|
|
-
- P h i l o s o p h i a e c o n s o l a t i o n i s
l i b r i q u i n q u e
L i b e r t e r t i u s
- ____________________________________________
- 1. p.
[1] Iam cantum illa finiverat, cum me audiendi avidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat. [2] Itaque paulo post: O, inquam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me vel sententiarum pondere vel canendi etiam iucunditate refovisti adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer. Itaque remedia, quae paulo acriora esse dicebas, non modo non perhorresco, sed audiendi avidus vehementer efflagito.
[3] Tum illa: Sensi, inquit, cum verba nostra tacitus attentusque rapiebas, eumque tuae mentis habitum vel exspectavi vel, quod est verius, ipsa perfeci. Talia sunt quippe, quae restant, ut degustata quidem mordeant, interius autem recepta dulcescant. [4] Sed quod tu te audiendi cupidum dicis, quanto ardore flagrares, si quonam te ducere aggrediamur agnosceres?
[5] Quonam? inquam.
Ad veram, inquit, felicitatem, quam tuus quoque somniat animus, sed occupato ad imagines visu ipsam illam non potest intueri.
[6] Tum ego: Fac, obsecro, et quae illa vera sit, sine cunctatione demonstra.
[7] Faciam, inquit illa, tui causa libenter. Sed quae tibi [causa] notior est, eam prius designare verbis atque informare conabor, ut ea perspecta, cum in contrariam partem flexeris oculos, verae specimen beatitudinis possis agnoscere.
1. c. (metrum: trimeter dactylicus)
Qui serere ingenuum volet agrum,
Liberat arva prius fruticibus,
Falce rubos filicemque resecat,
Ut nova fruge gravis Ceres eat.
- 5
- Dulcior est apium mage labor,
Si malus ora prius sapor edat.
Gratius astra nitent, ubi notus
Desinit imbriferos dare sonos.
Lucifer ut tenebras pepulerit,
- 10
- Pulchra dies roseos agit equos.
Tu quoque falsa tuens bona prius
Incipe colla iugo retrahere:
Vera dehinc animum subierint.
2. p.
[1] Tum defixo paululum visu et velut in augustam suae mentis sedem recepta sic coepit: [2] Omnis mortalium cura, quam multiplicium studiorum labor exercet, diverso quidem calle procedit, sed ad unum tamen beatitudinis finem nititur pervenire. Id autem est bonum, quo quis adepto nihil ulterius desiderare queat. [3] Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens, cui si quid aforet, summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus, quod posset optari. Liquet igitur esse beatitudinem statum bonorum omnium congregatione perfectum.
[4] Hunc, uti diximus, diverso tramite mortales omnes conantur adipisci. Est enim mentibus hominum veri boni naturaliter inserta cupiditas, sed ad falsa devius error abducit. [5] Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut divitiis affluant, elaborant; alii vero bonum, quod sit dignissimum veneratione, iudicantes adeptis honoribus reverendi civibus suis esse nituntur. [6] Sunt, qui summum bonum in summa potentia esse constituant; hi vel regnare ipsi volunt vel regnantibus adhaerere conantur. At quibus optimum quiddam claritas videtur, hi vel belli vel pacis artibus gloriosum nomen propagare festinant. [7] Plurimi vero boni fructum gaudio laetitiaque metiuntur; hi felicissimum putant voluptate diffluere. [8] Sunt etiam, qui horum fines causasque alterutro permutent, ut qui divitias ob potentiam voluptatesque desiderant vel qui potentiam seu pecuniae causa seu proferendi nominis petunt.
[9] In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum votorumque versatur intentio veluti nobilitas favorque popularis, quae videntur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur; amicorum vero, quod sanctissimum quidem genus est, non in fortuna, sed in virtute numeratur; reliquum vero vel potentiae causa vel delectationis assumitur. [10] Iam vero corporis bona promptum est, ut ad superiora referantur. Robur enim magnitudoque videtur praestare valentiam, pulchritudo atque velocitas celebritatem, salubritas voluptatem; [11] quibus omnibus solam beatitudinem desiderari liquet; nam quod quisque prae ceteris petit, id summum esse iudicat bonum. Sed summum bonum beatitudinem esse definivimus; quare beatum esse iudicat statum, quem prae ceteris quisque desiderat.
[12] Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae: opes, honores, potentiam, gloriam, voluptates. Quae quidem sola considerans Epicurus consequenter sibi summum bonum voluptatem esse constituit, quod cetera omnia iucunditatem animo videantur afferre.
[13] Sed ad hominum studia revertor, quorum animus etsi caligante memoria tamen bonum suum repetit, sed velut ebrius, domum quo tramite revertatur ignorat. [14] Num enim videntur errare hi, qui nihilo indigere nituntur? Atqui non est aliud, quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens, sed sibi ipse sufficiens. [15] Num vero labuntur hi, qui, quod sit optimum, id etiam reverentiae cultu dignissimum putent? Minime; neque enim vile quiddam contemnendumque est, quod adipisci omnium fere mortalium laborat intentio. [16] An in bonis non est numeranda potentia? Quid igitur? Num imbecillum ac sine viribus aestimandum est, quod omnibus rebus constat esse praestantius? [17] An claritudo nihili pendenda est? Sed sequestrari nequit, quin omne, quod excellentissimum sit, id etiam videatur esse clarissimum. [18] Nam non esse anxiam tristemque beatitudinem nec doloribus molestiisque subiectam quid attinet dicere, quando in minimis quoque rebus id appetitur, quod habere fruique delectet? [19] Atqui haec sunt, quae adipisci homines volunt eaque de causa divitias, dignitates, regna, gloriam voluptatesque desiderant, quod per haec sibi sufficientiam, reverentiam, potentiam, celebritatem, laetitiam credunt esse venturam. [20] Bonum est igitur, quod tam diversis studiis homines petunt; in quo quanta sit naturae vis, facile monstratur, cum licet variae dissidentesque sententiae tamen in diligendo boni fine consentiunt.
2. c. (metrum: dimeter anapaesticus)
Quantas rerum flectat habenas
Natura potens, quibus immensum
Legibus orbem provida servet
Stringatque ligans inresoluto
- 5
- Singula nexu, placet arguto
Fidibus lentis promere cantu.
Quamvis Poeni pulchra leones
Vincula gestent manibusque datas
Captent escas metuantque trucem
- 10
- Soliti verbera ferre magistrum.
Si cruor horrida tinxerit ora,
Resides olim redeunt animi
Fremituque gravi meminere sui.
