<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber II
 


 






 



C a p i t u l u m   V I I
D e   a s t r o n o m i a

____________________________________



1.
Astronomia superest; quam si casta ac moderata mente perquirimus, sensus quoque nostros, ut veteres dicunt, magna claritate dilucidat. quale est enim ad caelos animo subire, totamque illam machinam supernam indagabili ratione discutere, et inspectiva mentis sublimitate ex aliqua parte colligere quod tantae magnitudinis arcana velaverunt! nam mundus ipse, ut quidam dicunt, spherica fertur rotunditate collectus, ut diversas rerum formas ambitus sui circuitione concluderet. unde librum Seneca consentanea philosophis disputatione formavit, cui titulus est de forma Mundi; quem vobis idem reliquimus perlegendum.

Astronomia itaque dicitur, unde nobis sermo est, astrorum lex, quia nesciunt ullo modo quam a suo Creatore disposita sunt vel consistere vel moveri: nisi forte quando aliquo miraculo facto Divinitatis arbitrio commutantur, sicut Hiesus Nave ut sol in Gabaon staret legitur impetrasse, et ostensam magis stellam, quae mundo salutarem adventum mihi nuntiavit; in passione quoque Domini Christi tribus horis sol tenebrosus effectus est, et his similia. ideo enim et miracula dicuntur, quoniam contra rerum consuetudinem admiranda contingunt. feruntur enim, sicut dicunt astronomi, quae caelo fixa sunt; moventur vero planetae, id est erraticae, quae cursus suos certa <ta>men definitione conficiunt.

2.
Astronomia est itaque, sicut iam dictum est, disciplina quae cursus caelestium siderum et figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. <divisio astronomiae:>
    spherica positio
    sphericus motus
    orientalis locus
    occidentalis locus
    septentrionalis locus
    australis locus
    hemispherion quod est super terram
    hemispherion quod dicitur esse sub terris
    numerus circularis
    praecedentia vel antegradatio stellarum
    remotio vel retrogradatio stellarum
    status stellarum
    augmentum computi
    ablatio computi
    in magnitudine solis, lunae et terrae
    eclipsis et cetera schemata
        quae in his continentur.
spherica positio est per quam cognoscitur situs spherae qualiter sit. sphericus motus est per quem sphera spherice movetur. orientalis locus est unde aliquae stellae oriuntur. occidentalis locus est ubi nobis occidunt aliquae stellae. septentrionalis locus est ubi sol pervenit in fortioribus diebus. australis locus est ubi sol pervenit in fortioribus noctibus. hemispherion est, quod est super terram, ea pars caeli quae tota a nobis videtur. hemispherion sub terra est, ut aiunt, quod videri non potest, quamdiu sub terra fuerit. numerus circularis stellarum est per quem cognosci dicitur, per quantum tempus unaquaeque stella circulum suum implere potest, sive per longitudinem sive per latitudinem. praecedentia vel antegradatio stellarum est quam Graeci propodismon vocant, dum stella motum suum consuetum agere videtur, et aliquid praeter consuetudinem praecedit. remotio vel retrogradatio stellarum est quam Graeci ypopodismon aut anapodismon vocant, in quo stella, dum motum suum agat, simul et retrorsum moveri videtur. status stellarum est quod Graeci stirigmon vocant, quia dum stella semper moveatur, tamen in aliquibus locis stare videtur; nam et Varro, in libro quem de Astrologia conscripsit, stellam commemorat ab stando dictam. augmentum computi est quotiens astronomi secundum astronomicas regulas computum computo addere videntur. ablatio computi est in qua astronomi secundum astronomicas regulas computantes computum a computo iudicant auferendum. magnitudo solis, lunae et terrae est quando ostendunt quia sol fortior est terrae, terra fortior lunae, per aliquam quantitatem. eclipsis solis est quotiens in luna tricesima ipsa luna nobis apparet, et per ipsam nobis sol obscuratur; eclipsis lunae est quotiens in umbram terrae luna incurrit.

3.
De astronomia vero disciplina in utraque lingua diversorum quidem sunt scripta volumina; inter quos tamen Ptolomeus apud Graecos praecipuus habetur, qui de hac re duos codices edidit, quorum unum minorem, alterum maiorem vocavit Astronomum. is etiam canones, quibus cursus astrorum inveniantur, instituit; ex quibus, ut mihi videtur, climata forsitan nosse, horarum spatia comprehendere, lunae cursum pro inquisitione paschali, solis eclipsin, ne simplices aliqua confusione turbentur, qua ratione fiant advertere non videtur absurdum. sunt enim, ut dictum est, climata quasi septem lineae ab oriente in occidentem directae, in quibus et mores hominum dispares et quaedam animalia specialiter diversa nascuntur; quae vocitata sunt a locis quibusdam famosis, quorum primum est Merohis, secundum Sohinis, tertium Catochoras, id est Africa, quartum Rhodus, quintum Hellespontus, sextum Mesopontum, septimum Borysthenus. horologia quoque, quae tamen solis claritate monstrantur, distinctis quibusdam regulis per singulos tractus climatum veraciter aptata consistunt; quod utiliter priorum et maxime Ptolomei constat diligentia perquisitum.

4.
Est alia quoque de talibus non despicienda commoditas, si oportunitatem navigationis, si tempus arantium, si aestatis caniculam, si autumni suspectos imbres inde discamus. dedit enim Dominus unicuique creaturae suae aliquam virtutem, quam tamen innoxie de propria qualitate noscamus. cetera vero quae se ad cognitionem siderum coniungunt, id est adnotitiam fatorum, et fidei nostrae sine dubitatione contraria sunt, sic ignorari debent, ut nec scripta esse videantur. unde doctissimus quoque pater Basilius, in libro sexto eorum quos appellavit Exemeron, cautissime diligenterque tractavit, ab animis hominum huiusmodi curas sanctissima disceptatione detruncans; quem prima fronte <in> Octateucho diximus legi. hinc et pater Augustinus in secundo libro de Doctrina Christiana meminit, dicens «quia familiaris est perniciosissimo errori fatue fata cantantium»; unde «commodius honestiusque contemnitur», si talis persuasio nesciatur. - mundi quoque figuram curiosissimus Varro sublongae rotunditati in Geometriae volumine comparavit, formam ipsius ad ovi similitudinem trahens, quod in latitudine quidem rotundum sed in longitudine probatur oblongum. - nobis autem sufficit, quantum in Scripturis sacris legitur, tantum de hac parte sentire, quia nimis absurdum est hinc humanam sequi sententiam, unde, quantum nobis expedit, divinam noscimur habere doctrinam. His igitur breviter de doctrinis saecularibus comprehensis, ostenditur quia non parvam utilitatem ad intellegentiam divinae legis afferre noscuntur, sicut etiam a quibusdam sanctis Patribus indicatur.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>