laude primordia teneri pectoris erudire. libet referre quam magno tunc spectaculo totius scholae in eum convertebatur aspectus: quasi cam audiret parentem, illa mox intendebat heredem quaerens, at quae auctorem cognoverat dicere, per huius posset similitudines approbare. [5] Nam sicut indigna posteritas laudes antiqui generis abnegat, ita praeclara de patribus egregie dicta confirmat. creditum est de his omne quod legitur, dum praeconia veterum praesens docuit vena virtutum, in auditorii officina ingeniorum flamma recalente. his quidem formabatur exemplis, sed domesticis felicius producebatur imperiis. [6] Subtracto enim solacio maritali onus regendi mater gloriosa suscepit, quam nec ampla patrimonii cura nec tot filiorum potuit turbare custodia. aluit nutrimentis, auxit patrimoniis, ornavit honoribus et quot edidit familiae iuvenes, tot reddidit curiae consulares. haec igitur rimator morum noster sensus inspexit, qui etiam bonum domesticae virtutis inquirit, ut inter privata laudatis publica debeat ornamenta largiri. [7] Atque ideo, patres conscripti, illustri et magnifico viro Importuno patriciatus culmen indulsimus, ut vester coetus, sicut pullulat sorte nascendi, ita et fascibus possit augeri. impendite parenti gratiam, adunate sententias: vestra est indoles, quam probamus. habetis certe quod vobis ingeniosa laude tribuatis, si amore necessitudinum publicum faciatis esse iudicium et quod pro naturae caritate dependitur, collatum nostris iussionibus aestimetur.

VII.
IANUARIO VIRO VENERABILI EPISCOPO
SALONITANO THEODERICUS REX.


[1] Omnes quidem iustitiam colere et observare praecipimus, sed eos maxime qui divinis honoribus eriguntur, ut supernae gratiae fiant proximi, dum a terrena fuerint cupiditate longinqui. Iohannes itaque flebili nos allegatione pulsavit sanctitatem vestram a se sexaginta orcas olei ad implenda luminaria suscepisse, quarum pretium sibi postulat oportere restitui. bonum quidem votum, si tamen non ibi aliquid misceatur adversum. [2] Nam licet ubique deceat iustitiam custodiri, in illis rebus maxime necessaria est, quae divinis obtutibus offeruntur, ne putemus ignorare deum, unde accipiat, si fraudatis oblationibus adquiescat. et ideo, si veram querimoniam cognoscitis supplicantis, consideratione iustitiae, quam sancta lege praedicatis, facite quae iure debentur sine tarditate restitui: quatenus nullus ingemiscat illata sibi per vos fuisse dispendia, quos decet potius praestare iuvamina. quapropter studete, ut, qui non soletis pro rebus magnis excedere, nunc non videamini, quod absit, in parvitate peccare.

VIII.
VENANTIO V. S. CORRECTORI LUCANIAE
ET BRUTTIORUM THEODERICUS REX.


[1] Iustitiae ratio persuadet ab unoquoque postulari quod ei constat iniungi et pecunias publicas instanter quaerere, ne debitorem neglectus debeat ingravare. nam si remissio in ammonitionibus veniat, cunctos necesse est contemptus involvat. et quodam modo nascitur de pietate crudelitas, si quem neglegis ammonere, postea cogaris exigere. utilis ergo cura est praedicere, quando et occasio subtrahitur delictis et locus emundatur illicitis. [2] Quapropter illustris viri comitis sacrarum largitionum suggestione comperimus pridem tibi secundum morem veterem exactionem binorum et ternorum fuisse delegatam. unde te praesentibus commonemus affatibus, ut secundum canonicariae fidem tempora debeas constituta complere, ne, quicquid dispendii assis publicus sustinuerit, de proprio exsolvere tu cogaris, a quo nec tantae iussioni est habita reverentia nec fides suae promissionis impleta.

VIIII.
POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS
ET CURIALIBUS EST UNIS
CONSISTENTIBUS THEODERICUS REX.


[1] Propositi quidem nostri est nova construere, sed amplius vetusta servare, quia non minorem laudem de inventis quam de rebus possumus adquirere custoditis. proinde moderna sine priorum imminutione desideramus erigere: quicquid enim per alienum venit incommodum, nostrae iustitiae non probatur acceptum. [2] In municipio itaque vestro sine usu iacere comperimus columnas et lapides vetustatis invidia demolitos: et quia indecore iacentia servare nil proficit, ad ornatum debent surgere redivivum quam dolorem monstrare ex memoria praecedentium saeculorum. [3] Atque ideo praesenti auctoritate decernimus, ut, si vera fides est suggerentium nec aliquid publico nunc ornatui probatur accommodum, supra memoratas platonias vel columnas ad Ravennatem civitatem contradat modis omnibus devehendas: ut conlapsis metallis oblitterata facies reddatur iterum de arte pulcherrima et quae situ fuerant obscura, antiqui nitoris possint recipere qualitatem.

X.
FESTO V. I. PATRICIO
THEODERICUS REX.


[1] Decet prudentiam vestram in augendis fabricis regalibus obtemperare dispositis, quia nobilissimi civis est patriae suae augmenta cogitare, maxime cum sit studii nostri illa decernere, quibus cunctos notum est sine suis dispendiis oboedire. [2] Atque ideo magnitudini tuae praesenti ammonitione declaramus, ut marmora, quae de domo Pinciana constat esse deposita, ad Ravennatem urbem per catabolenses vestra ordinatione dirigantur. subvectum vero direximus de praesenti, ne aut mora nostris ordinationibus proveniret aut laborantes aliqua detrimenta sentirent.

XI.
ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS
THEODERICUS REX.


[1] Optamus cunctum diem plenum beneficiis nostris excurrere: optamus ubique praestita nostra radiare, quia in aevum vivit quod munificentia principalis indulserit. quid enim tam regium quam fecisse felicem et eo usque praestare, quo se erectus stupeat attigisse? beneficia siquidem sunt, quae regna sublimant et libertatis dominus iugiter potest crescere, si sibi subiectos studeat ampliare. hoc mansuetudinis nostrae glorioso proposito, quoniam generalitatem patrio fovemus affectu, per indictionem quartam praefecturae urbanae infulas tibi copiosa liberalitate largimur, ut paternis honoribus successio clara laetetur et sub nobis possit proficere quicquid meruit ad nostra saecula pervenire. [2] Circuminspice itaque quam magnum sit primordiis tuis canam Romam potuisse committi, ut in illo amplissimo coetu iudicis videaris eminere suggestu, ubi est arduum vel ipsum obtinere collegium. stude ergo, ut a meritis tuis exigere possis quod nos praestitisse cognoscis. avara fuge, iusta sequere, modesta dilige, iracunda contemne. [3] Quid erit suavius quam in illa turba summorum nobile protulisse iudicium, ubi tot patriciorum corda provocantur ad gratiam, ubi bonum factum celebretur ore sapientum? nusquam maiore laude virtus agitur, quam si recte Roma tractetur. quas divitias aestimes aptiores quam in oculis senatus conscientiae pretiosam gerere puritatem et ante ipsum Libertatis gremium nullis vitiis esse captivum? [4] Viderimus, reliqui fasces qua gloria censeantur: urbanus praesul dignitas est honorum. non patitur claritas illa committere, quod possit nobilis turba nescire. locatus in medium cunctorum ad se trahit aspectum et totius vitae iudicium promulgat fama populorum. haec te et animo concipere et rebus evidentibus explicare credibile apud nos faciunt studia litterarum, ubi cognovisti omne quod deceat et ad usum vitae gloriosae animum, doctorum nimirum institutione, formasti. [5] Fugiat ergo doctrina delictum. indocilis est animi ad vitia trahi: aedificatus libris locum non relinquit iniuriis, ubi in teneris annis adquiritur, quod matura aetate servetur. ad tramitem recti hortentur te tuorum facta seniorum, ammoneat lectionis auctoritas, deinde iudicii nostri electio gloriosa, ut maiora sumere de nobis possis, cum te ea quae commisimus implere cognoveris.

