B  I  B  L  I  O  T  H  E  C  A    A  U  G  U  S  T  A  N  A
           
  Boethius
ca. 480 - 524
     
   


P h i l o s o p h i a e   c o n s o l a t i o n i s
l i b r i   q u i n q u e


L i b e r   s e c u n d u s

____________________________________________




Philosophia et Boethius
(Hereford Abbey, saec. XII, Bodleian Library Oxford)


      1. p.
      [1] Post haec paulisper obticuit atque, ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa est: [2] Si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognovi, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis. Ea tantum animi tui, sicuti tu tibi fingis, mutata pervertit. [3] Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his, quos eludere nititur, blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat, quos insperata reliquerit. [4] Cuius si naturam, mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces; sed, ut arbitror, haud multum tibi haec in memoriam revocare laboraverim; [5] solebas enim praesentem quoque blandientemque virilibus incessere verbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis. [6] Verum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum. Sic factum est, ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. [7] Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum, quod ad interiora transmissum validioribus haustibus viam fecerit. [8] Adsit igitur rhetoricae suadela dulcedinis, quae tum tantum recto calle procedit, cum nostra instituta non deserit cumque hac musica laris nostri vernacula nunc leviores nunc graviores modos succinat.
      [9] Quid est igitur, o homo, quod te in maestitiam luctumque deiecit? Novum, credo, aliquid inusitatumque vidisti. Tu fortunam putas erga te esse mutatam: erras. [10] Hi semper eius mores sunt, ista natura. Servavit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam. Talis erat, cum blandiebatur, cum tibi falsae illecebris felicitatis alluderet. [11] Deprehendisti caeci numinis ambiguos vultus; quae sese adhuc velat aliis, tota tibi prorsus innotuit. [12] Si probas, utere moribus, ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem.
      Nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitatis esse debuisset. Reliquit enim te, quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. [13] An vero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem? Et cara tibi est fortuna praesens nec manendi fida et, cum discesserit allatura maerorem? [14] Quodsi nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? [15] Neque enim, quod ante oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. [16] Postremo aequo animo toleres oportet, quicquid intra fortunae aream geritur, cum semel iugo eius colla summiseris. [17] Quodsi manendi abeundique scribere legem velis ei, quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et impatientia sortem exacerbes, quam permutare non possis? [18] Si ventis vela committeres, non quo voluntas peteret, sed quo flatus impellerent, promoveres; si arvis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti: dominae moribus oportet obtemperes. [19] Tu vero volventis rotae impetum retinere conaris? At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit.

      1. c. (metrum: choliambus)
Haec cum superba verterit vices dextra,
Exaestuantis more fertur Euripi,
Dudum tremendos saeva proterit reges
Humilemque victi sublevat fallax vultum.
5
Non illa miseros audit aut curat fletus
Ultroque gemitus, dura quos fecit, ridet.
Sic illa ludit, sic suas probat vires
Magnumque tristis monstrat ostentum, si quis
Visatur una stratus ac felix hora.

      2. p.
      [1] Vellem autem pauca te cum Fortunae ipsius verbis agitare. Tu igitur, an ius postulet, animadverte:
      [2] «Quid tu, homo, ream me cotidianis agis querelis? quam tibi fecimus iniuriam? quae tibi tua detraximus bona? [3] Quovis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende et, si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraveris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam.
      [4] Cum te matris utero produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus fovi et, quod te nunc impatientem nostri facit, favore prona indulgentius educavi: omnium, quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi. [5] Nunc mihi retrahere manum libet; habes gratiam velut usus alienis, non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris. [6] Quid igitur ingemescis? Nulla tibi a nobis est allata violentia. Opes, honores ceteraque talium mei sunt iuris. Dominam famulae cognoscunt, mecum veniunt, me abeunte discedunt. [7] Audacter adfirmem, si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses.
      [8] An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae vultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere. Ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus inhorrescere. Nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? [9] Haec nostra vis est, hunc continuum ludum ludimus: rotam volubili orbe versamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus. [10] Ascende, si placet, sed ea lege, ne, uti cum ludicri mei ratio poscet, descendere iniuriam putes.
      [11] An tu mores ignorabas meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem, mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum? [12] Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias impendisse lacrimas? Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna vertentem? [13] Nonne adulescentulus δύο πίθους, τὸν μὲν ἕνα κακῶν τὸν δε ἕτερον ἑάων in Iovis limine iacere didicisti? [14] Quid, si uberius de bonorum parte sumpsisti, quid, si a te non tota discessi, quid, si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora, tamenne animo contabescas et intra commune omnibus regnum locatus proprio vivere iure desideres?»