Laxant nodis colla solutis
- 15
- Primusque lacer dente cruento
Domitor rabidas imbuit iras.
Quae canit altis garrula ramis
Ales, caveae clauditur antro;
Huic licet inlita pocula melle
- 20
- Largasque dapes dulci studio
Ludens hominum cura ministret.
Si tamen arto saliens texto
Nemorum gratas viderit umbras,
Sparsas pedibus proterit escas,
- 25
- Silvas tantum maesta requirit,
Silvas dulci voce susurrat.
Validis quondam viribus acta
Pronum flectit virga cacumen.
Hanc si curvans dextra remisit,
- 30
- Recto spectat vertice caelum.
Cadit hesperias Phoebus in undas,
Sed secreto tramite rursus
Currum solitos vertit ad ortus.
Repetunt proprios quaeque recursus
- 35
- Redituque suo singula gaudent.
Nec manet ulli traditus ordo,
Nisi quod fini iunxerit ortum
Stabilemque sui fecerit orbem.
3. p.
[1] Vos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine, vestrum tamen principium somniatis verumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci, qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque vos et ad verum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.
[2] Considera namque, an per ea, quibus se homines adepturos beatitudinem putant, ad destinatum finem valeant pervenire. [3] Si enim vel pecunia vel honores ceteraque tale quid afferunt, cui nihil bonorum abesse videatur, nos quoque fateamur fieri aliquos horum adeptione felices. [4] Quodsi neque id valent efficere, quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur?
[5] Primum igitur te ipsum, qui paulo ante divitiis affluebas, interrogo: Inter illas abundantissimas opes numquamne animum tuum concepta ex qualibet iniuria confudit anxietas?
[6] Atqui, inquam, libero me fuisse animo, quin aliquid semper angerer, reminisci non queo.
[7] Nonne quia vel aberat, quod abesse non velles, vel aderat, quod adesse noluisses?
Ita est, inquam.
[8] Illius igitur praesentiam, huius absentiam desiderabas?
Confiteor, inquam.
[9] Eget vero, inquit, eo quod quisque desiderat?
Eget, inquam.
Qui vero eget aliquo, non est usquequaque sibi ipse sufficiens.
Minime, inquam.
[10] Tu itaque hanc insufficientiam plenus, inquit, opibus sustinebas?
Quidni? inquam.
[11] Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt, et hoc erat, quod promittere videbantur. [12] Atqui hoc quoque maxime considerandum puto, quod nihil habeat suapte natura pecunia, ut his, quibus possidetur, invitis nequeat auferri.
Fateor, inquam.
[13] Quidni fateare, cum eam cotidie valentior aliquis eripiat invito? Unde enim forenses querimoniae, nisi quod vel vi vel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae?
Ita est, inquam.
[14] Egebit igitur, inquit, extrinsecus petito praesidio, quo suam pecuniam quisque tueatur.
[15] Quis id, inquam, neget?
Atqui non egeret eo, nisi possideret pecuniam, quam possit amittere.
[16] Dubitari, inquam, nequit.
In contrarium igitur relapsa res est; nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes, alieno potius praesidio faciunt indigentes. [17] Quis autem modus est, quo pellatur divitiis indigentia? Num enim divites esurire nequeunt? Num sitire non possunt? Num frigus hibernum pecuniosorum membra non sentiunt? [18] Sed adest, inquies, opulentis, quo famem satient, quo sitim frigusque depellant. Sed hoc modo consolari quidem divitiis indigentia potest, auferri penitus non potest. Nam si haec hians semper atque aliquid poscens opibus expletur, maneat necesse est, quae possit expleri. [19] Taceo, quod naturae minimum, quod avaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summovere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt, quid est, quod eas sufficientiam praestare credatis?
3. c. (metrum: trimeter iambicus et pentameter dactylicus)
Quamvis fluente dives auri gurgite
Non expleturas cogat avarus opes
Oneretque bacis colla rubri litoris
Ruraque centeno scindat opima bove,
- 5
- Nec cura mordax deseret superstitem
Defunctumque leves non comitantur opes.
4. p.
[1] Sed dignitates honorabilem reverendumque, cui provenerint, reddunt. Num vis ea est magistratibus, ut utentium mentibus virtutes inserant, vitia depellant? [2] Atqui non fugare, sed illustrare potius nequitiam solent. Quo fit, ut indignemur eas saepe nequissimis hominibus contigisse. Unde Catullus licet in curuli Nonium sedentem strumam tamen appellat. [3] Videsne, quantum malis dedecus adiciant dignitates? Atqui minus eorum patebit indignitas, si nullis honoribus inclarescant. [4] Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti, ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres? [5] Non enim possumus ob honores reverentia dignos iudicare, quos ipsis honoribus iudicamus indignos. [6] At si quem sapientia praeditum videres, num posses eum vel reverentia vel ea, qua est praeditus sapientia non dignum putare?
Minime.
[7] Inest enim dignitas propria virtuti, quam protinus in eos, quibus fuerit adiuncta, transfundit. [8] Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.
[9] In quo illud est animadvertendum magis: nam si eo abiectior est, quo magis a pluribus quisque contemnitur, cum reverendos facere nequeat, quos pluribus ostentat, despectiores potius improbos dignitas facit. [10] Verum non impune; reddunt namque improbi parem dignitatibus vicem, quas sua contagione commaculant.
[11] Atque ut agnoscas veram illam reverentiam per has umbratiles dignitates non posse contingere: Si qui multiplici consulatu functus in barbaras nationes forte devenerit, venerandumne barbaris honor faciet? [12] Atqui si hoc naturale munus dignitatibus foret, ab officio suo quoquo gentium nullo modo cessarent, sicut ignis ubique terrarum numquam tamen calere destitit. [13] Sed quoniam id eis non propria vis, sed hominum fallax adnectit opinio, vanescunt ilico, cum ad eos venerint, qui dignitates eas esse non aestimant. [14] Sed hoc apud exteras nationes. Inter eos vero, apud quos ortae sunt, num perpetuo perdurant? [15] Atqui praetura magna olim potestas, nunc inane nomen et senatorii census gravis sarcina; si quis quondam populi curasset annonam, magnus habebatur, nunc ea praefectura quid abiectius? [16] Ut enim paulo ante diximus, quod nihil habet proprii decoris, opinione utentium nunc splendorem accipit, nunc amittit.
[17] Si igitur reverendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium aestimatione vilescunt, quid est, quod in se expetendae pulchritudinis habeant, nedum aliis praestent?
