BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sidonius Apollinaris

ca. 430 - ca. 486

 

Carmina

 

ante 470

 

___________________________________________________

 

 

 

Carmen XXII

Sidonius Pontio Leontio suo salutem.

 

1

Dum apud Narbonem quondam Martium dictum sed nuper factum moras necto, subiit animum quospiam secundum amorem tuum hexametros concinnare vel condere, quibus lectis oppido scires, etsi utrique nostrum disparatis aequo plusculum locis Lar familiaris incolitur, non idcirco tam nobis animum dissidere quam patriam.

2

Habes igitur hic Dionysum inter triumphi Indici oblectamenta marcentem; habes et Phoebum, quem tibi iure poetico inquilinum factum constat ex numine, illum scilicet Phoebum Anthedii mei perfamiliarem, cuius collegio vir praefectus non modo musicos quosque, verum etiam geometras, arithmeticos et astrologos disserendi arte supervenit; si quidem nullum hoc exactius compertum habere censuerim, quid sidera zodiaci obliqua, quid planetarum vaga, quid exotici sparsa praevaleant.

3

Nam ita his, ut sic dixerim, membris philosophiae claret, ut videatur mihi Iulianum Vertacum, Fullonium Saturninum, in libris matheseos peritissimos conditores, absque interprete ingenio tantum suffragante didicisse. nos vestigia doctrinae ipsius adorantes coram canoro cygno ravum anserem profitemur.

Quid te amplius moror? Burgum tuam, quo iure amicum decuit, meam feci, probe sciens vel materiam tibi esse placituram, etiamsi ex solido poema displiceat.

 

 

Burgus Pontii Leontii.

 

Bistonii stabulum regis, Busiridis aras,

Antiphatae mensas et Taurica regna Thoantis

atque Ithaci ingenio fraudatum luce Cyclopa

portantem frontis campo per concava montis

5

par prope transfossi tenebrosum luminis antrum,

hospes, adi, si quis Burgum taciturus adisti.

et licet in carmen non passim laxet habenas

Phoebus et hic totis non pandat carbasa fandi,

quisque tamen tantos non laudans ore penates

10

inspicis, inspiceris: resonat sine voce voluntas,

nam tua te tacitum livere silentia clamant.

Ergo age, Pierias, Erato, mihi percute chordas;

responsent Satyri, digitumque pedemque moventes

ludant et tremulo non rumpant cantica saltu.

15

quicquid forte Dryas vel quicquid Hamadryas umquam

conexis sibimet festum plausere Napaeis,

dependant modo, Burge, tibi, vel Naidas istic,

Nereidum chorus alme, doce, cum forte Garumna

huc redeunte venis pontumque in flumine sulcas.

20

pande igitur causas, Erato, laribusque sit ede

quis genius; tantum non est sine praesule culmen.

Forte sagittiferas Euan populatus Erythras

vite capistratas cogebat ad esseda tigres;

intrabat duplicem qua temo racemifer arcum,

25

marcidus ipse sedet curru, madet ardua cervix

sudati de rore meri, caput aurea rumpunt

cornua et indigenam iaculantur fulminis ignem

(sumpserat hoc nascens primum, cum transiit olim

in patrium de matre femur); fert tempus utrumque

30

veris opes rutilosque ligat vindemia flores;

cantharus et thyrsus dextra laevaque feruntur,

nec tegit exertos, sed tangit palla lacertos;

dulce natant oculi, quos si fors vertit in hostem,

attonitos, solum dum cernit, inebriat Indos.

35

tum salebris saliens quotiens se concutit axis,

passim deciduo perfunditur orbita musto.

Bassaridas, Satyros, Panas Faunosque docebat

ludere Silenus iam numine plenus alumno,

sed comptus tamen ille caput; nam vertice nudo

40

amissos sertis studet excusare capillos.

corniger inde novi fit Ganges pompa triumphi;

cernuus inpexam faciem stetit ore madenti et

arentes vitreis adiuvit fletibus undas;

coniectas in vincla manus post terga revinxit

45

pampinus; hic sensim captivo umore refusus

sponte refrondescit per brachia roscida palmes.

necnon et rapti coniunx ibi vincta mariti

it croceas demissa genas vetitaque recondi

lampade cum Solis radiis Aurora rubebat.