      2. c. (metrum: asclepiadeus et pherecrateus)
Si quantas rapidis flatibus incitus
      Pontus versat harenas,
Aut quot stelliferis edita noctibus
      Caelo sidera fulgent,
5
Tantas fundat opes nec retrahat manum
      Pleno copia cornu,
Humanum miseras haud ideo genus
      Cesset flere querelas.
Quamvis vota libens excipiat deus
10
      Multi prodigus auri
Et claris avidos ornet honoribus,
      Nil iam parta videntur,
Sed quaesita vorans saeva rapacitas
      Alios pandit hiatus.
15
Quae iam praecipitem frena cupidinem
      Certo fine retentent,
Largis cum potius muneribus fluens
      Sitis ardescit habendi?
Numquam dives agit qui trepidus gemens
20
      Sese credit egentem.»

      3. p.
      [1] His igitur si pro se te cum Fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes; aut si quid est, quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. Dabimus dicendi locum.
      [2]Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque rhetoricae ac musicae melle dulcedinis tum tantum, cum audiuntur, oblectant, sed miseris malorum altior sensus est. Itaque cum haec auribus insonare desierint, insitus maeror animum praegravat.
      [3]Et illa: Ita est, inquit; haec enim nondum morbi tui remedia, sed adhuc contumacis adversum curationem doloris fomenta quaedam sunt. [4] Nam quae in profundum sese penetrent cum tempestivum fuerit admovebo.
      Verumtamen ne te existimari miserum velis, an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es? [5] Taceo quod desolatum parente summorum te virorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum civitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. [6] Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis pudore, tum masculae quoque prolis opportunitate praedicavit? [7] Praetereo, libet enim praeterire communia, sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates: ad singularem felicitatis tuae cumulum venire delectat. [8] Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos tuos domo provehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate vidisti, cum eisdem in curia curules insidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis exspectationem triumphali largitione satiasti? [9] Dedisti, ut opinor, verba Fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fovet. Munus, quod nulli umquam privato commodaverat, abstulisti. Visne igitur cum Fortuna calculum ponere? [10] Nunc te primum liventi oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumve consideres, adhuc te felicem negare non possis. [11] Quodsi idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam, quae tunc laeta videbantur, abierunt, non est, quod te miserum putes, quoniam, quae nunc creduntur maesta, praetereunt. [12] An tu in hanc vitae scaenam nunc primum subitus hospesque venisti? Ullamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem velox hora dissolvat? [13] Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen vitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis. [14] Quid igitur referre putas, tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?

      3. c. (metrum: hendecasyllabus sapphicus et glyconeus)
Cum polo Phoebus roseis quadrigis
      Lucem spargere coeperit,
Pallet albentes hebetata vultus
      Flammis stella prementibus.
5
Cum nemus flatu Zephyri tepentis
      Vernis inrubuit rosis,
Spiret insanum nebulosus Auster:
      Iam spinis abeat decus.
Saepe tranquillo radiat sereno
10
      Immotis mare fluctibus,
Saepe ferventes Aquilo procellas
      Verso concitat aequore.
Rara si constat sua forma mundo,
      Si tantas variat vices,
15
Crede fortunis hominum caducis,
      Bonis crede fugacibus!
Constat aeterna positumque lege est,
      Ut constet genitum nihil.