4. c. (metrum: phalaeceus et decasyllabus alcaeicus)
Quamvis se Tyrio superbus ostro
Comeret et niveis lapillis,
Invisus tamen omnibus vigebat
Luxuriae Nero saevientis.
- 5
- Sed quondam dabat improbus verendis
Patribus indecores curules.
Quis illos igitur putet beatos,
Quos miseri tribuunt honores?
5. p.
[1] An vero regna regumque familiaritas efficere potentem valet? Quidni, quando eorum felicitas perpetuo perdurat? [2] Atqui plena est exemplorum vetustas, plena etiam praesens aetas, qui reges felicitatem calamitate mutaverint. O praeclara potentia, quae ne ad conservationem quidem sui satis efficax invenitur!
[3] Quodsi haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet? [4] Sed quamvis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui, quibus regum quisque non imperet. [5] Qua vero parte beatos faciens desinit potestas, hac impotentia subintrat, quae miseros facit; hoc igitur modo maiorem regibus inesse necesse est miseriae portionem.
[6] Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra verticem gladii terrore simulavit. [7] Quae est igitur haec potestas, quae sollicitudinum morsus expellere, quae formidinum aculeos vitare nequit?
Atqui vellent ipsi vixisse securi, sed nequeunt; dehinc de potestate gloriantur. [8] An tu potentem censes, quem videas velle, quod non possit efficere? Potentem censes, qui satellite latus ambit, qui, quos terret, ipse plus metuit, qui ut potens esse videatur, in servientium manu situm est?
[9] Nam quid ego de regum familiaribus disseram, cum regna ipsa tantae imbecillitatis plena demonstrem? Quos quidem regia potestas saepe incolumis, saepe autem lapsa prosternit. [10] Nero Senecam familiarem praeceptoremque suum ad eligendae mortis coegit arbitrium, Papinianum diu inter aulicos potentem militum gladiis Antoninus obiecit. [11] Atqui uterque potentiae suae renuntiare voluerunt, quorum Seneca opes etiam suas tradere Neroni seque in otium conferre conatus est; sed dum ruituros moles ipsa trahit, neuter quod voluit, effecit.
[12] Quae est igitur ista potentia, quam pertimescunt habentes, quam nec cum habere velis, tutus sis et, cum deponere cupias, vitare non possis?
[13] An praesidio sunt amici, quos non virtus, sed fortuna conciliat? Sed quem felicitas amicum fecit, infortunium faciet inimicum. [14] Quae vero pestis efficacior ad nocendum quam familiaris inimicus?
5. c. (metrum: dimeter anapaesticus)
Qui se volet esse potentem,
Animos domet ille feroces
Nec victa libidine colla
Foedis summittat habenis.
- 5
- Etenim licet Indica longe
Tellus tua iura tremescat
Et serviat ultima Thyle,
Tamen atras pellere curas
Miserasque fugare querelas
- 10
- Non posse potentia non est.
6. p.
[1] Gloria vero quam fallax saepe, quam turpis est! Unde non iniuria tragicus exclamat:
ὦ δόξα δόξα, μυρίοισι δὴ βροτῶν
οὐδὲν γεγῶσι βίοτον ὤγκωσας μέγαν.
[2] Plures enim magnum saepe nomen falsis vulgi opinionibus abstulerunt; quo quid turpius excogitari potest! nam qui falso praedicantur, suis ipsi necesse est laudibus erubescant. [3] Quae si etiam meritis conquisita sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore, sed conscientiae veritate metitur?
[4] Quodsi hoc ipsum propagasse nomen pulchrum videtur, consequens est, ut foedum non extendisse iudicetur. [5] Sed cum, uti paulo ante disserui, plures gentes esse necesse sit, ad quas unius fama hominis nequeat pervenire, fit, ut, quem tu aestimas esse gloriosum, proxima parte terrarum videatur inglorius.
[6] Inter haec vero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio provenit nec umquam firma perdurat.
[7] Iam vero quam sit inane, quam futtile nobilitatis nomen, quis non videat? Quae si ad claritudinem refertur, aliena est. Videtur namque esse nobilitas quaedam de meritis veniens laus parentum. [8] Quodsi claritudinem praedicatio facit, illi sint clari necesse est, qui praedicantur. Quare splendidum te, si tuam non habes, aliena claritudo non efficit. [9] Quodsi quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo videatur, ne a maiorum virtute degeneret.
6. c. (metrum: tetrameter dactylicus et dimeter ionicus)
Omne hominum genus in terris simili surgit ab ortu;
Unus enim rerum pater est, unus cuncta ministrat.
Ille dedit Phoebo radios, dedit et cornua lunae,
Ille homines etiam terris dedit ut sidera caelo.
- 5
- Hic clausit membris animos celsa sede petitos.
Mortales igitur cunctos edit nobile germen.
Quid genus et proavos strepitis? Si primordia vestra
Auctoremque deum spectes, nullus degener exstat,
Ni vitiis peiora fovens proprium deserat ortum.
7. p.
[1] Quid autem de corporis voluptatibus loquar, quarum appetentia quidem plena est anxietatis, satietas vero paenitentiae? [2] Quantos illae morbos, quam intolerabiles dolores quasi quendam fructum nequitiae fruentium solent referre corporibus! [3] Quarum motus quid habeat iucunditatis, ignoro. Tristes vero esse voluptatum exitus, quisquis reminisci libidinum suarum volet, intelleget.
[4] Quae si beatos explicare possunt, nihil causae est, quin pecudes quoque beatae esse dicantur, quarum omnis ad explendam corporalem lacunam festinat intentio. [5] Honestissima quidem coniugis foret liberorumque iucunditas; sed nimis e natura dictum est nescioquem filios invenisse tortores. Quorum quam sit mordax quaecumque condicio, neque alias expertum te neque nunc anxium necesse est admonere. [6] In quo Euripidis mei sententiam probo, qui carentem liberis infortunio dixit esse felicem.
7. c. (metrum: dimeter ionicus)
Habet hoc voluptas omnis,
Stimulis agit fruentes
Apiumque par volantum,
Ubi grata mella fudit,
- 5
- Fugit et nimis tenaci
Ferit icta corda morsu.
8. p.