XII.
SENATUI ROMANO
THEODERICUS REX.


[1] Amamus, patres conscripti, dignitates eximias de nostra benignitate nascentes. publici enim decoris mater est mens regentis et quale fuerit dominantis arbitrium, talem parit libertatis aspectum. facilius est quippe, si dicere fas est, errare naturam quam dissimilem sui princeps possit formare rem publicam. hinc est quod cupimus, ut perpetuis honoribus fulgeatis, quia quicquid de vobis fama loquitur, nostris institutionibus applicatur. nam cum omnia celsa mereamini, nostram invidiam tangit, si quid vobis fortasse defuerit. [2] Proinde, quod felicibus sanciatur auspiciis, illustrem Argolicum praefecturae urbanae dignitate promovemus, ut et ille augeatur fascibus et vobis tanti iudicis minime subtrahatur ornatus. scitis enim saepe ex hac familia viros enituisse praecipuos. recordamini provecti avum praefecti dogmatis honore ditatum, cuius innoxiam facundiam fora mirata sunt. studuit vero, cum abundaret eloquio, sciens dicendi peritum debere esse puritate conspicuum. his meritis ad honorum celsa perductus, largitiones sacras protexit fida custodia, implens etiam doctrina quam susceperat magisterii dignitatem, ita in utroque laudatus, ut in singulis crederetur esse praecipuus. [3] Accedit etiam provecti nobilissimus pater, qui comitivae privatarum infulas nullius calumniae acerbitate profanavit, qui affectans famae commoda, pecuniae neglexit augmenta et, quod rarum virtutis exemplum est, his egit temporibus continentem, quibus crimen avaritia non habebat. principis enim propositum facit aut neglegere iudices aut amare virtutes. tot igitur originis documenta praemittens credamus bona de nobili: quia laudabilis vena servat originem et fideliter posteris tradit, quae in se gloriosa transmissione promeruit. favete ergo, patres conscripti, vestris dignitatibus consecrato, ut ad maiora virtutum desideria concitetis quos nos munerum provocamus exemplis.

XIII.
SUNHIVADO V. S.
THEODERICUS REX.


[1] Laborum tuorum longa servitia et exploratae fidei multa documenta hoc nobis iudicium tradunt, ut qui tuos animos moderatus es, nunc alienis moribus praeferaris et praestes provinciae disciplinam, qui privatus amasti continentiam. is enim potest alios bene regere, qui se studuit sub decore tractare. Samnitarum itaque supplicatione permoti hoc remedio laborantibus credidimus subvenire, si spectabilitatem tuam iuberemus ad finienda iurgia proficisci. [2] Unde nunc enitere, ut tam bono iudicio laudabili respondeas instituto, aptumque te nostris praebe mandatis, qui hactenus propria sponte placuisti. intra provinciam itaque Samnii si quod negotium Romano cum Gothis est aut Gotho emersit aliquod cum Romanis, legum consideratione definies, nec permittimus discreto iure vivere quos uno voto volumus vindicare. censebis ergo in commune, quae sunt amica iustitiae, quia nescit personas respicere qui meram cogitat aequitatem.

XIIII.
AURIGENI VIRO VENERABILI EPISCOPO
THEODERICUS REX.


[1] Quamvis iudicio vestro credamus omnia facinora displicere, maxime a vobis confidimus exsecrandum quod matrimonii genialis impugnat affectum. quibus enim animis a continentibus accipitur, quod etiam laicorum detestatione damnatur? Iulianus itaque nobis lacrimabili aditione conquestus est uxorem suam vel res a vestris hominibus iniusta usurpatione pervasas. unde si veram petitionem supplicantis agnoscitis nec se rationabiliter pulsatus absolvit, in auctorem facti sine aliqua tarditate resecate. malum enim cum perseverat, augetur, et remediale bonum est in peccatum accelerata correctio.

XV.
THEODAHADO V. S.
THEODERICUS REX.


[1] Iniuvia quidem nostra est laesa iustitia, quia violationes earum rerum merito ad nos trahimus quas amamus. unde illud maxime inultum esse non patimur, quod in contemptum nostrae iussionis constat admissum. quae enim praesumptio plectenda non audeat, si sacrae iussionis reverenda contemnat? ideoque illum, quem dudum ad viri illustris Sonae iudicium decrevimus convenire isque se inveterata calliditate subitraxit, examini vestro committimus audiendum, ut finem detis iurgio plectibili machinatione dilatato. praestate itaque audientiae curam, ut iustitiae vobis crescat opinio, quando pro remedio causantium committuntur vobis ambigua iurgiorum.

XVI.
GEMELLO V. S.
THEODERICUS REX.


[1] Firmum est iudicium cuius tenetur exemplum, nec locus ambiguitati relinquitur ubi experimenta probabilia suffragantur. exploravimus efficaciam tuam per diversos industriae gradus, sed uni parem meruisti gratiam, variis actionibus aequaliter approbatus. [2] Hinc est quod praesenti tempore in Gallias nobis deo auxiliante subiectas vicarium te praefectorum nostra mittit auctoritas. unde perpende qualia de te videamur habere iudicia, quando ad illos populos mitteris corrigendos, quos nostris laudibus specialiter credimus adquisitos. cara est principi gloria et necesse est de illis amplius esse sollicitum, unde sibi triumphorum venisse sentit augmentum. [3] Age igitur mandata, si cupis in te proficere nostra iudicia. turbulenta non ames: avara declina, ut talem te iudicem provincia fessa suscipiat, qualem Romanum principem transmisisse cognoscat. desiderat viros egregios coacta cladibus suis. effice ut victam fuisse delectet. nihil tale sentiat, quale patiebatur, cum Romam quaereret. abscedat omnis de calamitate tristitia: serenetur tandem nubilus vultus. nunc illam gaudere convenit, cum ad sua vota pervenit.

XVII.
UNIVERSIS PROVINCIALIBUS GALLIARUM
THEODERICUS REX.


[1] Libenter parendum est Romanae consuetudini, cui estis post longa tempora restituti, quia ibi regressus est gratus, ubi provectum vestros constat habuisse maiores. atque ideo in antiquam libertatem deo praestante revocati vestimini moribus togatis, exuite barbariem, abicite mentium crudelitatem, quia sub aequitate nostri temporis non vos decet vivere moribus alienis. [2] Proinde de necessitatibus vestris innata nobis mansuetudine cogitantes, quod feliciter dictum sit, spectabilem virum Gemellum, vicarium praefectorum, fide nobis et industria comprobatum ad componendam provinciam credidimus dirigendum: sperantes in nullo eum posse delinquere, qui nobis peccantes graviter intellegit displicere. [3] Quapropter ordinationibus eius ex nostris iussionibus oboedite, quia eum credimus vobis profutura decernere. recipite paulatim iuridicos mores. non sit novitas molesta, quae proba est. quid enim potest esse felicius quam homines de solis legibus confidere et casus reliquos non timere? iura publica certissima sunt humanae vitae solacia, infirmorum auxilia, potentum frena. [4] Amate unde et securitas venit et conscientia proficit. gentilitas enim vivit ad libitum: ubi magis mortem reperit propriam, qui potest habere quod placeat. vos iam securi ostentate divitias: parentum bona longo situ recondita prodantur in lucem: quia tantum quis nobilior erit quantum et moribus probis et luculenta facultate reluxerit. [5] Ideo enim vobis vicarium praefecturae direximus, ut cum tanta dignitate et civilem videamur regulam destinasse. fruemini quod tantum audiebatis. intellegite homines non tam corporea vi quam ratione praeferri et illos merito crescere qui possunt aliis iusta praestare.

XVIII.
GEMELLO V. S.
THEODERICUS REX.


[1] Merentur bona, qui nostram visi sunt elegisse clementiam, ut eos veraciter iudicasse per augmenta propria possimus ostendere. quod si talibus viris publica decet prospici largitate, quanto magis eos sua dignum est possidere, quod commune munus probatur esse iustitiae? [2] Spectabilis itaque Magnus, hostium conversatione damnata quod natus est reminiscens, ad Romanum repatriavit imperium: cuius absentia contigisse dicitur ut eius potuisset perire substantia. atque ideo praesenti iussione sancimus, quatenus tam in agris quam mancipiis urbanis aut rusticis, vel quicquid sibi competens quolibet modo nunc amissum potuerit comprobare, sine aliqua recuperet tarditate, retinens ex nostra auctoritate dominii ius omne quod habuit: nec quaestionem eum de rebus sibi antiqua possessione competentibus volumus sustinere, cui propositi nostri est etiam nova praestare.

XVIIII.
COMMONITORIUM. DANIELI
THEODERICUS REX.


[1] Decet ut palatio nostro servientibus iustis commodis consulamus, quia fructuosus esse debet publicus labor, ut, quamvis obsequia nobis gratuita iure debeantur, servitia tamen per moderata compendia provocemus. et ideo artis tuae peritia delectati, quam in excavandis atque ornandis marmoribus diligenter exerces, praesenti auctoritate concedimus, ut, te rationabiliter ordinante, dispensentur arcae quae in Ravennati urbe ad recondenda funera distrahuntur, quarum beneficio cadavera in supernis humata sunt, lugentium non parva consolatio, quando animae tantum de mundi conversatione discedunt, corpora vero dulces quondam superstites non relinquunt. [2] Hinc quibusdam veniunt dolores ad pretium, et miserabili sorte votorum crescit mercantibus de humana morte compendium. ita tamen, ut non sit iniqua sub hac occasione taxatio, ne cogantur miseri inter acerba luctuum gravia plorare dispendia facultatum et nefanda devotione constricti aut urgeantur patrimonia pro mortuis perdere aut dilecta corpora vilissimis foveis potius dolentes abicere. sit modus in voluntate poscentium, quando ipsa miseratio pro ementibus facit. nam minus debet laedi, cui amplius pro pietatis officio videtur imponi.

