|
- C a p i t u l u m X V I I
D e h i s t o r i c i s
C h r i s t i a n i s
- ____________________________________
- 1.
- Habent etiam post tractatores diversos relatores temporum et studia Christiana, qui ecclesiastica gravitate compositi per vicissitudines rerum mutabilitatesque regnorum lacteo quidem sed cautissimo nitore decurrunt. qui cum res ecclesiasticas referant, et vicissitudines accidentes per tempora diversa describant, necesse est ut sensus legentium rebus caelestibus semper erudiant, quando nihil ad fortuitos casus, nihil ad deorum potestates infirmas, ut gentiles fecerunt, sed arbitrio Creatoris applicare veraciter universa contendunt. - ut est Ioseppus, paene secundus Livius, in libris Antiquitatum Iudaicorum late diffusus, quem pater Hieronymus, scribens ad Lucinum Betticum, propter magnitudinem prolixi operis a se perhibet non potuisse transferri. hunc tamen ab amicis nostris, quoniam est subtilis nimis et multiplex, magno labore in libris viginti duobus converti fecimus in Latinum. qui etiam et alios septem libros Captivitatis Iudaicae mirabili nitore conscripsit, quam translationem alii Hieronymo, alii Ambrosio, alii deputant Rufino; quae dum talibus viris ascribitur, omnino dictionis eximia merita declarantur. post haec autem legenda est historia quae ab Eusebio quidem decem voluminibus Graeco sermone conscripta, a Rufino autem cum adiectione temporum quae secuta sunt undecim libris monstratur explicita. post historiam vero Eusebii apud Graecos Socrates, Sozomenus et Theodoritus sequentia conscripserunt; quos a viro disertissimo Epiphanio in uno corpore duodecim libris fecimus Deo auxiliante transferri, ne insultet habere se facunda Graecia necessarium, quod vobis iudicet esse subtractum. Orosius quoque, Christianorum temporum paganorumque collator, praesto vobis est, si eum legere volueritis. Marcellinus etiam, quattuor libros de temporum qualitatibus et positionibus locorum pulcherrima proprietate conficiens, itineris sui tramitem laudabiliter percurrit; quem vobis pariter dereliqui.
- 2.
- Chronica vero, quae sunt imagines historiarum brevissimaeque commemorationes temporum, scripsit Graece Eusebius; quae transtulit Hieronymus in Latinum, et usque ad tempora sua deduxit eximie. hunc subsecutus est suprascriptus Marcellinus Illyricianus, qui adhuc patricii Iustiniani fertur egisse cancellos, sed meliore conditione devotus a tempore <Theodosii> principis usque ad fores imperii triumphalis Augusti Iustiniani opus suum Domino iuvante perduxit, ut qui ante fuit in obsequio suscepto gratus, postea ipsius imperio copiose amantissimus appareret. sanctus quoque Prosper chronica ab Adam ad Gensirici tempora et urbis de redationem usque perduxit. forte inveniatis et alios subsequentes, quia non desunt scriptores temporum, cum saecula sibi iugiter peracta succedant. sed cum te de memoratis rebus, diligens lector, expleveris, ingeniumque tuum divina fuerit luce radiatum, lege librum de Viris illustribus sancti Hieronymi, ubi diversos Patres atque opuscula eorum breviter et honoravit et tetigit: deinde alterum Gennadii Massiliensis, qui idem de scriptoribus legis divinae, quos studiose perquisiverat, certissimus indicavit. hos in uno corpore sociatos dereliqui, ne per diversos codices cognoscendae rei tarditas afferatur.
- 3.
- Sequuntur enim multarum lectionum venerabilium conditores. modo enim doctissimi viri aut libros divina inspiratione conficiunt, aut invicem se epistularum gratia consolantur, aut populos dulcissimo sermone deliniunt, aut cum hereticis vivacissima nimis altercatione confligunt, ita ut quidam eorum singulari certamine controversias subeant, et iudicibus mediis gloriosa disceptatione confiigant. sic, cum pravus quisque destruitur, praestante Domino fidelissimus inde solidatur. tunc in illo choro sanctissimo atque facundissimo Patrum tibi eligere poteris, cum quo suavissime colloquaris. difficile quoque dictu est, quam frequenti occasione reperta Scripturas sanctas locis aptissimis potenter aperiant, ut subito transiens discas, quod te neglegenter praeterisse cognoscis. testes sunt doctissimi viri diversa laude praecipui, quibus velut stellis micantibus caelum fulget ecclesiae.
|