[1] Nihil igitur dubium est, quin hae ad beatitudinem viae devia quaedam sint, nec perducere quemquam eo valeant, ad quod se perducturas esse promittunt. [2] Quantis vero implicitae malis sint, brevissime monstrabo. Quid enim? Pecuniamne congregare conaberis? [3] Sed eripies habenti. Dignitatibus fulgere velis? Danti supplicabis et, qui praeire ceteros honore cupis, poscendi humilitate vilesces. Potentiamne desideras? [4] Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis. Gloriam petas? [5] Sed per aspera quaeque distractus securus esse desistis. Voluptariam vitam degas? [6] Sed quis non spernat atque abiciat vilissimae fragilissimaeque rei, corporis, servum?
[7] Iam vero qui bona prae se corporis ferunt, quam exigua, quam fragili possessione nituntur! Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres velocitate praeibitis? [8] Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite vilia mirari. Quod quidem caelum non his potius est quam sua, qua regitur ratione, mirandum.
[9] Formae vero nitor ut rapidus est, ut velox et vernalium florum mutabilitate fugacior! [10] Quodsi, ut Aristoteles ait, Lyncei oculis homines uterentur, ut eorum visus obstantia penetraret, nonne introspectis visceribus illud Alcibiadis superficie pulcherrimum corpus turpissimum videretur? Igitur te pulchrum videri non tua natura, sed oculorum spectantium reddit infirmitas.
[11] Sed aestimate quam vultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc, quodcumque miramini, triduanae febris igniculo posse dissolvi.
[12] Ex quibus omnibus illud redigere in summam licet, quod haec, quae nec praestare, quae pollicentur, bona possunt nec omnium bonorum congregatione perfecta sunt, ea nec ad beatitudinem quasi quidam calles ferunt nec beatos ipsa perficiunt.
8. c. (metrum: asclepiadeus minor et dimeter iambicus)
Eheu, quae miseros tramite devios
Abducit ignorantia.
Non aurum in viridi quaeritis arbore
Nec vite gemmas carpitis,
- 5
- Non altis laqueos montibus abditis,
Ut pisce ditetis dapes,
Nec vobis capreas si libeat sequi,
Tyrrhena captatis vada.
Ipsos quin etiam fluctibus abditos
- 10
- Norunt recessus aequoris,
Quae gemmis niveis unda feracior,
Vel quae rubentis purpurae
Nec non quae tenero pisce vel asperis
Praestent echinis litora.
- 15
- Sed quonam lateat, quod cupiunt bonum,
Nescire caeci sustinent,
Et, quod stelliferum transabiit polum,
Tellure demersi petunt.
Quid dignum stolidis mentibus imprecer?
- 20
- Opes, honores ambiant
Et, cum falsa gravi mole paraverint,
Tum vera cognoscant bona.
9. p.
[1] Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit; quam si perspicaciter intueris, ordo est deinceps, quae sit vera, monstrare.
[2] Atqui video, inquam, nec opibus sufficientiam nec regnis potentiam nec reverentiam dignitatibus nec celebritatem gloria nec laetitiam voluptatibus posse contingere.
An etiam causas, cur id ita sit, deprehendisti?
[3] Tenui quidem veluti rimula mihi videor intueri, sed ex te apertius cognoscere malim.
[4] Atqui promptissima ratio est. Quod enim simplex est indivisumque natura, id error humanus separat et a vero atque perfecto ad falsum imperfectumque traducit. An tu arbitraris quod nihilo indigeat egere potentia?
Minime, inquam.
[5] Recte tu quidem; nam si quid est, quod in ulla re imbecillioris valentiae sit, in hac praesidio necesse est egeat alieno.
Ita est, inquam.
[6] Igitur sufficientiae potentiaeque una est eademque natura.
Sic videtur.
[7] Quod vero huius modi sit, spernendumne esse censes an contra rerum omnium veneratione dignissimum?
At hoc, inquam, ne dubitari quidem potest.
[8] Addamus igitur sufficientiae potentiaeque reverentiam, ut haec tria unum esse iudicemus.
Addamus, si quidem vera volumus confiteri.
[9] Quid vero, inquit, obscurumne hoc atque ignobile censes esse an omni celebritate clarissimum? [10] Considera vero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte videatur abiectius.
[11] Non possum, inquam, quin hoc, uti est, ita etiam celeberrimum esse confitear.
[12] Consequens igitur est, ut claritudinem superioribus tribus nihil differre fateamur.
Consequitur, inquam.
[13] Quod igitur nullius egeat alieni, quod suis cuncta viribus possit, quod sit clarum atque reverendum, nonne hoc etiam constat esse laetissimum.
[14] Sed unde huic, inquam, tali maeror ullus obrepat, ne cogitare quidem possum; quare plenum esse laetitiae, si quidem superiora manebunt, necesse est confiteri.
[15] Atqui illud quoque per eadem necessarium est sufficientiae, potentiae, claritudinis, reverentiae, iucunditatis nomina quidem esse diversa, nullo modo vero discrepare substantiam.
Necesse est, inquam.
[16] Hoc igitur, quod est unum simplexque natura, pravitas humana dispertit et, dum rei, quae partibus caret, partem conatur adipisci, nec portionem, quae nulla est nec ipsam, quam minime affectat, assequitur.
[17] Quonam, inquam, modo?
Qui divitias, inquit, petit penuriae fuga, de potentia nihil laborat, vilis obscurusque esse mavult, multas etiam sibi naturales quoque subtrahit voluptates, ne pecuniam, quam paravit, amittat. [18] Sed hoc modo ne sufficientia quidem contingit ei, quem valentia deserit, quem molestia pungit, quem vilitas abicit, quem recondit obscuritas. [19] Qui vero solum posse desiderat, profligat opes, despicit voluptates honoremque potentia carentem, gloriam quoque nihili pendit. [20] Sed hunc quoque quam multa deficiant, vides. Fit enim, ut aliquando necessariis egeat, ut anxietatibus mordeatur, cumque haec depellere nequeat, etiam id, quod maxime petebat, potens esse desistat. [21] Similiter ratiocinari de honoribus, gloria, voluptatibus licet; nam cum unumquodque horum idem quod cetera sit, quisquis horum aliquid sine ceteris petit, ne illud quidem quod desiderat apprehendit.
[22] Quid igitur, inquam, si qui cuncta simul cupiat adipisci?
Summam quidem ille beatitudinis velit; sed num in his eam reperiet, quae demonstravimus id, quod pollicentur, non posse conferre?
[23] Minime, inquam.
In his igitur quae singula quaedam expetendorum praestare creduntur, beatitudo nullo modo vestiganda est.
Fateor, inquam, et hoc nihil dici verius potest.
[24] Habes igitur, inquit, et formam falsae felicitatis et causas. Deflecte nunc in adversum mentis intuitum; ibi enim veram, quam promisimus, statim videbis.