XX.
TRIVVILAE SAIONI ET FERROCINCTO
APPARITORI THEODERICUS REX.


[1] Inter gloriosas rei publicae curas, quas perpeti cogitatione deo auxiliante revolvimus, cordi nostri est levamen humilium, ut contra potentiam superborum nostrae pietatis erigamus obstaculum, nec liceat quicquam apud nos audaciae, cuius est propositi superba calcare. [2] Castorii igitur flebili calamitate permoti, quem exitialis hactenus diversorum pressit invidia, occasionem praebuit salutaribus constitutis, ut plus valeret nostrae pietatis auxilium quam iniqua calliditas improborum. atque ideo praesenti vobis auctoritate decernimus, ut, si praefectus vir magnificus Faustus ea quae Castorius possidebat vel titulis ingravavit vel privata usurpatione detinuit, mox ei praedium cum alio eiusdem meriti vobis imminentibus a pervasore reddatur, ut crudelibus damnis afflicto pietatis nostrae remedio consulamus. [3] Si quis autem in hac praesumptione medius invenitur, ut ad ea quae iussa sunt idoneus nequeat reperiri, ad nos deducite vinculis illigatum, ut poena possit satisfieri cuius facultas non sufficit ultioni. tali igitur confusione iam iniquae mentis impetus conquiescat, ne non tam Castorium quam nostrum votum persecutus esse videatur. [4] Quod si posthac qualibet occasione saepe memoratum Castorium notus ille artifex nocere temptaverit, quinquaginta librarum auri multa protinus feriatur sitque maior cruciatibus poena respicere illaesum, quem videre desideravit afflictum. en factum quod cunctas protinus temperet ac corrigat potestates: praetorii praefectus bacchari non est in humilis laesione permissus et cui a nobis assurgitur, officiendi potestas miseris abrogatur. hinc omnes intellegant, quo amore delectemur aequitatis, ut et potentiam iudicum nostrorum velimus imminuere, quatenus bona conscientiae possimus augere.

XXI.
FAUSTO V. I.
THEODERICUS REX.


[1] Humanae consuetudinis mos est, ut variata plus capiant et quamvis in usum habeantur eximia, fastidium praestet omne quod satiat. proinde sacris moenibus iugiter immoranti disponendae utilitatis propriae causa indutias tibi postulas debere concedi, non quod habitatio tam clara pertaedeat, sed quo dulcior fiat renovata regressio. atque ideo illustri magnitudini tuae secedendi ad provinciam quattuor mensium indutias pietas nostra largitur: ita ut expletis eisdem ad penates proprios redire festines, quatenus habitatio Romana, quam multiplici volumus densare conventu, subtractis incolis terrarum opinatissima non rarescat. hoc etiam et vobis iudicamus aptissimum, quando senator Romanus alibi possit dolere tardatus. ubi enim illa gratia parentum? ubi tanta moenium possit respici pulchritudo? piaculi genus est absentem sibi Romam diutius facere, qui in ea possunt constitutis laribus habitare.

XXII.
ARTEMIDORO V. I.
THEODERICUS REX.


[1] Congruit comitatum nostrum viris nos decorare nobilibus, ut et illorum expleatur votum et obsequium nostrum ornent merita personarum. proinde magnitudinem tuam ad conspectus nostros, quos tibi non ambigimus esse gratissimos, his oraculis evocamus, ut qui longa nobiscum aetate versatus es, praesentiae nostrae dulcedine capiaris. festinat enim ad principem, qui vel solum potest videre propitium: nam cui licet habere nostra colloquia, munera credit esse divina. quapropter non tardamus desiderium, cuius optamus aspectum. venire te gaudentem credimus, quem alacriter sustinemus.

XXIII.
COLOSSEO V. I. COMITI
THEODERICUS REX.


[1] Iuvat probatis ordinanda mandare, siquidem et de talibus iudicium gaudet eligentis et eorum secura substantia est, quae committitur approbatis. nam ut optamus esse qui placeat, ita curamus ut qui placuerit enitescat. [2] Proinde prosperis initiatus auspiciis ad Sirmiensem Pannoniam, quondam sedem Gothorum, proficiscere inlustris cinguli dignitate praecinctus commissamque tibi provinciam armis protege, iure compone, ut antiquos defensores recipere laeta possit, quae se nostris parentibus feliciter paruisse cognoscit. [3] Nosti qua te nobis conversationis sinceritate commendes. sola tibi placendi via est, si quae gerimus imiteris. aequitatem fove, innocentiam animi virtute defende, ut inter nationum consuetudinem perversam Gothorum possis demonstrare iustitiam: qui sic semper fuerunt in laudum medio constituti, ut et Romanorum prudentiam caperent et virtutem gentium possiderent. remove consuetudines abominanter inolitas: is verbis ibi potius, non armis causa tractetur: non sit coniunctum negotium perdere cum perire: abiurator alieni furtum, non animam reddat: ne plus intentio civilis rapiat quam bella consumant: scuta in hostes erigant, non parentes. [4] Et ne quem forte ad mortem videatur praecipitare paupertas, redde pro talibus gloriosum plane damnum, lecturus a nobis gratiae uberrimum fructum, si civile ibi potueris plantare propositum et nostris vere iudicibus dignum, si dispendium iudex subeat, ut vitam periturus adquirat. quapropter consuetudo nostra feris mentibus inseratur, donec truculentus animus belle vivere consuescat.

XXIIII.
UNIVERSIS BARBARIS ET
ROMANIS PER PANNONIAM
CONSTITUTIS THEODERICUS REX.


[1] Institutum suum providentia nostra non deserit, cum subiectis semper intenta profutura disponit, ut ad maiorem devotionem concitentur qui sui curam nos habuisse cognoscunt. [2] Hinc est quod Colosseo viro illustri nomine viribusque praepotenti gubernationem vestram defensionemque commisimus, ut qui suae multa dedit hactenus experimenta virtutis, augeatur potius in futuris. atque ideo parientiam vestram saepius approbatam nunc quoque eidem praesenti monstrate, quatenus in his quae pro regni nostri utilitate rationabiliter agenda praeceperit, devotione probabili compleantur: quia fidem constantia probat et ille integritatem propriae asserit mentis, qui iugibus persistit obsequiis. [3] Illud praeterea vos credidimus ammonendos, ut non in vos, sed in hostem saevire cupiatis. res parva non vos ducat ad extrema discrimina: adquiescite iustitiae, qua mundus laetatur. [4] Cur ad monomachiam recurratis, qui venalem iudicem non habetis? deponite ferrum, qui non habetis inimicum. pessime contra parentes erigitis brachium, pro quibus constat gloriose moriendum. quid opus est homini lingua, si causam manus agat armata? aut pax esse unde creditur, si sub civilitate pugnetur? imitamini certe Gothos nostros, qui foris proelia, intus norunt exercere modestiam. sic vos volumus vivere, quemadmodum parentes nostros cernitis domino praestante floruisse.

XXV.
SIMEONIO V. C. COMITI
THEODERICUS REX.


[1] Amamus publicis actionibus personas inserere morum probitate conspicuas, ut per obsequia fidelium nobis crescat utilitatis augmentum. proinde sinceritatem animi tui per praeclara documenta noscentes siliquatici titulum, quem fidae dominicatus iure dederamus discussioni indictionis primae, secundae vel tertiae per provinciam Dalmaticam, ordinatio tibi nostra committit: ut quolibet fraudis vestigio damnum publicum te fuerit explorante repertum, procul dubio nostris aerariis inferatur: quia non tantum lucra quaerimus, quantum mores subiectorum deprehendere festinamus. [2] Praeterea ferrarias praedictae Dalmatiae cuniculo te venitatis iubemus inquirere, ubi rigorem ferri parturit terrena mollities et igne decoquitur, ut in duritiam transferatur. hinc auxiliante deo patriae defensio venit: hinc agrorum utilitas procuratur et in usus humanae vitae multiplici commoditate porrigitur. auro ipsi imperat et servire cogit locupletes pauperibus constanter armatis. convenit itaque hanc speciem diligenti indagatione rimari, per quam et nobis generantur lucra et hostibus procurantur exitia. esto ergo de antefata discussione sollicitus et in publicis utilitatibus temperatus, ut nostrum rationabile compendium crescendi tibi procurare possit augmentum.