      4. p.
      [1] Tum ego: Vera, inquam, commemoras, o virtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae velocissimum cursum. [2] Sed hoc est, quod recolentem vehementius coquit. Nam in omni adversitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem.
      [3] Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis movet, quam pluribus maximisque abundes, mecum reputes licet. [4] Igitur si, quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas, id tibi divinitus inlaesum adhuc inviolatumque servatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari? [5] Atqui viget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et, quod vitae pretio non segnis emeres, vir totus ex sapientia virtutibusque factus suarum securus tuis ingemescit iniuriis. [6] Vivit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breviter includam, patri similis. Vivit, inquam, tibique tantum vitae huius exosa spiritum servat, quoque uno felicitatem minui tuam vel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit. [7] Quid dicam liberos consulares, quorum iam ut in id aetatis pueris vel paterni vel aviti specimen elucet ingenii? [8] Cum igitur praecipua sit mortalibus vitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc, quae vita nemo dubitat esse cariora. [9] Quare sicca iam lacrimas. Nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium valida tempestas incubuit, quando tenaces haerent ancorae, quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.
      [10] Et haereant, inquam, precor. Illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit, vides.
      [11] Et illa: Promovimus, inquit, aliquantum, si te nondum totius tuae sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. [12] Quis est enim tam compositae felicitatis, ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae vel numquam tota proveniat vel numquam perpetua subsistat. [13] Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis. Hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus. [14] Ille utroque circumfluus vitam caelibem deflet. Ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi. Alius prole laetatus filii filiaeve delictis maestus illacrimat. [15] Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat. Inest enim singulis, quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat. [16] Adde, quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est et, nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis adversitatis insolens minimis quibusque prosternitur. Adeo perexigua sunt, quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt. [17] Quam multos esse coniectas, qui sese caelo proximos arbitrentur, si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? Hic ipse locus, quem tu exsilium vocas, incolentibus patria est. [18] Adeo nihil est miserum, nisi cum putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. [19] Quis est ille tam felix, qui cum dederit impatientiae manus, statum suum mutare non optet?
      [20] Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est! Quae si etiam fruenti iucunda esse videatur, tamen quominus, cum velit, abeat, retineri non possit. [21] Liquet igitur, quam sit mortalium rerum misera beatitudo, quae nec apud aequanimos perpetua perdurat nec anxios tota delectat.
      [22] Quid igitur, o mortales, extra petitis intra vos positam felicitatem? [23] Error vos inscitiaque confundit. Ostendam breviter tibi summae cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil, inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis, quod nec tu amittere umquam velis nec fortuna possit auferre. [24] Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige. [25] Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum, quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id, quod nequeat auferri, manifestum est, quin ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas aspirare non possit. [26] Ad haec, quem caduca ista felicitas vehit, vel scit eam vel nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae caecitate? Si scit, metuat necesse est, ne amittat, quod amitti posse non dubitat. Quare continuus timor non sinit esse felicem. An vel si amiserit, neglegendum putat? [27] Sic quoque perexile bonum est, quod aequo animo feratur amissum. [28] Et quoniam tu idem es, cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales, cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur. [29] Quod si multos scimus beatitudinis fructum non morte solum, verum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest, quae miseros transacta non efficit?

      4. c. (metrum: dimeter catalecticus et pherecrateus)
Quisquis volet perennem
      Cautus ponere sedem
Stabilisque nec sonori
      Sterni flatibus Euri
5
Et fluctibus minantem
      Curat spernere pontum,
Montis cacumen alti,
      Bibulas vitet harenas.
Illud protervus Auster
10
      Totis viribus urguet,
Hae pendulum solutae
      Pondus ferre recusant.
Fugiens periculosam
      Sortem sedis amoenae
15
Humili domum memento
      Certus figere saxo.
Quamvis tonet ruinis
      Miscens aequora ventus,
Tu conditus quieti
20
      Felix robore valli,
Duces serenus aevum
      Ridens aetheris iras.