[25] Atqui haec, inquam, vel caeco perspicua est eamque tu paulo ante monstrasti, dum falsae causas aperire conaris. [26] Nam nisi fallor, ea vera est et perfecta felicitas, quae sufficientem, potentem, reverendum, celebrem laetumque perficiat. [27] Atque ut me interius animadvertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, veraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.
[28] O te, alumne, hac opinione felicem, si quidem hoc, inquit, adieceris!
Quidnam? inquam.
[29] Essene aliquid in his mortalibus caducisque rebus putas, quod huiusmodi statum possit afferre?
Minime, inquam, puto idque a te, nihil ut amplius desideretur, ostensum est.
[30] Haec igitur vel imagines veri boni vel imperfecta quaedam bona dare mortalibus videntur, verum autem atque perfectum bonum conferre non possunt.
Assentior, inquam.
[31] Quoniam igitur agnovisti, quae vera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest, ut unde veram hanc petere possis agnoscas.
Id quidem, inquam, iam dudum vehementer exspecto.
[32] Sed cum, ut in Timaeo Platoni, inquit, nostro placet, in minimis quoque rebus divinum praesidium debeat implorari, quid nunc faciendum censes, ut illius summi boni sedem reperire mereamur?
[33] Invocandum, inquam, rerum omnium patrem, quo praetermisso nullum rite fundatur exordium.
Recte, inquit; ac simul ita modulata est:
9. c. (metrum: hexameter dactylicus)
O qui perpetua mundum ratione gubernas,
Terrarum caelique sator, qui tempus ab aevo
Ire iubes stabilisque manens das cuncta moveri,
Quem non externae pepulerunt fingere causae
- 5
- Materiae fluitantis opus, verum insita summi
Forma boni, livore carens tu cuncta superno
Ducis ab exemplo; pulchrum pulcherrimus ipse
Mundum mente gerens similique in imagine formans
Perfectasque iubens perfectum absolvere partes.
- 10
- Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis
Arida conveniant liquidis, ne purior ignis
Evolet aut mersas deducant pondera terras.
Tu triplicis mediam naturae cuncta moventem
Connectens animam per consona membra resolvis.
- 15
- Quae cum secta duos motum glomeravit in orbes,
In semet reditura meat mentemque profundam
Circuit et simili convertit imagine caelum.
Tu causis animas paribus vitasque minores
Provehis et levibus sublimes curribus aptans
- 20
- In caelum terramque seris, quas lege benigna
Ad te conversas reduci facis igne reverti.
Da, pater, augustam menti conscendere sedem,
Da fontem lustrare boni, da luce reperta
In te conspicuos animi defigere visus.
- 25
- Dissice terrenae nebulas et pondera molis
Atque tuo splendore mica; tu namque serenum,
Tu requies tranquilla piis, te cernere finis,
Principium, vector, dux, semita, terminus idem.
10. p.
[1] Quoniam igitur, quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma, vidisti, nunc demonstrandum reor, quonam haec felicitatis perfectio constituta sit.
[2] In quo illud primum arbitror inquirendum, an aliquod huius modi bonum, quale paulo ante definisti, in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae veritatem cassa cogitationis imago decipiat. [3] Sed quin exsistat sitque hoc veluti quidam omnium fons bonorum negari nequit. Omne enim, quod imperfectum esse dicitur, id imminutione perfecti imperfectum esse perhibetur. [4] Quo fit, ut, si in quolibet genere imperfectum quid esse videatur, in eo perfectum quoque aliquid esse necesse sit. Etenim perfectione sublata, unde illud, quod imperfectum perhibetur, exstiterit, ne fingi quidem potest; [5] neque enim ab deminutis inconsummatisque natura rerum cepit exordium, sed ab integris absolutisque procedens in haec extrema atque effeta dilabitur. [6] Quodsi, uti paulo ante monstravimus, est quaedam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari.
Firmissime, inquam, verissimeque conclusum est.
[7] Quo vero, inquit, habitet, ita considera. Deum, rerum omnium principem, bonum esse communis humanorum conceptio probat animorum. Nam cum nihil deo melius excogitari queat, id, quo melius nihil est, bonum esse quis dubitet? [8] Ita vero bonum esse deum ratio demonstrat, ut perfectum quoque in eo bonum esse convincat. [9] Nam ni tale sit, rerum omnium princeps esse non poterit; erit enim eo praestantius aliquid perfectum possidens bonum, quod hoc prius atque antiquius esse videatur; omnia namque perfecta minus integris priora esse claruerunt. [10] Quare ne in infinitum ratio prodeat, confitendum est summum deum summi perfectique boni esse plenissimum. Sed perfectum bonum veram esse beatitudinem constituimus: veram igitur beatitudinem in summo deo sitam esse necesse est.
Accipio, inquam, nec est, quod contra dici ullo modo queat.
[11] Sed quaeso, inquit, te, vide, quam id sancte atque inviolabiliter probes, quod boni summi summum deum diximus esse plenissimum.
Quonam, inquam, modo?
[12] Ne hunc rerum omnium patrem illud summum bonum, quo plenus esse perhibetur, vel extrinsecus accepisse vel ita naturaliter habere praesumas, quasi habentis dei habitaeque beatitudinis diversam cogites esse substantiam. [13] Nam si extrinsecus acceptum putes, praestantius id, quod dederit, ab eo, quod acceperit, existimare possis. Sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur. [14] Quod si natura quidem inest, sed est ratione diversum, cum de rerum principe loquamur deo, fingat, qui potest, quis haec diversa coniunxerit. [15] Postremo, quod a qualibet re diversum est, id non est illud, a quo intellegitur esse diversum. Quare quod a summo bono diversum est sui natura, id summum bonum non est; quod nefas est de eo cogitare, quo nihil constat esse praestantius. [16] Omnino enim nullius rei natura suo principio melior poterit exsistere; quare, quod omnium principium sit, id etiam sui substantia summum esse bonum verissima ratione concluserim.
Rectissime, inquam.
[17] Sed summum bonum beatitudinem esse concessum est.
Ita est, inquam.
Igitur, inquit, deum esse ipsam beatitudinem necesse est confiteri.
Nec propositis, inquam, prioribus refragari queo et illis hoc inlatum consequens esse perspicio.
