BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Caelius Firmianus Symphosius

floruit ca. 400

 

Aenigmata

 

Praefatio

 

___________________________________________________

 

 

 

Praefatio

 

Haec quoque Symphosius de carmine lusit inepto.

(Sic tu, Sexte, doces; sic te deliro magistro),

Annua Saturni dum tempora festa redirent

Perpetuo semper nobis sollemnia ludo.

Post epulas laetas, post dulcia pocula mensae

Deliras inter vetulas puerosque loquaces,

Cum streperet late madidae facundia linguae,

Tum verbosa cohors studio sermonis inepti

Nescio quas passim magno de nomine nugas

Est mediata diu; sed frivola multa locuta est.

Nec mediocre fuit; magni certaminis instar,

Ponere diverse vel solvere quaeque vicissim.

Ast ego, ne solus foede tacuisse viderer,

Qui nihil adtulerim mecum, quod dicere possem,

Hos versus feci subito †de carmine vocis.

Insanos inter sanum non esse necesse est.

Da veniam, lector, quod non sapit ebria Musa.