      5. p.
      [1] Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta descendunt, paulo validioribus utendum puto. [2] Age enim, si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid in eis est, quod aut vestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque vilescat?
      [3] Divitiaene vel vestri vel sui natura pretiosae sunt? Quid earum potius, aurumne an vis congesta pecuniae? [4] Atqui haec effundendo magis quam coacervando melius nitent, si quidem avaritia semper odiosos, claros largitas facit. [5] Quodsi manere apud quemque non potest, quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia, cum translata in alios largiendi usu desinit possideri.
      [6] At eadem, si apud unum, quanta est ubique gentium, congeratur, ceteros sui inopes fecerit; et vox quidem tota pariter multorum replet auditum, vestrae vero divitiae nisi comminutae in plures transire non possunt. Quod cum factum est, pauperes necesse est faciant, quos relinquunt. [7] O igitur angustas inopesque divitias, quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non veniunt.
      [8] An gemmarum fulgor oculos trahit? Sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa, non hominum; quas quidem mirari homines vehementer admiror. [9] Quid est enim carens animae motu atque compage, quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure videatur? [10] Quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra vestram tamen excellentiam collocatae admirationem vestram nullo modo mereantur.
      [11] An vos agrorum pulchritudo delectat? Quidni? Est enim pulcherrimi operis pulchra portio. [12] Sic quondam sereni maris facie gaudemus, sic caelum, sidera, lunam solemque miramur: num te horum aliquid attingit, num audes alicuius talium splendore gloriari? [13] An vernis floribus ipse distingueris aut tua in aestivos fructus intumescit ubertas? [14] Quid inanibus gaudiis raperis, quid externa bona pro tuis amplexaris? Numquam tua faciet esse fortuna, quae a te natura rerum fecit aliena. [15] Terrarum quidem fructus animantium procul dubio debentur alimentis. Sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam velis, nihil est, quod fortunae affluentiam petas. [16] Paucis enim minimisque natura contenta est; cuius satietatem si superfluis urguere velis, aut iniucundum, quod infuderis, fiet aut noxium.
      [17] Iam vero pulchrum variis fulgere vestibus putas, quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis.
      [18] An vero te longus ordo famulorum facit esse felicem? Qui si vitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino vehementer inimica; sin vero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur?
      [19] Ex quibus omnibus nihil horum, quae tu in tuis computas bonis, tuum esse bonum liquido monstratur. Quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est, quod vel amissis doleas vel laeteris retentis? [20] Quodsi natura pulchra sunt, quid id tua refert? Nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. [21] Neque enim idcirco sunt pretiosa, quod in tuas venere divitias, sed quoniam pretiosa videbantur, tuis ea divitiis annumerare maluisti.
      [22] Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? Fugare, credo, indigentiam copia quaeritis; [23] atqui hoc vobis in contrarium cedit. Pluribus quippe adminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis varietatem, verumque illud est permultis eos indigere, qui permulta possideant, contraque minimum, qui abundantiam suam naturae necessitate, non ambitus superfluitate metiantur. [24] Itane autem nullum est proprium vobis atque insitum bonum, ut in externis ac sepositis rebus bona vestra quaeratis? [25] Sic rerum versa condicio est, ut divinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione videatur? [26] Et alia quidem suis contenta sunt, vos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis nec intellegitis, quantam conditori vestro faciatis iniuriam. [27] Ille genus humanum terrenis omnibus praestare voluit, vos dignitatem vestram infra infima quaeque detruditis. [28] Nam si omne cuiusque bonum eo, cuius est, constat esse pretiosius, cum vilissima rerum vestra bona esse iudicatis, eisdem vosmet ipsos vestra existimatione summittitis, quod quidem haud immerito cadit. [29] Humanae quippe naturae ista condicio est, ut tum tantum ceteris rebus, cum se cognoscit, excellat, eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit. Nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est, hominibus vitio venit.
      [30] Quam vero late patet vester hic error, qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis! [31] At id fieri nequit; nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem, quae sunt apposita, laudantur, illud vero his tectum atque velatum in sua nihilo minus foeditate perdurat.
      [32] Ego vero nego ullum esse bonum, quod noceat habenti. Num id mentior? Minime, inquis. [33] Atqui divitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis avidus, quicquid usquam auri gemmarumque est, se solum, qui habeat dignissimum putat. [34] Tu igitur, qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si vitae huius callem vacuus viator intrasses, coram latrone cantares. [35] O praeclara opum mortalium beatitudo, quam cum adeptus fueris securus esse desistis!

      5. c. (metrum: dimeter anapaesticus)
Felix nimium prior aetas,
Contenta fidelibus arvis
Nec inerti perdita luxu,
Facili quae sera solebat
5
Ieiunia solvere glande.
Non Bacchica munera norant
Liquido confundere melle,
Nec lucida vellera Serum
Tyrio miscere veneno.
10
Somnos dabat herba salubres,
Potum quoque lubricus amnis,
Umbras altissima pinus.
Nondum maris alta secabat
Nec mercibus undique lectis
15
Nova litora viderat hospes.
Tunc classica saeva tacebant
Odiis neque fusus acerbis
Cruor horrida tinxerat arva.
Quid enim furor hosticus ulla
20
Vellet prior arma movere,
Cum vulnera saeva viderent
Nec praemia sanguinis ulla?
Utinam modo nostra redirent
In mores tempora priscos.
25
Sed saevior ignibus Aetnae
Fervens amor ardet habendi.
Heu primus quis fuit ille,
Auri qui pondera tecti
Gemmasque latere volentes
30
Pretiosa pericula fodit?

