|
- D e m a t h e m a t i c a
- ____________________________________
- 21.
- Mathematica, quam Latine possumus dicere «doctrinalem», scientia est quae abstractam considerat quantitatem. abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes vel ab aliis accidentibus, ut est par, impar, vel ab aliis huiuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus. haec ita dividitur:
divisio mathematicae:
arithmetica
musica
geometria
astronomia.
arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. musica est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis. geometria est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. astronomia est disciplina cursus caelestium siderum, quae figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. quas suo loco paulo latius indicamus ut commemoratarum rerum virtus competenter possit ostendi.
- 22.
- Modo de disciplinarum nomine disseramus. disciplinae sunt quae, sicuti iam dictum est, numquam opinionibus deceptae fallunt et ideo tali nomine nuncupantur, quia necessariae suas regulas servant. hae nec intentione <crescunt, nec subductione> minuuntur nec ullis varietatibus permutantur, se in vi propria permanentes regulas suas inconvertibili firmitate custodiunt. has dum frequenti meditatione revolvimus, sensum nostrum acuunt limumque ignorantiae detergunt, et ad illam inspectivam contemplationem, si tamen sanitas mentis arrideat, Domino largente perducunt. scire autem debemus Iosephum Hebreorum doctissimum in primo libro Antiquitatum, titulo nono, dicere arithmeticam et astronomiam Abraham primum Aegyptiis tradidisse, unde semina suscipientes, ut sunt homines acerrimi ingeni, excoluisse sibi reliquas latius disciplinas. quas merito sancti Patres nostri legendas studiosissimis persuadent, quoniam ex magna parte per eas a carnalibus rebus appetitus noster abstrahitur, et faciunt desiderare quae, praestante Domino, solo possumus corde conspicere. quocirca tempus est ut de eis singillatim ac breviter disserere debeamus.
|