[18] Respice, inquit, an hinc quoque idem firmius approbetur, quod duo summa bona, quae a se diversa sint, esse non possunt. [19] Etenim quae discrepant bona, non esse alterum, quod sit alterum, liquet; quare neutrum poterit esse perfectum, cum alterutri alterum deest; sed quod perfectum non sit, id summum non esse manifestum est; nullo modo igitur, quae summa sunt bona, ea possunt esse diversa. [20] Atqui et beatitudinem et deum summum bonum esse collegimus, quare ipsam necesse est summam esse beatitudinem, quae sit summa divinitas.
[21] Nihil, inquam, nec reapse verius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest.
[22] Super haec, inquit, igitur veluti geometrae solent demonstratis propositis aliquid inferre, quae porismata ipsi vocant, ita ego quoque tibi veluti corollarium dabo. [23] Nam quoniam beatitudinis adeptione fiunt homines beati, beatitudo vero est ipsa divinitas, divinitatis adeptione beatos fieri manifestum est; [24] sed uti iustitiae adeptione iusti, sapientiae sapientes fiunt, ita divinitatem adeptos deos fieri simili ratione necesse est. [25] Omnis igitur beatus deus. Et natura quidem unus; participatione vero nihil prohibet esse quam plurimos.
[26] Et pulchrum, inquam, hoc atque pretiosum, sive porisma sive corollarium vocari mavis.
[27] Atqui hoc quoque pulchrius nihil est, quod his annectendum esse ratio persuadet.
Quid? inquam.
[28] Cum multa, inquit, beatitudo continere videatur, utrumne haec omnia unum veluti corpus beatitudinis quadam partium varietate coniungant, an sit eorum aliquid, quod beatitudinis substantiam compleat, ad hoc vero cetera referantur?
[29] Vellem, inquam, id ipsarum rerum commemoratione patefaceres.
Nonne, inquit, beatitudinem bonum esse censemus?
Ac summum quidem, inquam.
[30] Addas, inquit, hoc omnibus licet. Nam eadem sufficientia summa est, eadem summa potentia, reverentia quoque, claritas ac voluptas beatitudo esse iudicatur.
[31] Quid igitur, haecine omnia, sufficientia, potentia ceteraque, veluti quaedam beatitudinis membra sunt, an ad bonum veluti ad verticem cuncta referuntur?
[32] Intellego, inquam, quid investigandum proponas, sed quid constituas audire desidero.
[33] Cuius discretionem rei sic accipe: Si haec omnia beatitudinis membra forent, a se quoque invicem discreparent. Haec est enim partium natura, ut unum corpus diversa componant. [34] Atqui haec omnia idem esse monstrata sunt; minime igitur membra sunt. Alioquin ex uno membro beatitudo videbitur esse coniuncta, quod fieri nequit.
[35] Id quidem, inquam, dubium non est, sed id, quod restat, exspecto.
[36] Ad bonum vero cetera referri palam est. Idcirco enim sufficientia petitur, quoniam bonum esse iudicatur, idcirco potentia, quoniam id quoque esse creditur bonum; idem de reverentia, claritudine, iucunditate coniectare licet. [37] Omnium igitur expetendorum summa atque causa bonum est. Quod enim neque re neque similitudine ullum in se retinet bonum, id expeti nullo modo potest. [38] Contraque etiam, quae natura bona non sunt, tamen si esse videantur, quasi vere bona sint, appetuntur. Quo fit, uti summa, cardo atque causa expetendorum omnium bonitas esse iure credatur. [39] Cuius vero causa quid expetitur, id maxime videtur optari. Veluti si salutis causa quispiam velit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum. [40] Cum igitur omnia boni gratia petantur, non illa potius quam bonum ipsum desideratur ab omnibus. [41] Sed propter quod cetera optantur, beatitudinem esse concessimus; quare sic quoque sola quaeritur beatitudo. [42] Ex quo liquido apparet ipsius boni et beatitudinis unam atque eandem esse substantiam.
Nihil video cur dissentire quispiam possit.
[43] Sed deum veramque beatitudinem unum atque idem esse monstravimus.
Ita, inquam.
Securo igitur concludere licet dei quoque in ipso bono nec usquam alio sitam esse substantiam.
10. c. (metrum: phalaeceus et hendecasyllabus sapphicus)
Huc omnes pariter venite, capti,
Quos fallax ligat improbis catenis
Terrenas habitans libido mentes.
Haec erit vobis requies laborum,
- 5
- Hic portus placida manens quiete,
Hoc patens unum miseris asylum.
Non quidquid Tagus aureis harenis
Donat aut Hermus rutilante ripa
Aut Indus calido propinquus orbi
- 10
- Candidis miscens virides lapillos,
Illustrent aciem magisque caecos
In suas condunt animos tenebras.
Hoc, quicquid placet excitatque mentes,
Infimis tellus aluit cavernis;
- 15
- Splendor, quo regitur vigetque caelum,
Vitat obscuras animae ruinas.
Hanc quisquis poterit notare lucem,
Candidos Phoebi radios negabit.
11. p.
[1] Assentior, inquam; cuncta enim firmissimis nexa rationibus constant.
[2] Tum illa: Quanti, inquit, aestimabis, si, bonum ipsum quid sit, agnoveris?
[3] Infinito, inquam, si quidem mihi pariter deum quoque, qui bonum est, continget agnoscere.
[4] Atqui hoc verissima, inquit, ratione patefaciam, maneant modo, quae paulo ante conclusa sunt.
Manebunt.
[5] Nonne, inquit, monstravimus ea, quae appetuntur pluribus, idcirco vera perfectaque bona non esse, quoniam a se invicem discreparent, cumque alteri abesset alterum, plenum absolutumque bonum afferre non posse? Tum autem verum bonum fieri, cum in unam veluti formam atque efficientiam colliguntur, ut, quae sufficientia est, eadem sit potentia, reverentia, claritas atque iucunditas, nisi vero unum atque idem omnia sint, nihil habere, quo inter expetenda numerentur?
[6] Demonstratum, inquam, nec dubitari ullo modo potest.
[7] Quae igitur, cum discrepant, minime bona sunt, cum vero unum esse coeperint, bona fiunt, nonne, haec ut bona sint, unitatis fieri adeptione contingit?
Ita, inquam, videtur.
[8] Sed omne, quod bonum est, boni participatione bonum esse concedis an minime?
Ita est.
[9] Oportet igitur idem esse unum atque bonum simili ratione concedas; eadem namque substantia est eorum, quorum naturaliter non est diversus effectus.
Negare, inquam, nequeo.
[10] Nostine igitur, inquit, omne quod est tam diu manere atque subsistere, quamdiu sit unum, sed interire atque dissolvi, pariter atque unum esse destiterit?
