<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>



B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A

 

 

 

 
Flavii Aurelii Cassiodori
Institutionum liber I
 


 






 



C a p i t u l u m   X V I
D e   v i r t u t e
S c r i p t u r a e   d i v i n a e


____________________________________



1.
Intuemini, sodales egregii, quam mirabilis, quam dulcis in Scripturis divinis decurrit ordo dictorum, desiderium semper excrescens, satietas sine fine, esuries gloriosa beatorum, ubi nimietas non arguitur sed magis importunitas crebra Iaudatur - -merito, quando et notitia rerum salutarium inde discitur, et credentibus atque eadem operantibus aeterna vita praestatur. praeterita sine falsitate describunt, praesentia plus quam quod videntur ostendunt, futura quasi iam perfecta narrantur: ubique in eis veritas regnat, ubique divina virtus irradiat, ubique panduntur humano generi profutura. et dum haec ita se habeant in terris, nobis pro captu ingenii parabolis et propositionbus sumptis caelestis veritas intimatur, sicut ipse in septuagesimo septimo psalmo testatur: Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio. tradunt etiam nobis, ut munera cuncta vincantur, sanctae Trinitatis adorabilem cognitionem, quam per tot saeculorum tractus idolis dedita caeca et flebilis ignoravit humanitas - Patrem scilicet, Filium et Spiritum sanctum, unum Deum, creaturarum omnium conditorem atque rectorem, facere quae vult in caelo et in terra. cuius si pietatem quaeris, audi breviter comprehensum Adiutor in opportunitatibus, in tribulatione: si potentiam, ausculta Et quis resistit potestati tuae? si iustitiam, lege Qui iudicabit orbem terrae in aequitate. nam et ubique esse totum Deum manifestissime declaratur, dicente Psalmographo: Quo ibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? si ascendero in caelum, tu illic es; si descendero in infernum ades, et cetera quae de illa maiestate sacris lectionibus continentur.

2.
Istas siquidem litteras non ratio humana repperit, sed hominibus sanctis virtus caelestis infudit; quas tunc bene datur intellegi, quando eas vera et utilia praedicare mens devota crediderit. quid enim in illis litteris utilitatis et suavitatis non invenies, si purissimo lumine mentis intendas? lectio cuncta virtutum est, verbum non inanter cadens, nec tardat effectus quod promittit affatus, oboedientibus conferens aeternam salutem, superbis restituens perenne supplicium. atque ideo eam non solum audire sed implere sanctis operibus commonemur; modo siquidem caritatem Dei et proximi monet, modo ut saeculi peritura contemnas insinuat, modo ut illam patriam recorderis in qua es perpetue mansurus infundit, patientiam monet, spem tribuit, humilitatem proficuam laudat, superbiam ruinosam semper accusat, pias elemosinas creberrime fieri persuadet. tunc quod supra omnes pietates indulgentissimum est, acceptam sibi paenitentiam Iudex ipse testatur, quando etiam verba quibus rogetur clementissimus Redemptor indulget, terret ut corrigat, iudicium minatur ut parcat, et sic nos praecipit vivere ut piis angelis mereamur esse consortes, fiatque illud in nobis quod nimis suave atque perpetuum est, ut sit Deus omnia in omnibus; deinde ut eum videamus sicuti est, et sic de gioriae ipsius copia compleamur, ut nulla ulterius indigentiae sterilitate fatigemur. talibus ergo iussis quis parere non ambiat, nisi qui omnimodo in aeternum perire festinat? ultra omnes dementias est Redemptoris sui iussa neglegere, et crudelissimi hostis vota complere. quot verba, tot praemia; quot sententiae, totidem ultiones! nihil vacat ab utili doctrina, nisi cum silet lingua magnalia. o si nunquam cessaretur a talibus! peccatis profecto tolleretur locus, si otiosum tempus non haberet mens inquieta mortalium. his beneficiis larga pietate collatis, addita est nobis sanctae Trinitatis adorabilis et veneranda cognitio: quod vitae genus peccatis mortua gentilitas funditus ignorabat.

3.
Restat nunc ut memoriam faciamus illorum qui libris suis aliquid venerabiliter de sancta Trinitate dixerunt. ad confirmationem igitur fidei nostrae et hereticorum praecavendas insidias legendi sunt tredecim libri beati Hilarii, quos de sancta Trinitate profunda et disertissima nimis oratione conscripsit. sancti quoque Ambrosii quos de eadem re ad Gratianum principem multo claros et venuste compositos designavit, deinde sancti Augustini quindecim libri, quos idem de Trinitate mirabili profunditate conscripsit, curiosa vobis intentione meditandi sunt. si quis vero de Patre et Filio et Spiritu sancto aliquid summatim praeoptat attingere, nec se mavult longa lectione fatigare, legat Nicetae episcopi librum quem de Fide conscripsit, et doctrinae caelestis claritate completus in contemplationem divinam compendiosa brevitate perducitur; qui voluminibus sancti Ambrosii sociatus est, quos ad Gratianum principem destinavit. inaestimabilis pietas virtusque Creatoris! aperti sunt caeli, sancta Trinitas cordibus fidelium patefacta resplenduit, et paganitas, quae honorem occupaverat alienum, a vero Domino confutata discessit.

4.
Utiles etiam sunt ad instructionem ecclesiasticae disciplinae memorati sancti Ambrosii de Officiis melliflui libri tres, necnon et beati Augustini de Vera Religione liber unus et de Doctrina Christiana libri quattuor; item eiusdem liber unus quem de Agone Christiano composuit, maxime vobis necessarius qui calcato saeculo desudatis in certamine Christiano. similiter etiam liber eiusdem quasi philosophiae moralis, quem pro moribus instituendis atque corrigendis ex divina auctoritate collegit Speculumque nominavit, magna intentione legendus est. nam et sancti Augustini viginti duos libros quos de Dei Civitate confecit, infastidibili sedulitate curramus, ubi et Babylonia confusa, civitas diaboli, et splendida Hierusalem, urbs Domini Christi, in hominum conversatione competenti diversitate monstratae sunt. scripsit etiam quinque quaestiones de novo Testamento ad Honoratum presbyterum, et octoginta tres alias onirifica deliberatione formatas. si quis autem dicta sua diligenti cupit examinatione purgare nec incauta temeritate delinquere, duos libros Retractationum sancti Augustini studiosa lectione percurrat, unde et se comat imitando, et agnoscit quantam sapientiae copiam beatissimo Patri indulgentia divina contulerit, ut quem nemo poterat fortasse reprehendere, ipse se videatur cautissima retractatione corrigere. longum est illius viri singula quaeque memorare, dum de eius opusculis indicatis codex non parvus existat, qui quamlibet dicta ipsius breviter commemoret, tamen in numerosas progressus est paginas lectionum.
 
 
 
<<< operis indicem   <<< retro   porro >>>