XXVI.
OSUIN V. I. COMITI
THEODERICUS REX.


[1] Quamvis prudentiae tuae sit utilitati publicae deputatis ferre praesidium. tamen ammonitio nostra se cumulat, ut securius fiat. ubi se reverentia nostrae iussionis accommodat. Simeonium itaque virum clarissimum, cuius fides olim nobis est cognita vel devotio comprobata, ad ordinationem siliquatici nec non ferrariarum ad provinciam Dalmatiam nostra ordinatione direximus. cui expetita solacia non negetis, ut sublimitas tua nobis commendatior fiat, cum actibus se publicis praebere festinat.

XXVII.
IOHANNI V. S. CONSULARI CAMPANIAE
THEODERICUS REX.


[1] Propositum est pietatis regiae locum iniustis odiis amputare et potestatis armatae supercilium cohibere reverentia iussionum. infesta est siquidem humilibus superioris offensa, cum ad laudem trahitur, si vindicta de mediocribus adquiratur. proinde diu varia persecutione iactatus ad pietatis nostrae remedia haud irrite convolasti, asserens eminentissimam praefecturam tibimet esse terrori, ne privata odia in te satiarentur per publicam disciplinam. [2] Sed nos, qui donatas dignitates iustitiae parere cupimus, non dolori, contra illicitas praesumptiones nostra te tuitione vallamus, ut regiae maiestatis obiectu ferventium furor animorum in suis cautibus elidatur et de se magis poenam sumat protervia, dum cohibetur innoxia. tamdiu enim iudex dicitur, quamdiu et iustus putatur, quia nomen, quod ab aequitate sumitur, per superbiam non tenetur. [3] Restat nunc, ut assumptum impleas consularitatis officium et te utilitatibus publicis, quas tuos egisse constiterit decessores, sedulus ac devotus impendas quantumque a nobis protegeris, tantum modestiae parere festines. nam si gaudio perfrueris, quod a laesione tua praefectos praetorio remotos esse cognoscis, qui sub illo esse monstraris, quid te male agentem passurum esse cognoscis?

XXVIII.
CASSIODORO V. I. PATRICIO
THEODERICUS REX.


[1] Gratus nobis est eorum semper aspectus qui nostris animis gloriosis actionibus insederunt, quoniam perpetuum obsidem dederunt amoris sui qui apud nos probati sunt studere virtuti. proinde magnitudinem tuam glorioso nobis servitio probatam ad comitatum iussis praesentibus evocamus, ut et ornatus de te regalibus crescat obsequiis et tu nostris conspectibus augearis. [2] Convenit enim te etiam requiri, qui nostra fecisti eximie tempora praedicari. ornasti de conscientiae integritate palatia: dedisti populis altam quietem. hinc omnibus factus notior, quia qui voluit te positum in potestate nescivit: praesentati autem tribunalibus iudicem sine damni aliquo terrore viderunt: pretiosior factus cunctis, quia nullo praemio vendebaris. quis talem non desideret videre, cui nos publice constat gratiam rettulisse? nam qui alterum reprimere conati sumus, te etiam palatio teste laudavimus. tende gradus, accelera festinus adventum. alacrem venire convenit, qui se a principe sustineri posse cognoscit.

XXVIIII.
ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS
THEODERICUS REX.


[1] Quis nesciat nostrum esse commodum supplicantis quaestum et illud bonis principibus crescere, quod benigna possunt largitate praestare? hoc sunt enim regia dona, quod semina: sparsa in segetem coalescunt, in unum coacta depereunt. optamus ergo munera multis collata dividere, ut possint ubique nostra beneficia pullulare. [2] Atque ideo viri illustris et magnifici patricii Paulini actorum supplicatione suscepta, quae habetur in subditis, horrea longi temporis vetustate destructa, quibus illud atque illud vocabulum praefixit antiquitas, si nunc usui publico minime necessaria esse monstrantur nec aliqua ibidem est species quae ad fiscum pertinet congregata, praefato viro cum omnibus ad se pertinentibus absoluta liberalitate concedimus, ut aedificandi et ad posteros transmittendi assumpta licentia suis utilitatibus profutura disponat, quia confert magis rei publicae munus quisquis diruta maluerit suscipere reparanda, in ea praesertim urbe, ubi cuncta dignum est constructa relucere, ne inter tot decora moenium deformis appareat ruina saxorum. in aliis quippe civitatibus minus nitentia sustinentur: in ea vero nec mediocre aliquid patimur, quae mundi principaliter ore laudatur.

XXX.
ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS
THEODERICUS REX.


[1] Romanae civitatis cura nostris sensibus semper invigilat. quid est enim dignius, quod tractare debeamus, quam eius reparationem exigere, quae ornatum constat nostrae rei publicae continere? proinde illustris sublimitas tua spectabilem virum Iohannem nos direxisse cognoscat propter splendidas Romanae cloacas civitatis, quae tantum visentibus conferunt stuporem, ut aliarum civitatum possint miracula superare. [2] Videas illic fluvios quasi montibus concavis clausos per ingentia signina decurrere: videas structis navibus per aquas rapidas non minima sollicitudine navigari, ne praecipitato torrenti marina possint naufragia sustinere. hinc, Roma, singularis quanta in te sit potest colligi magnitudo. quae enim urbium audeat tuis culminibus contendere, quando nec ima tua possunt similitudinem reperire? et ideo supra dicto Iohanni officii vestri solacia vos praebere censemus, quoniam ordinationes nostras publicas volumus implere personas, privatas manus amoventes, quae audacius merguntur illicitis.

XXXI.
SENATUI URBIS ROMAE
THEODERICUS REX.


[1] Quamvis universae rei publicae nostrae infatigabilem curam desideremus impendere et deo favente ad statum studeamus pristinum cuncta revocare, tamen Romanae civitatis sollicitiora nos augmenta constringunt, ubi quicquid decoris impenditur, generalibus gaudiis exhibetur. pervenit itaque ad nostram conscientiam suggestione multorum, quae prava non potest dissimulare commissa, plura in praeiudicio urbis Romanae detestabiles praesumptores assumere, ut cui nos summum adhibere desideramus studium, dolum patiatur iniustum. [2] Quapropter ordinationes nostras ad vestram facimus notitiam pervenire, quibus amplius credimus civitatis vestrae dispendia displicere. dicitur ergo commodi cura privati aquam formarum, quam summo deceret studio communiri, ad aquae molas exercendas vel hortos rigandos fuisse derivatam: turpe et miserabile hoc in illa urbe fieri, quod per agros vix deceret assumi. [3] Et quia non possumus admissi qualitatem ultra iura corrigere, ne, dum fabricis prodesse volumus, legum culmina destruamus, si huius nefandissimae rei dominus tricennii praescriptione munitur, accepto pretio competenti suum vendat errorem, ut, quod laesionem publicis praestat fabricis, non praesumatur ulterius, ne quod nunc sub largitate corrigimus, postea severissime vindicemus. [4] Si vero tale aliquid moderna praesumptione temptatum est, sine dubitatione tollatur. unius enim desiderio prava generalis debet utilitas anteferri, cui vel in causis iustis raro poterit obviari. mancipia vero formarum servitio principum provisione deputata in privatorum cognovimus transisse dominium. aes praeterea, non minimum pondus, et quod est facillimum direptioni, mollissimum plumbum, de ornatu moenium referuntur esse sublata, quae auctores suos saeculis consecrarunt. aes enim Ionos Thessaliae rex, plumbum Mida regnator Phrygiae reppererunt. et quam miserum est, ut unde famam providentiae alii susceperunt, nos opinionem neglegentiae incurrisse videamur? templa etiam et loca publica, quae petentibus multis ad reparationem contulimus, subversioni fuisse potius mancipata. [5] Et quoniam malarum rerum emendatio nos delectat, ne concessa videatur ex taciturnitate licentia, Iohannem virum spectabilem electum nostra iustitia ad haec, quae supra memoravimus, direximus inquirenda, ut cuncta suo ordine discussa nobis relationis obsequio lucidentur, quatenus, quid de singulis rebus aut de praesumptoribus earum fieri oporteat, more nostrae iustitiae censeamus. adhibete nunc studia, praestate solacia, ut inquisitionem, quam debueratis petere, grata videamini mente complere.

XXXII.
GEMELLO V. S.
THEODERICUS REX.


[1] Constat apud nos fidelium non perire servitia, sed in tristibus impensa recipere in meliore fortuna. Arelatensibus itaque, qui nostris partibus perdurantes gloriosae obsidionis penuriam pertulerunt, per indictionem quartam fiscalia tributa nostra relaxat humanitas, ita ut futuro tempore ad solitam redeant functionem, quatenus et nos bene meritis vicissitudinem reddidisse videamur et ab illis, cum res poposcerit, solita devotio non negetur. [2] Satientur in libertate qui pro nobis in angustiis esurire maluerunt: sint laeti qui tristitiam fideliter pertulerunt. non decet statim de tributis esse sollicitum, qui casum vix potuit declinare postremum. a quietis ista, non obsessis inquirimus. quid enim a domino agri exigas, quem eum non coluisse cognoscas? pretiosum vectigal iam nobis dederunt fidei suae. iniustum est ut viles pecunias exigantur qui gloriosas conscientias obtulerunt.