      6. p.
      [1] Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram, quas vos verae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis Aetnae eructantibus, quod diluvium tanta strages dederint? [2] Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum vestri veteres abolere cupiverunt, qui ob eandem superbiam prius regium de civitate nomen abstulerant. [3] At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit, ut non virtutibus ex dignitate, sed ex virtute dignitatibus honor accedat. [4] Quae vero est ista vestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia, consideratis, quibus qui praesidere videamini? Nunc si inter mures videres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris vindicantem, quanto movereris cachinno! [5] Quid vero, si corpus spectes, imbecillius homine reperire queas, quos saepe muscularum quoque vel morsus vel in secreta quaeque reptantium necat introitus? [6] Quo vero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est, fortunam loquor, possit exserere? [7] Num quidquam libero imperabis animo? Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amovebis? [8] Cum liberum quendam virum suppliciis se tyrannus adacturum putaret, ut adversum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saevientis abiecit. Ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, vir sapiens fecit esse virtutis.
      [9] Quid autem est, quod in alium facere quisque possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? [10] Busiridem accepimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. [11] Regulus plures Poenorum bello captos in vincla coniecerat, sed mox ipse victorum catenis manus praebuit. [12] Ullamne igitur eius hominis potentiam putas, qui, quod ipse in alio potest, ne id in se alter valeat, efficere non possit? [13] Ad haec, si ipsis dignitatibus ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis provenirent. Neque enim sibi solent adversa sociari. Natura respuit, ut contraria quaeque iungantur. [14] Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse, quae se pessimis haerere patiantur. [15] Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perveniunt.
      [16] De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse conspexerit, et, cuicumque velocitas adest, manifestum est esse velocem. [17] Sic musica quidem musicos, medicina medicos, rhetorica rhetores facit. Agit enim cuiusque rei natura, quod proprium est, nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro, quae sunt aversa, depellit. [18] Atqui nec opes inexpletam restinguere avaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit, quem vitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos, sed prodit potius et ostentat indignos. Cur ita provenit? [19] Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus, quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu; itaque nec illae divitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. [20] Postremo idem de tota concludere fortuna licet, in qua nihil expetendum, nihil nativae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos, quibus fuerit adiuncta, non efficit.

      6. c. (metrum: hendecasyllabus sapphicus)
Novimus, quantas dederit ruinas
Urbe flammata patribusque caesis,
Fratre qui quondam ferus interempto
Matris effuso maduit cruore;
5
Corpus et visu gelidum pererrans
Ora non tinxit lacrimis, sed esse
Censor exstincti potuit decoris.
Hic tamen sceptro populos regebat,
Quos videt condens radios sub undas
10
Phoebus extremo veniens ab ortu,
Quos premunt septem gelidi triones,
Quos Notus sicco violentus aestu
Torret ardentes recoquens harenas.
Celsa num tandem valuit potestas
15
Vertere pravi rabiem Neronis?
Heu gravem sortem, quotiens iniquus
Additur saevo gladius veneno!

      7. p.
      [1] Tum ego: Scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam.Sed materiam gerendis rebus optavimus, quo ne virtus tacita consenesceret.
      [2] Et illa: Atqui hoc unum est, quod praestantes quidem natura mentes, sed nondum ad extremam manum virtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum. [3] Quae quam sit exilis et totius vacua ponderis sic considera.
      Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est, ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur. [4] Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolemaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur. [5] Huic quartae, si quantum maria paludesque premunt quantumque siti vasta regio distenditur, cogitatione subtraxeris, vix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. [6] In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de pervulganda fama, de proferendo nomine cogitatis? At quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exiguisque limitibus artata? [7] Adde, quod hoc ipsum brevis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius vitae ratione distantes, ad quas tum difficultate itinerum, tum loquendi diversitate, tum commercii insolentia non modo fama hominum singulorum, sed ne urbium quidem pervenire queat. [8] Aetate denique Marci Tulli, sicut ipse quodam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae rei publicae fama transcenderat et erat tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. [9] Videsne igitur, quam sit angusta, quam compressa gloria, quam dilatare ac propagare laboratis? An ubi Romani nominis transire fama nequit, Romani hominis gloria progredietur? [10] Quid quod diversarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut, quod apud alios laude, apud alios supplicio dignum iudicetur? [11] Quo fit, ut, si quem famae praedicatio delectat, huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat. [12] Erit igitur pervagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae immortalitas coartabitur.
      [13] Sed quam multos clarissimos suis temporibus viros scriptorum inops delevit oblivio. Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura vetustas? [14] Vos vero immortalitatem vobis propagare videmini, cum futuri famam temporis cogitatis. [15] Quod si ad aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes, quod de nominis tui diuturnitate laeteris? [16] Unius etenim mora momenti, si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam licet, habet tamen aliquam portionem. At hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest; [17] etenim finitis ad se invicem fuerit quaedam, infiniti vero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio. [18] Ita fit, ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur, non parva, sed plane nulla esse videatur.
      [19] Vos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae virtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis. [20] Accipe in huiusmodi arrogantiae levitate, quam festive aliquis illuserit. Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad verae virtutis usum, sed ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum, an ille philosophus esset, si quidem illatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper assumpsit acceptaque contumelia velut insultans: «Iam tandem, inquit, intellegis me esse philosophum?» Tum ille nimium mordaciter: [21] «Intellexeram, inquit, si tacuisses».
      Quid autem est, quod ad praecipuos viros, de his enim sermo est, qui virtute gloriam petunt, quid, inquam, est, quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? [22] Nam si, quod nostrae rationes credi vetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, cum is, cuius ea esse dicitur, non exstet omnino. [23] Sin vero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat, quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?