Quonam modo?
[11] Ut in animalibus, inquit; cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque, id animal vocatur. Cum vero haec unitas utriusque separatione dissolvitur, interire nec iam esse animal liquet. [12] Ipsum quoque corpus, cum in una forma membrorum coniunctione permanet, humana visitur species. At si distributae segregataeque partes corporis distraxerint unitatem, desinit esse quod fuerat. [13] Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque, dum unum est, cum vero unum esse desinit, interire.
Consideranti, inquam, mihi plura minime aliud videtur.
[14] Estne igitur, inquit, quod in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia venire ad interitum corruptionemque desideret?
[15] Si animalia, inquam, considerem, quae habent aliquam volendi nolendique naturam, nihil invenio, quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent. [16] Omne namque animal tueri salutem laborat, mortem vero perniciemque devitat. [17] Sed quid de herbis arboribusque, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito.
[18] Atqui non est quod de hoc quoque possis ambigere, cum herbas atque arbores intuearis primum sibi convenientibus innasci locis, ubi, quantum earum natura queat, cito exarescere atque interire non possint. [19] Nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur, arescant. [20] Sed dat cuique natura, quod convenit, et ne, dum manere possunt, intereant elaborat. [21] Quid quod omnes velut in terras ore demerso trahunt alimenta radicibus ac per medullas robur corticemque diffundunt? [22] Quid, quod mollissimum quidque, sicuti medulla est, interiore semper sede reconditur, extra vero quadam ligni firmitate, ultimus autem cortex adversum caeli intemperiem quasi mali patiens defensor opponitur? [23] Iam vero quanta est naturae diligentia, ut cuncta semine multiplicato propagentur. [24] Quae omnia non modo ad tempus manendi, verum generatim quoque quasi in perpetuum permanendi veluti quasdam machinas esse quis nesciat?
[25] Ea etiam, quae inanimata esse creduntur, nonne, quod suum est, quaeque simili ratione desiderant? [26] Cur enim flammas quidem sursum levitas vehit, terras vero deorsum pondus deprimit, nisi, quod haec singulis loca motionesque conveniunt? [27] Porro autem, quod cuique consentaneum est, id unumquodque conservat, sicuti ea, quae sunt inimica, corrumpunt. [28] Iam vero, quae dura sunt ut lapides, adhaerent tenacissime partibus suis et, ne facile dissolvantur, resistunt. [29] Quae vero liquentia ut aer atque aqua, facile quidem dividentibus cedunt, sed cito in ea rursus, a quibus sunt abscisa, relabuntur, ignis vero omnem refugit sectionem.
[30] Neque nunc nos de voluntariis animae cognoscentis motibus, sed de naturali intentione tractamus. Sicuti est, quod acceptas escas sine cogitatione transigimus, quod in somno spiritum ducimus nescientes; [31] nam ne in animalibus quidem manendi amor ex animae voluntatibus, verum ex naturae principiis venit. [32] Nam saepe mortem cogentibus causis, quam natura reformidat, voluntas amplectitur, contraque illud, quo solo mortalium rerum durat diuturnitas, gignendi opus, quod natura semper appetit, interdum coercet voluntas. [33] Adeo haec sui caritas non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit. Dedit enim providentia creatis a se rebus hanc vel maximam manendi causam, ut, quoad possunt, naturaliter manere desiderent; [34] quare nihil est, quod ullo modo queas dubitare cuncta, quae sunt, appetere naturaliter constantiam permanendi, devitare perniciem.
[35] Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere, quae dudum incerta videbantur.
[36] Quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit, id unum esse desiderat; hoc enim sublato ne esse quidem cuiquam permanebit.
Verum est, inquam.
[37] Omnia igitur, inquit, unum desiderant.
Consensi.
Sed unum id ipsum monstravimus esse, quod bonum.
Ita quidem. [38]
Cuncta igitur bonum petunt, quod quidem ita describas licet, ipsum bonum esse, quod desideretur ab omnibus.
[39] Nihil, inquam, verius excogitari potest. Nam vel ad nihil unum cuncta referuntur et uno veluti vertice destituta sine rectore fluitabunt, aut, si quid est, ad quod universa festinant, id erit omnium summum bonorum.
[40] Et illa: Nimium, inquit, o alumne laetor, ipsam enim mediae veritatis notam mente fixisti. Sed in hoc patuit tibi, quod ignorare te paulo ante dicebas.
Quid? inquam.
[41] Quis esset, inquit, rerum omnium finis. Is est enim profecto, quod desideratur ab omnibus, quod quia bonum esse collegimus, oportet rerum omnium finem bonum esse fateamur.
11. c. (metrum: choliambus)
Quisquis profunda mente vestigat verum
Cupitque nullis ille deviis falli,
In se revolvat intimi lucem visus,
Longosque in orbem cogat inflectens motus
- 5
- Animumque doceat, quicquid extra molitur,
Suis retrusum possidere thesauris.
Dudum quod atra texit erroris nubes,
Lucebit ipso perspicacius Phoebo.
Non omne namque mente depulit lumen
- 10
- Obliviosam corpus invehens molem.
Haeret profecto semen introrsum veri,
Quod excitatur ventilante doctrina.
Nam cur rogati sponte recta censetis,
Ni mersus alto viveret fomes corde?
- 15
- Quodsi Platonis Musa personat verum,
Quod quisque discit, immemor recordatur.
12. p.
[1] Tum ego: Platoni, inquam, vehementer assentior, nam me horum iam secundo commemoras, primum quod memoriam corporea contagione, dehinc cum maeroris mole pressus amisi.
[2] Tum illa: Si priora, inquit, concessa respicias, ne illud quidem longius aberit, quin recorderis, quod te dudum nescire confessus es.
Quid? inquam. [3]
Quibus, ait illa, gubernaculis mundus regatur.
Memini, inquam, me inscitiam meam fuisse confessum, sed quid afferas, licet iam prospiciam, planius tamen ex te audire desidero.
[4] Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas.
Et nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam, breviter exponam. [5] Mundus hic ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam minime convenisset, nisi unus esset, qui tam diversa coniungeret. [6] Coniuncta vero naturarum ipsa diversitas invicem discors dissociaret atque divelleret, nisi unus esset, qui quod nexuit contineret. [7] Non tam vero certus naturae ordo procederet nec tam dispositos motus locis, temporibus, efficientia, spatiis, qualitatibus explicaret, nisi unus esset, qui has mutationum varietates manens ipse disponeret. [8] Hoc quicquid est, quo condita manent atque agitantur, usitato cunctis vocabulo deum nomino.