XXXIII.
ARGOLICO V. I. PRAEFECTO URBIS
THEODERICUS REX.


[1] Gratum nobis est vota nostra circa sacri ordinis augmenta proficere. laetamur tales viros emergere, qui senatoria mereantur luce radiare, ut laude conspicuis deferatur gratia dignitatis. curia namque disciplinis veterum patet: nec ei iudicari potest extraneus, qui bonarum artium est alumnus. atque ideo illustris magnificentia tua in clarissimo Armentario atque Superbo eius filio ea faciat exhiberi, quae circa referendos curiae cana dictat antiquitas. [2] Hic est enim praefatus Armentarius, qui et parentum bono et suo nobis commendatur ingenio, exigens meritis quam sperat precibus dignitatem. nam quid dignius, si et senatorio vestiatur honore togata professio, ut in illa turba doctorum audeat liberam proferre sententiam, nec frenetur imperitiae terrore, quem hortantur ad vocem iura facundiae? [3] Gloriosa est denique scientia litterarum, quia quod primum est in homine, mores purgat: quod secundum, verborum gratiam sumministrat: ita utroque beneficio mirabilis ornat et tacitos et loquentes. ducantur ergo ad penetralia Libertatis laudati merito suo, ornati nostro iudicio, habituri sine dubio gratissimum senatum, quorum ars est facere de irato benivolum, de suspecto placatum, de austero mitem, de adversante propitium. quid ergo patribus imponere non possit, qui flectere animum iudicantis evaluit?

XXXIIII.
MASSILIENSIBUS
THEODERICUS REX.


[1] Propositi nostri est probatas fortitudine et moderatione personas ad ordinationem vestram defensionemque dirigere, ut et provincialium ratio sublevetur et utilitas publica bonis praesidentibus augeatur. [2] Proinde comitem Marabadum nobis aequitate compertum ad Massiliensem civitatem credidimus dirigendum, ut quicquid ad securitatem vel civilitatem vestram pertinet, deo iuvante perficiat memorque gratiae nostrae curam possit habere iustitiae, minoribus solacium ferat, insolentibus severitatem suae districtionis obiciat, nullum denique opprimi iniqua praesumptione patiatur, sed omnes cogat ad iustum, unde semper floret imperium. [3] Quapropter designato viro in his, quae vobis pro publica utilitate praeceperit, libentibus animis oboedite, ut fides vestra, quae iam prioribus monstratur exemplis, subsequentibus quoque declaretur indiciis, quia gratius est obsequium quod devotione perpeti custoditur. nos autem reddere cogitamus locum vicissitudini, qui impensa servitia non possumus oblivisci.

XXXV.
ROMULO
THEODERICUS REX.


[1] Liberalitatem nostram firmam decet tenere constantiam, quia inconcussum esse debet principis votum nec pro studio malignorum convelli, quod nostra noscitur praeceptione firmari. atque ideo praesenti iussione censemus, ut, quicquid ex nostra ordinatione patricium Liberium tibi matrique tuae per pittacium constiterit deputasse, in suo robore debeat permanere, nec a quoquam metuas irrationabilem quaestionem, qui nostri beneficii possides firmitatem.

XXXVI.
ARIGERNO V. I. COMITI
THEODERICUS REX.


[1] Pietatis nostrae propositum est miserandis fletibus audientiam non negare, maxime cum moris nostri sit ad leges cuncta remittere, ut et conquerens mereatur effectum et pulsatus nullum se queratur sustinuisse praeiudicium. proinde Firminus contra magnificum virum patricium Venantium se dicit habere negotium et frequenter ab eo eius propositiones fuisse contemptas. [2] Et quia in causis semper est suspecta potentia, dum velle creditur quod posse iudicatur, antefatum servata reverentia a te praecipimus ammoneri, ut sub sponsione legitima instructam personam ad comitatum nostrum dirigere se promittat, qui apud delegatos motu nostro iudices eius intentionibus valeat praebere responsum: actor hic poenam suae recepturus audaciae, si contra magnificum virum habuerit falsitatis eventum.

XXXVII.
PETRO EPISCOPO
THEODERICUS REX.


[1] Si in alienis causis beatitudinem tuam convenit adhiberi, ut per vos iurgantium strepitus conquiescat, quanto magis ad vos remitti debet quod vos spectat auctores? atque ideo sanctitas vestra a Germano nos aditos flebili allegatione cognoscat, qui se filium legitimum asserit quondam Thomatis, dicens partem facultatis patris sui a vobis

detineri sibimet legibus competentem. [2] Quae petitio si veritate fulcitur et genitoris eius substantiam probatis iure competere supplicanti, considerata iustitia, quam monetis, sine observationis longae dispendio debita tribuantur, quoniam causarum vestrarum qualitas vobis debet iudicibus terminari, a quo expectanda est magis quam vobis. imponenda iustitia. quod si hanc causam sub aequitate vestrum minime definit arbitrium, noveritis supplicis querelam ad nostram audientiam perducendam. vos enim docetis voces pauperum non debere neglegi, quas potest iustitia comitari.

XXXVIII.
VVANDIL
THEODERICUS REX.


[1] Quamvis pietatis nostrae constet esse votum, ut ubique civilia, ubique moderata peragantur, maxime tamen optamus bene geri in regionibus Gallicanis, ubi et recens vastatio non portat iniuriam et ipsa initia bene plantare debent nostri nominis famam. principis siquidem opinionem longe lateque disseminat subiectorum custodita securitas, et ubi exercitus dirigitur, non gravandi, sed defendendi potius existimentur. [2] Atque ideo praesenti auctoritate delegamus, ut in Avinione, qua resides, nulla fieri violenta patiaris. vivat noster exercitus civiliter cum Romanis: prosit eis destinata defensio nec aliquid illos a nostris sinatis pati, quos ab hostili nitimur oppressione liberari.

XXXVIIII.
FELICI V. I. CONSULI
THEODERICUS REX.


[1] Aequitatis ratio persuadet, ut exercentibus laetitiam publicam consuetudinem servemus antiquam, praesertim a consule venientem, cuius constat esse propositi, ut debeat ex liberalitate laudari, ne videatur aliud dignitas promittere et aliud senatorem velle complere. quocirca sub opinione munifici parcum non decet inveniri, quia inumbrat famam publicam in consule tenacitatis obscuritas. [2] Quapropter illustris magnitudo tua a Mediolanensibus aurigis nos aditos esse cognoscat illa sibi vestris temporibus fuisse subtracta, quae mos priscus indulserat, cum praestante tempore munificentia sit pro lege. proinde si nullo mendacio asserta vitiantur, sublimitatem vestram sequi convenit vetustatem, quae suo quodam privilegio velut debita quae donantur exposcit. nec licet negari, quod te cognoscis sub antiquitate largiri.

XL.
UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS
CONSTITUTIS THEODERICUS REX.


[1] Quamvis sensum nostrae pietatis turba multiplex cogitationis intraret et diversas regni partes consueta sedulitate respiceret, festine tamen remedia vestrae utilitatis aspeximus, quoniam apud conscientiam nostram laesionis genus est profutura tardare nec possumus aestimare iucundum, quod ingrata fuerit dilatione suspensum. nam aegrescentibus morbis laesio debacchari permittitur, cum medicina differtur. [2] Vobis itaque hostili feritate vastatis pro qualitate laesionis per indictionem quartam relaxatam agnoscite tributariam functionem, quia non gratulamur exigere, quod tristis noscitur solutor offerre. ita tamen ut de illis, quae constat intacta, exercituales iuventur expensae: quia in totum devotio deserere non debet quos pro se laborare cognoscit. invalidus est siquidem ieiunus defensor nec animus ministrat audaciam, cum virtus corporeo fuerit robore destituta.

XLI.
GEMELLO V. S.
THEODERICUS REX.


[1] Tolerabile fit omne quod aequabili ordinatione disponitur, quia divisum onus sub communione subiectos certum est non gravare: pars enim extrema ad unumquemque redit, cum summa universos incluserit. [2] Tritici itaque speciem, quam ob exercituales expensas nostra providentia de Italia destinavit, ne fatigata provincia huius praebitione laederetur, ad castella supra Druentiam constituta de Massiliensibus horreis constat esse portandam. [3] Quapropter iubemus ut studium devehendi supradictae speciei commune subeatur, quatenus celeriter possit fieri, quod universitatis studio videtur assumi.