      7. c. (metrum: trimeter iambicus et dimeter iambicus)
Quicumque solam mente praecipiti petit
      Summumque credit gloriam,
Late patentes aetheris cernat plagas
      Artumque terrarum situm.
5
Brevem replere non valentis ambitum
      Pudebit aucti nominis.
Quid, o superbi, colla mortali iugo
      Frustra levari gestiunt?
Licet remotos fama per populos means
10
      Diffusa linguas explicet
Et magna titulis fulgeat claris domus,
      Mors spernit altam gloriam,
Involvit humile pariter et celsum caput
      Aequatque summis infima.
15
Ubi nunc fidelis ossa Fabricii manent,
      Quid Brutus aut rigidus Cato?
Signat superstes fama tenuis pauculis
      Inane nomen litteris.
Sed quod decora novimus vocabula,
20
      Num scire consumptos datur?
Iacetis ergo prorsus ignorabiles
      Nec fama notos efficit.
Quodsi putatis longius vitam trahi
      Mortalis aura nominis,
25
Cum sera vobis rapiet hoc etiam dies,
      Iam vos secunda mors manet.

      8. p.
      [1] Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando, cum de hominibus, fallax illa nihil, bene mereatur, tum scilicet, cum se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur. [2] Nondum forte quid loquar intellegis. Mirum est, quod dicere gestio, eoque sententiam verbis explicare vix queo. [3] Etenim plus hominibus reor adversam quam prosperam prodesse fortunam. Illa enim semper specie felicitatis, cum videtur blanda, mentitur, haec semper vera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. [4] Illa fallit, haec instruit, illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absolvit. Itaque illam videas ventosam, fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius adversitatis exercitatione prudentem. [5] Postremo felix a vero bono devios blanditiis trahit, adversa plerumque ad vera bona reduces unco retrahit. [6] An hoc inter minima aestimandum putas, quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit? Haec tibi certos sodalium vultus ambiguosque secrevit, discedens suos abstulit, tuos reliquit. [7] Quanti hoc integer et, ut videbaris tibi, fortunatus emisses? Nunc amissas opes querere: quod pretiosissimum divitiarum genus est, amicos invenisti.

      8. c. (metrum: glyconeus)
Quod mundus stabili fide
Concordes variat vices,
Quod pugnantia semina
Foedus perpetuum tenent,
5
Quod Phoebus roseum diem
Curru provehit aureo,
Ut, quas duxerit Hesperos
Phoebe noctibus imperet,
Ut fluctus avidum mare
10
Certo fine coerceat,
Ne terris liceat vagis
Latos tendere terminos,
Hanc rerum seriem ligat
Terras ac pelagus regens
15
Et caelo imperitans amor.
Hic si frena remiserit,
Quidquid nunc amat invicem,
Bellum continuo geret,
Et quam nunc socia fide
20
Pulchris motibus incitant,
Certent solvere machinam.
Hic sancto populos quoque
Iunctos foedere continet,
Hic et coniugii sacrum
25
Castis nectit amoribus,
Hic fidis etiam sua
Dictat iura sodalibus.
O felix hominum genus,
Si vestros animos amor,
30
Quo caelum regitur, regat!