[9] Tum illa: Cum haec, inquit, ita sentias, parvam mihi restare operam puto, ut felicitatis compos patriam sospes revisas. [10] Sed, quae proposuimus, intueamur. Nonne in beatitudine sufficientiam numeravimus deumque beatitudinem ipsam esse consensimus?
Ita quidem.
[11] Et ad mundum igitur, inquit, regendum nullis extrinsecus adminiculis indigebit; alioquin, si quo egeat, plenam sufficientiam non habebit.
Id, inquam, ita est necessarium.
[12] Per se igitur solum cuncta disponit?
Negari, inquam, nequit.
[13] Atqui deus ipsum bonum esse monstratus est.
Memini, inquam.
[14] Per bonum igitur cuncta disponit, si quidem per se regit omnia, quem bonum esse consensimus, et hic est veluti quidam clavus atque gubernaculum, quo mundana machina stabilis atque incorrupta servatur.
[15] Vehementer assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi.
[16] Credo, inquit; iam enim, ut arbitror, vigilantius ad cernenda vera oculos deducis; sed quod dicam, non minus ad contuendum patet.
Quid? inquam.
[17] Cum deus, inquit, omnia bonitatis clavo gubernare iure credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest, quin voluntaria regantur seque ad disponentis nutum veluti convenientia contemperataque rectori sponte convertant?
[18] Ita, inquam, necesse est; nec beatum regimen esse videretur, si quidem detrectantium iugum foret, non obtemperantium salus.
[19] Nihil est igitur, quod naturam servans deo contra ire conetur?
Nihil, inquam.
[20] Quodsi conetur, ait, num tandem proficiet quicquam adversus eum, quem iure beatitudinis potentissimum esse concessimus?
Prorsus, inquam, nihil valeret.
[21] Non est igitur aliquid, quod summo huic bono vel velit vel possit obsistere?
Non, inquam, arbitror.
[22] Est igitur summum, inquit, bonum, quod regit cuncta fortiter suaviterque disponit.
[23] Tum ego: Quam, inquam, me non modo ea, quae conclusa est, summa rationum, verum multo magis haec ipsa, quibus uteris, verba delectant, ut tandem aliquando stultitiam magna lacerantem sui pudeat.
[24] Accepisti, inquit, in fabulis lacessentes caelum Gigantas; sed illos quoque, uti condignum fuit, benigna fortitudo disposuit. [25] Sed visne rationes ipsas invicem collidamus? Forsitan ex huius modi conflictatione pulchra quaedam veritatis scintilla dissiliat.
Tuo, inquam, arbitratu.
[26] Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitaverit.
Qui quidem, inquam, mente consistat, nullus prorsus ambigat.
[27] Qui vero est, inquit, omnium potens, nihil est, quod ille non possit.
Nihil, inquam.
[28] Num igitur deus facere malum potest?
Minime, inquam.
[29] Malum igitur, inquit, nihil est, cum id facere ille possit, qui nihil non potest.
[30] Ludisne, inquam, me inextricabilem labyrinthum rationibus texens, quae nunc quidem, qua egrediari,s introeas, nunc vero, quo introieris, egrediare, an mirabilem quendam divinae simplicitatis orbem complicas? [31] Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas, quam in summo deo sitam loquebare. [32] Ipsum quoque deum summum esse bonum plenamque beatitudinem disserebas, ex quo neminem beatum fore, nisi qui pariter deus esset, quasi munusculum dabas. [33] Rursus ipsam boni formam dei ac beatitudinis loquebaris esse substantiam ipsumque unum id ipsum esse bonum docebas, quod ab omni rerum natura peteretur. [34] Deum quoque bonitatis gubernaculis universitatem regere disputabas volentiaque cuncta parere nec ullam mali esse naturam. [35] Atque haec nullis extrinsecus sumptis, sed ex altero altero fidem trahente insitis domesticisque probationibus explicabas.
[36] Tum illa: Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere, quem dudum deprecabamur, exegimus. [37] Ea est enim divinae forma substantiae, ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait: Πάτοθεν εὐκύκλου σφαίρης ἐναλίγκιον ὄγκωι rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conservat. [38] Quodsi rationes quoque non extra petitas, sed intra rei, quam tractabamus, ambitum collocatas agitavimus, nihil est, quod admirere, cum Platone sanciente didiceris cognatos, de quibus loquuntur, rebus oportere esse sermones.
12. c. (metrum: glyconeus)
Felix, qui potuit boni
Fontem visere lucidum,
Felix, qui potuit gravis
Terrae solvere vincula.
- 5
- Quondam funera coniugis
Vates Threicius gemens
Postquam flebilibus modis
Silvas currere, mobiles
Amnes stare coegerat
- 10
- Iunxitque intrepidum latus
Saevis cerva leonibus
Nec visum timuit lepus
Iam cantu placidum canem,
Cum flagrantior intima
- 15
- Fervor pectoris ureret
Nec, qui cuncta subegerant,
Mulcerent dominum modi,
Immites superos querens
Infernas adiit domos.
- 20
- Illic blanda sonantibus
Chordis carmina temperans,
Quidquid praecipuis deae
Matris fontibus hauserat,
Quod luctus dabat impotens,
- 25
- Quod luctum geminans amor,
Deflet Taenara commovens
Et dulci veniam prece
Umbrarum dominos rogat.
Stupet tergeminus novo
- 30
- Captus carmine ianitor,
Quae sontes agitant metu,
Ultrices scelerum deae,
Iam maestae lacrimis madent.
Non Ixionium caput
- 35
- Velox praecipitat rota,
Et longa site perditus
Spernit flumina Tantalus.
Vultur, dum satur est modis,
Non traxit Tityi iecur.
- 40
- Tandem «Vincimur» arbiter
Umbrarum miserans ait:
«Donamus comitem viro
Emptam carmine coniugem.
Sed lex dona coerceat,
- 45
- Ne, dum Tartara liquerit,
Fas sit lumina flectere.»
Quis legem det amantibus?
Maior lex amor est sibi.
Heu, noctis prope terminos
- 50
- Orpheus Eurydicen suam
Vidit, perdidit, occidit.
Vos haec fabula respicit,
Quicumque in superum diem
Mentem ducere quaeritis.
- 55
- Nam qui Tartareum in specus
Victus lumina flexerit,
Quicquid praecipuum trahit,
Perdit, dum videt inferos.
|
|