XLII.
UNIVERSIS PROVINCIALIBUS IN GALLIIS
CONSTITUTIS THEODERICUS REX.


[1] Non occurritur sub principe benigno remedia postulare subiectos, quoniam supplicationem praecedit humanitas et miro modo posteriora fiunt vota quam praestita. nuper siquidem moti iustitia iusseramus, ut pars aliqua illaesa provinciae Gothis nostris alimonia reperta praestaret. [2] Sed quia licet principem semper humaniora censere, dum varietatis non habet vitium, quod pro beneficio fuerit immutatum, sed ut nec minima possessores illatione gravarentur, ex Italia destinavimus exercituales expensas, ut ad defensionem vestram directus exercitus nostris humanitatibus aleretur solumque auxilium provinciae de tam magna congregatione sentirent. [3] Ducibus etiam ac praepositis sufficientem transmisimus pecuniae quantitatem, ut eorum praebendae, quae non potuerunt convehi, ibi debuissent sine alicuius dispendio comparari, quia delectui vestro nec illa volumus imponere, quae vos potuistis, ut arbitramur, offerre.

XLIII.
UNIGIS SPATHARIO
THEODERICUS REX.


[1] Delectamur iure Romano vivere quos armis cupimus vindicare, nec minor nobis est cura rerum moralium quam potest esse bellorum. quid enim proficit barbaros removisse confusos, nisi vivatur ex legibus? [2] Quapropter cum deo propitio Gallias exercitus noster intravit, si qua mancipia servitium declinantia ad alios se, quam quibus videbantur competere, contulerunt, prioribus dominis iubemus sine aliqua dubietate restitui, quia confundi non decent iura imperante iustitia nec potest abiecto favere servitio libertatis defensor. [3] Aliorum forte regum proelia captarum civitatum aut praedas appetunt aut ruinas: nobis propositum est deo iuvante sic vincere, ut subiecti se doleant nostrum dominium tardius adquisisse.

XLIIII.
UNIVERSIS POSSESSORIBUS ARELATENSIBUS
THEODERICUS REX.


[1] Quamvis primum sit laesos incolas refovere et in hominibus magis signum pietatis ostendere, tamen utrumque humanitas nostra coniungit, ut et largitatis remedio civibus consulamus et ad cultum reducere antiqua moenia festinemus. sic enim fiet, ut fortuna urbis, quae in civibus erigitur, fabricarum quoque decore monstretur. [2] Pro reparatione itaque murorum Arelatensium vel turrium vetustarum certam pecuniae direximus quantitatem. [3] Victualia quoque, quae vestras relevare videantur expensas, fecimus praeparari, ut vobis destinentur, cum tempus navigationis arriserit. relevate nunc animos et de nostra promissione recreati futurae copiae spem tenentes divino favore habetote fiduciam, quia non minus est quod nostris verbis quam quod horreis continetur.

XLV.
ARIGERNO V. I. COMITI
THEODERICUS REX.


[1] Iustitiae nostrae convenit, ut de indultis beneficiis calumnias fieri non sinamus, et quicquid prava interpretatione tegitur, fugata mendacii nube revelemus. defensores itaque sacrosanctae ecclesiae Romanae conquesti sunt beatae recordationis quondam Simplicium domum in sacratissima Urbe positam ab Eufraxio acolutho instrumentis factis sollemniter comparasse, quam per annorum longa curricula ecclesiam Romanam quieto iure suggerunt possedisse et in usus alios transtulisse securitate dominii. [2] Nunc autem existere Samareae superstitionis improba fronte duratum, qui synagogam ibidem fuisse iniquis conatibus mentiatur, cum ad humanos usus habitacula longe aliter formata doceantur, quam potest esse memorata constructio. quapropter magnitudo tua conscientiae suae probata iustitia causam diligenti examinatione discutiat et, si vera cognoverit quae veniunt in querelam, considerata aequitate definiat. nam si humanis actibus sunt calumniae summovendae, quanto magis emendanda credimus quae contumeliam divinitatis tangere iudicamus!

XLVI.
ADEODATO
THEODERICUS REX.


[1] Materia est gloriae principalis delinquentis reatus, qua nisi culparum occasiones esnergerent, locum pietas non haberet. quid enim salubris ordinatio gerat, si morum probitas cuncta componat? arida siccitas beneficium madentis pluviae exoptat. salutiferis medentium manibus nisi infirma valitudo non indiget. sic dum imbecillitati succumbitur, convenienter remedia tribuuntur. quapropter casibus asperis praestandum est sub iustitiae laude moderamen, ut nec vindictam sinamus superare peccata nec culpam insultare patiamur legibus impunitam. [2] Datis itaque precibus allegasti viri spectabilis Venantii Lucaniae at Bruttiorum praesulis odiorum te acerbitate compressum, custodiae longo situ laborantem, in confessionem raptus adultae puellae Valerianae fuisse compulsum, ut gratius fuerit spem citae mortis expetere quam tormentorum crudelia sustinere. inter supremas enim angustias anhelantis votum est perire quam vivere, quia detestabilis sensus poenarum excludit dulcissimae salutis affectum. illud etiam, quod minime iustitia pateretur, adiciens defensorum tibi patrocinia saepius postulanti fuisse subtracta, cum adversarii florentes ingenio etiam innocentem te possent legum laqueis obligare. [3] Quae supplicatio cum efficaciter animum nostrae pietatis intraret paulatimque ad misericordiae iura deflecteret, occurrit Bruttiorum praesulis missa relatio, quae privatam allegationem tragoediae suae voce compressit, negando credi contra fidem publicam fallaciter supplicanti. [4] Ideoque asperitatem poenae nostra lenitate mollimus, statuentes ut ex die prolati oraculi sex mensium patiaris exilium, ita ut nulli post constituta nostra sub qualibet interpretatione tibi liceat obicere crimen infamiae, quando fas est principi maculosas notas vitiatae opinionis abstergere, sed hoc exacto tempore patriae rebusque omnibus reformatus, ius tibi sit liberum omne quod primitus, quia nulla te ingemiscere probri adustione censemus, quem temporali volumus exilio detineri: poenam trium librarum auri nihilominus comminantes, si quis aut obviando aut aliter intellegendo praesens nostrum violare temptaverit constitutum. [5] Sed quoniam haec statuta ad innocentes nolumus usque protendi, ne sua cuique minime videatur ignorantia profuisse, praesenti auctoritate eos a formidine liberamus, quos utpote nescientes in eadem causa quolibet loco vel tempore interfuisse constiterit. similis enim videtur absentis, qui conscientiam non habet criminosi.

XLVII.
FAUSTO PPO
THEODERICUS REX.


[1] In partem pietatis recidit mitigata districtio et sub beneficio punit qui poenam debitam considerata moderatione palpaverit. Iovinum curialem, quem corrector Lucaniae Bruttiorumque humani nobis suggerit sanguinis effusione pollutum (ob hoc cum mutuae contentionis ardoribus excitatus rixam verborum usque ad nefarium collegae deduxit in ritum, sed conscius facti sui intra ecclesiae saepta refugiens declinare se credidit praescriptam legibus ultionem) Vulcanae insulae perpetua relegatione damnamus, ut et sacrato templo reverentiam habuisse videamur nec vindictam criminosus evadat in totum, qui innocenti non credidit esse parcendum. [2] Careat proinde patrio foco cum exitiabili victurus incendio, ubi viscera terrae non deficiunt, cum tot saeculis iugiter consumantur. flamma siquidem ista terrena, quae alicuius corporis imminutione nutritur, si non absumit, extinguitur: ardet continue inter undas medias montis quantitas indefecta nec imminuit, quod resolvi posse sentitur: scilicet quia naturae inextricabilis potentia tantum crementi cautibus reponit, quantum illi vorax ignis ademerit. nam quemadmodum saxa incolumia permanerent, si semper inadiuvata decoquerent? [3] Potentia siquidem divina sic de contrariis rebus miraculum facit esse perpetuum, ut palam consumpta occultissimis instauret augmentis, quae vult temporibus stare diuturnis. verum cum et alii montes motibus vaporatis exaestuent, nullus simili appellatione censetur: aestimandum, quia gravius succenditur, qui Vulcani nomine nuncupatur. [4] Mittatur ergo reus capitis in locum praedictum vivus: careat quo utimur mundo, de quo alterum crudeliter fugavit exitio, quando superstes recipit quod eventu mortis inflixit: salamandrae secuturus exemplum, quae plerumque degit in ignibus. tanto enim naturali frigore constringitur, ut flammis ardentibus temperetur. subtile ac parvum animal, lumbricis associum, flavo colore vestitum. vitam praestat soli, quae mortalia cuncta consumit. [5] Memorant autem aevi pristini servatores hanc insulam ante aliquot annos undarum rupto terrore imitus erupisse, cum Hannibal apud Prusiam Bithyniae regem veneno secum ipse pugnavit, ne tantus dux ad Romanorum ludibria perveniret. plus inde mirabile, ut mons tanta flammarum congregatione succensus marinis fluctibus haberetur absconditus et ardor ibi indesinenter viveret, quem tanta unda videbatur obruere.

XLVIII.
UNIVERSIS GOTHIS ET ROMANIS CIRCA
VERRUCAS CASTELLUM CONSISTENTIBUS
THEODERICUS REX.


[1] Laetitia debet esse cunctorum provida iussio dominantum, quando illud, quod vos debuistis expetere, nos videtis offerre. quid est enim gratius quam humanis rebus cautelam semper adhibere, quae aut fit necessaria aut non gravat esse superfluam? et ideo Leodefrido saioni nostro praesenti delegavimus iussione, ut eius instantia in Verruca castello vobis domicilia construatis, quod a positione sui congruum nomen accepit. [2] Est enim in mediis campis tumulus saxeus in rotunditate consurgens, qui proceris lateribus, silvis erasus, totus mons quasi una turris efficitur, cuius ima graciliora sunt quam cacumina et in mollissimi fungi modo supernus extenditur, cum in inferiore parte tenuetur. agger sine pugna, obsessio secura, ubi nec adversarius quicquam praesumat nec inclusus aliquid expavescat. huic Athesis inter fluvios honorus amoeni gurgitis puritate praeterfluit causam praestans muniminis et decoris: castrum paene in mundo singulare, tenens claustra provinciae, quod ideo magis probatur esse praecipuum, quia feris gentibus constat obiectum. [3] Hoc opinabile munimen, mirabilem securitatem cui desiderium non sit habitare, quam vel externos delectat invisere? et quamquam deo iuvante nostris temporibus provinciam securam credamus, tamen prudentiae nihilominus est cavere etiam quae non putantur emergere. [4] Munitio coaptanda semper in otio est, qua tunc male quaeritur, quando necessaria iudicatur. mergi, quibus nomen ex facto est, cohabitatores piscium, aquatiles volucres futuras tempestates naturaliter praevidentes sicca petunt, stagna derelinquunt. delphini fluctus pelagi metuentes vadosis litoribus immorantur. echini, qui sunt mella carnalia, costatilis teneritudo, croceae deliciae divitis maris, dum futuras tempestates agnoverint, loca mutare cupientes, quia illis pro levitate corporis nandi nulla fiducia est, lapillos, quibus pares possunt esse, complexi, quadam anchorarum ponderatione librati scopulos petunt, quos fluctibus vexandos esse non credunt. [5] Aves ipsae adventu hiemis patrias mutant. ferae pro qualitate temporis cubilia quaerunt. hominum sollicitudo non debet providere quod potest in adversitate requirere? non est in mundo unum: humanae res mutabilitate quatiuntur. et ideo providentia dicitur, ut quae sunt futura tractentur.

XLVIIII.
HONORATIS POSSESSORIBUS DEFENSORIBUS
ET CURIALIBUS CATINENSIS CIVITATIS
THEODERICUS REX.


[1] Optabilis nobis est et grata devotio, quae bonam praecesserit iussionem, et merito acceptum redditur, si quid, quod possumus imperare, poscatur. felicitas enim regnantis est famulantes amare quod expedit, quando labor nobis cogitationis aufertur, dum subiecti sibi profutura disponunt. [2] Atque ideo suggestionis vestrae tenore comperto, quam caritate civica in communiendis moenibus suscepistis, absolutam huius rei vobis censemus esse licentiam: nec quicquam de hac re vereamini, unde gratiae nostrae expectare praemia mox debetis. vestra enim munitio nostra est nihilominus fortitudo: et quicquid vos ab incerto eripit, famam nostrae defensionis extendit. [3] Saxa ergo, quae suggeritis de amphitheatro longa vetustate collapsa nec aliquid ornatui publico iam prodesse nisi solas turpes ruinas ostendere, licentiam vobis eorum in usus dumtaxat publicos damus, ut in murorum faciem surgat, quod non potest prodesse, si iaceat. quocirca perficite confidenter, quicquid cautio ad munimen, quicquid ornatus expetit ad decorem, tantum nobis scituri gratum fore quod facitis, quantum exinde gratia vestrae se civitatis extulerit.

L.
PROVINCIAL1BUS NORICIS
THEODERICUS REX.


[1] Grate suscipienda est ordinatio, quae dantem iuvat et accipientem pro temporis necessitate laetificat. nam quis putare possit onus, ubi magis meretur in commutatione compendium? [2] Et ideo praesentibus decernimus constitutis, ut Alamannorum boves, qui videntur pretiosiores propter corporis granditatem, sed itineris longinquitate defecti sunt, commutari vobiscum liceat, minores quidem membris, sed idoneos ad laborem, ut et illorum profectio sanioribus animalibus adiuvetur et vestri agri armentis grandioribus instruantur. [3] Ita fit ut illi adquirant viribus robustos, vos forma conspicuos et, quod raro solet emergere, in una mercatione utrique videamini desiderata compendia percepisse.

LI.
FAUSTO PPO
THEODERICUS REX.


[1] Quantum histrionibus rara constantia honestumque votum, tanto pretiosior est, cum in eis probabilis monstratur affectus. carum est enim homini repperisse, ubi aliquid se laudabile non putaverat invenire. dudum siquidem Thomati aurigae ex Orientis partibus advenienti annonas rationabiles consideratio nostra largita est, donec eius artem probaremus et animum. sed quoniam in hoc agone primatum noscitur obtinere eiusque voluntas patria derelicta nostri sedes fovere delegit imperii, menstrua eum duximus largitate solidandum, ne adhuc ambiguum redderemus, quem Italiae dominatum elegisse cognovimus. [2] Is enim frequenter victor per diversorum ora volitavit, plus vectus favore quam curribus. suscepit partem populi protinus inclinatam et quos ipse fecerat tristes, laboravit iterum reddere laetiores, modo agitatores arte superans, modo equorum velocitate transcendens. frequentia palmarum eum faciebat dici maleficum, inter quos magnum praeconium videtur esse ad talia crimina pervenire. necesse est enim ad perversitatem magicam referri, quando victoria equorum meritis non potest applicari. [3] Spectaculum expellens gravissimos mores, invitans levissimas contentiones, evacuator honestatis, fons irriguus iurgiorum, quod vetustas quidem habuit sacrum, sed contentiosa posteritas fecit ease ludibrium. primus enim hoc apud Elidem Asiae civitatem Oenomaus fertur edidisse: quod post Romulus in raptu Sabinarum necdum fundatis aedificiis ruraliter ostentavit Italiae. [4] Sed mundi dominus ad potentiam suam opus extollens mirandam etiam Romanis fabricam in vallem Murciam tetendit Augustus, ut immensa moles firmiter praecincta montibus contineret, ubi magnarum rerum indicia clauderentur. bis sena quippe ostia ad duodecim signa posuerunt. haec ab hermulis funibus demissis subita aequalitate panduntur, docentes totum illic, ut putabant, consilio geri, ubi imago capitis cognoscitur operari. [5] Colores autem in vicem temporum quadrifaria divisione funduntur: prasinus virenti verno, venetus nubilae hiemi, russeus aestati flammeae, albus pruinoso autumno dicatus est, ut quasi per duodecim signa digrediens annus integer signaretur. sic factum, ut naturae ministeria spectaculorum composita imaginatione luderentur. [6] Biga quasi lunae, quadriga solis imitatione reperta est. equi desultorii, per quos circensium ministri missus denuntiant exituros, luciferi praecursorias velocitates imitantur. sic accidit ut, dum se colere putarent astra, religionem suam ludicra similitudine profanarent. [7] Alba linea non longe ab ostiis in utrumque podium quasi regula directa perducitur, ut quadrigis progredientibus inde certamen oriretur, ne, dum se praepropere conantur elidere, spectandi voluptatem viderentur populis abrogare. septem metis certamen omne peragitur in similitudinem hebdomadis reciprocae. ipsae vero metae secundum zodiacos decanos ternas obtinent summitates, quas ad instar solis quadrigae celeres pervagantur. [8] Eoae Orientis et Occidentis terminos designant. euripus marie vitrei reddit imaginem, unde illuc delphini aequorei aquas influunt. obeliscorum quoque prolixitates ad caeli altitudinem sublevantur, sed potior Soli, inferior Lunae dicatus est, ubi sacra priscorum Chaldaeicis signis quasi litteris indicantur. spina infelicium captivorum sortem designat, ubi duces Romanorum supra dorsa hostium ambulantes laborum suorum gaudia perceperunt. [9] Mappa vero, quae signum videtur dare circensibus, tali casu fluxit in morem. cum Nero prandium protenderet et celeritatem, ut assolet, avidus spectandi populus flagitaret, ille mappam, qua tergendis manibus utebatur, iussit abici per fenestram, ut libertatem daret certaminis postulati. hinc tractum est, ut ostensa mappa certa videatur esse promissio circensium futurorum. [10] Circus a circuitu dicitur, circenses quasi circuenses: propterea quod apud antiquitatem rudem, quae necdum spectacula in ornatum deduxerat fabricarum, inter enses et flumina locis virentibus agerentur. nec vacat quod XXIIII missibus condicio huius certaminis expeditur, profecto ut diei noctisque horae tali numero clauderentur. nec illud putetur irritum quod metarum circuitus ovorum ereptionibus exprimatur, quando actus ipse multis superstitionibus gravidus ovi exemplo geniturum se aliqua profiteretur. et ideo datur intellegi volitantes atque inconstantissimos inde mores nasci, quos avium matribus aptaverunt. [11] Cetera circi Romani longum est sermone decurrere, dum omnia videantur ad causas singulas pertinere. hoc tamen dicimus omnimodis stupendum, quod illic supra cetera spectacula fervor animorum inconsulta gravitate rapiatur. transit prasinus, pars populi maeret: praecedit venetus et ocius turba civitatis affligitur. nihil proficientes ferventer insultant: nihil patientes graviter vulnerantur et ad inanes contentiones sic disceditur, tamquam de statu periclitantis patriae laboretur. [12] Quod merito creditur dicatum numerosae superstitioni, ubi ab honestis moribus sic constat excedi. haec nos fovemus necessitate imminentium populorum, quibus votum est ad talia convenire, dum cogitationes serias delectantur abicere. [13] Paucos enim ratio capit, raros probabilis oblectat intentio: ad illud potius turba ducitur, quod ad remissionem curarum constat inventum. nam quicquid aestimat voluptuosum, hoe et ad beatitudinem temporum iudicat applicandum. quapropter largiamur expensas, non semper ex iudicio demus. expedit interdum desipere, ut populi possimus desiderata gaudia continere.

LII.
CONSULARI V. I.
THEODERICUS REX.


[1] Sicut invidiosa nimis interpellantium suggestione comperimus, inter Leontium atque Paschasium spectabiles viros finalis orta contentio est, ita ut terminos casarum suarum non legibus, sed viribus crederent vindicandos. unde miramur tanta animositate fuisse litigatum, quod aut terminis testibus aut iugis montium aut fluminum ripis aut arcaturis constructis aliisque signis evidentibus constat esse definitum. [2] Quid isti facerent, si in Aegyptiacis partibus possiderent, ubi Nili fluminis superveniente diluvio indicia finium vastissimus gurges abradit et indiscreta terrae facies redditur, ubi omnia limus tegere comprobatur? quapropter nec tunc ad arma concurrere debuissent, si excitata lis nulla satisfactione superata discederet. hoc enim per geometricas formas et gromaticam disciplinam ita diligenter agnoscitur, quemadmodum litteris omnia sermo conclusus est. [3] Geometriam quippe, ut est hominum genus nimis acutissimum atque sollicitum, Chaldaei primum invenisse memorantur, qui rationem ipsius disciplinae generaliter colligentes et in astronomicis rebus et in musicis et in mechanicis et in architectis et in medicinam et ad artem logisticam, vel quicquid potest formis generalibus contineri, aptam esse docuerunt, ut sine ea nihil horum possit ad agnitionem verissimam pervenire. [4] Hanc post Aegyptii, non dissimiliter animi calore ferventes, propter augmenta Nilotica, quae singulis annis votiva inundatione patiuntur, ad dimensionem terrae et recuperandas formas finium transtulerunt, ut fieret arte distinctum, quod litigiosae confusioni videbatur obnoxium. [5] Quapropter agrimensorem peritissimum, cui ab arte nomen est, vestra nihilominus adhibeat magnitudo, ut iam omnia, quae manifesta ratione distincta sunt, per evidentia debeat documenta monstrare. nam si hoc egit illa disciplina mirabilis, ut indeterminatos agros ratione certa distingueret, quanto magis iste monstrare debet omnia, quae iam probantur suis finibus terminata? [6] Augusti siquidem temporibus orbis Romanus agris divisus censuque descriptus est, ut possessio sua nulli haberetur incerta, quam pro tributorum susceperat quantitate solvenda. [7] Hoc auctor Heron metricus redegit ad dogma conscriptum, quatenus studiosus legendo possit agnoscere, quod deberet oculis absolute monstrare. videant artis huius periti, quid de ipsis publica sentit auctoritas. nam disciplinae illae toto orbe celebratae non habent hunc honorem. arithmeticam indicas, auditoriis vacat. geometria, cum tantum de caelestibus disputat, tantum studiosis exponitur. astronomia et musica discuntur ad scientiam solam. [8] Agrimensori vero finium lis orta committitur, ut contentionum protervitas abscidatur. iudex est utique artis suae, forum ipsius agri deserti sunt: fanaticum credis, quem tortuosis semitibus ambulare conspexeris. indicia siquidem rerum inter silvas asperas et dumeta perquirit, non ambulat iure communi, via illi est lectio sua, ostendit quod dicit, probat quod didicit, gressibus suis concertantium iura discernit et more vastissimi fluminis aliis spatia tollit, aliis rura concedit. [9] Quapropter auctoritate nostra suffulti talem eligite, post quem partes erubescant impudenti fronte litigare, quatenus possessorum iura confusa esse non debeant, quibus est necessarium rebus propriis adhibere culturam.

LIII.
APRONIANO ILLUSTRI VIRO COMITI PRIVATARUM THEODERICUS REX.

[1] Magnitudinis vestrae relatione comperimus aquilegum Romam venisse de partibus Africanis, ubi ars ipsa pro locorum siccitate magno studio semper excolitur, qui aridis locis aquas dare possit imatiles, ut beneficio suo habitari faciat loca nimia sterilitate siccata. [2] Hoc nobis gratum fuisse cognosce, quatenus industria illa maiorum libris exposita nostris temporibus venerit approbanda. signis quippe virentium herbarum ac proceritate arborum vicinitatem colligit decenter undarum. terris enim, quibus dulcis umor non longe subest, ubertas quorundam germinum semper arridet, ut est iuncus aquatilis, canna levis, validus rubus, salix laeta, populus virens et reliqua arborum genera, quae tamen ultra naturam suam felici proceritate luxuriant. [3] Sunt et alia huius artis indicia: cum nocte adveniente lana sicca in terram ponitur iam provisam et rudi caccabo tecta relinquitur, tunc, si aquae proximitas arriserit, mane umida reperitur. sole autem declarato intuentur etiam magistri loca solliciti et ubi supra terram volitare spissitudinem minutissimarum conspexerint omnino muscarum, tunc promittunt laetificale quod quaeritur inveniri. addunt etiam in columnae speciem conspici quendam tenuissimum fumum, qui quanta fuerit altitudine porrectus ad summum, tantum in imum latices latere cognoscunt, ut hoc sit mirabile, quod per haec aliaque signa diversa mensura definita praedicitur, quanta profunditate quaesita monstretur. praedicunt etiam sapores aquarum, ut nec aspera dispendioso labore debeat quaeri, nec dulcis necessariaque inhonora contemni. [4] Hanc scientiam sequentibus pulchre tradiderunt apud Graecos ille, apud Latinos Marcellus: qui son solum de subterraneis fluentis, sed de ipso quoque ore fontium sollicite tractaverunt. dicunt enim aquas, quae ad orientem austrumque prorumpunt, dulces atque perspicuas esse et pro sua levitate saluberrimas inveniri, in septentrionem vero atque occidentem quaecumque manant, probari quidem nimis frigidas, sed crassitudine suae gravitatis incommodas. [5] Atque ideo, si memorato illi viderit sapientia vestra et lectione codicum et usu rerum quae sunt praedicta constare, conpetentibus annonis de publico deputatis peregrinationem eius inopiamque relevabis: accepturus mercedes, ubi artis suae dona praestiterit. [6] Nam quamvis Romana civitas aquis abundet irriguis sitque fontibus gaudens et formarum inundatione ditissima, reperiuntur tamen plurima suburbana quae hanc videantur desiderare peritiam, et merito continetur, qui vel pro parte necessarius esse cognoscitur. huic tamen mechanicus omnino iungendus est, ut undas, quas iste repperit, ille levet et arte subire faciat, quod ascendere non praevalet per naturam. habeatur ergo et iste inter reliquarum artium magistros, ne quid desiderabile putetur fuisse, quod sub nobis non potuit Romana civitas continere.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>