50

adfuit hic etiam post perdita cinnama Phoenix,

formidans mortem sibi non superesse secundam.

succedit captiva cohors, quae fercula gazis

fert onerata suis; ebur hic hebenusque vel aurum

et niveae piceo raptae de pectore baccae

55

gestantur; quicumque nihil sustentat, odoris

mittitur in nexus; videas hic ipsa placere

supplicia et virides violis halare catenas.

ultima nigrantes incedunt praeda elefanti;

informis cui forma gregi: riget hispida dorso

60

vix ferrum passura cutis; quippe improba cratem

nativam nec tela forant, contracta vicissim

tensaque terga feris crepitant usuque cavendi

pellunt excussis impactum missile rugis.

Iamque iter ad Thebas per magnum victor agebat

65

aera et ad summas erexerat orgia nubes,

cum videt Aonia venientem Delion arce.

grypas et ipse tenet: vultus his laurea curvos

fronde lupata ligant; hederis quoque circumplexis

pendula lora virent; sensim fera subvolat ales

70

aerias terraeque vias, ne forte citato

alarum strepitu lignosas frangat habenas.

aeternum nitet ipse genas; crevere corymbis

tempora et auratum verrit coma concolor axem;

laeva parte tenet vasta dulcedine raucam

75

caelato Pythone lyram, pars dextra sagittas

continet atque alio resonantes murmure nervos.

ibant Pipliades pariter mediumque noveno

circumsistentes umbrabant syrmate currum.

pendet per teretes tripodas Epidaurius anguis

80

diffusus sanctum per colla salubria virus.

hic et crinisatas iungebat Pegasus alas,

portans doctiloquo facundum crure Creontem.

Vt sese iunxere chori, consurgit uterque

fratris in amplexus, sed paulo segnior Euan,

85

dum pudet instabiles, si surgat, prodere plantas.

tum Phoebus: «quo pergis?» ait, «num forte nocentes,

Bacche, petis Thebas? te cretus Echione nempe

abnegat esse deum. linque haec, rogo, moenia, linque,

et mecum mage flecte rotas. despexit Agaue

90

te colere et nosmet Niobe; riget inde superba,

vulnera tot patiens quot spectat vulnera ventris,

optantemque mori gravius elementia fixit;

parcere saepe malum est sensumque inferre dolori.

ipsa autem nato occiso Pentheia mater,

95

amplius ut furiat, numquid non sana futura est?

ergone Aonios colles habitare valemus,

cum patris extincti thalamis potietur adulter,

frater natorum, coniunx genetricis habendus,

vitricus ipse suus? cordi est si iungere gressum,

100

dicam qua pariter sedem tellure locemus.

Est locus irrigua qua rupe, Garumna rotate,

et tu qui simili festinus in aequora lapsu

exis curvata, Durani muscose, saburra,

iam pigrescentes sensim confunditis amnes.

105

currit in adversum hic pontus multoque recursu

flumina quas volvunt et spernit et expetit undas.

at cum summotus lunaribus incrementis

ipse Garumna suos in dorsa recolligit aestus,

praecipiti fluctu raptim redit atque videtur

110

in fontem iam non refluus sed defluus ire.

tum recipit laticem quamvis minor ille minorem

stagnanti de fratre suum, turgescit et ipse

Oceano propriasque facit sibi litora ripas.

hos inter fluvios, uni mage proximus undae, est

115

aethera mons rumpens alta spectabilis arce,

plus celsos habiturus eros vernamque senatum.

quem generis princeps Paulinus Pontius olim,

cum Latius patriae dominabitur, ambiet altis

moenibus, et celsae transmittent aera turres;

120

quarum culminibus sedeant commune micantes

pompa vel auxilium; non illos machina muros,

non aries, non alta strues vel proximus agger,

non quae stridentes torquet catapulta molares,

sed nec testudo nec vinea nec rota currens

125

iam positis scalis umquam quassare valebunt.

cernere iam videor quae sint tibi, Burge, futura

(diceris sic); namque domus de flumine surgunt

splendentesque sedent per propugnacula thermae.

hic cum vexatur piceis aquilonibus aestus,

130

scrupeus asprata latrare crepidine pumex

incipit; at fractis saliens e cautibus altum

excutitur torrens ipsisque aspergine tectis

impluit ac tollit nautas et saepe iocoso

ludit naufragio; nam tempestate peracta

135

destituit refluens missas in balnea classes.

ipsa autem quantis, quibus aut sunt fulta columnis!

cedat puniceo pretiosus livor in antro

Synnados, et Nomadum qui portat eburnea saxa,

collis et herbosis quae vernant marmora venis;

140

candentem iam nolo Paron, iam nolo Caryston;

vilior est rubro quae pendet purpura saxo.

et ne posteritas dubitet, quis conditor extet,

fixus in introitu lapis est; hic nomina signat

auctorum; sed propter aqua, et vestigia pressa

145

quae rapit et fuso detergit gurgite caenum.

sectilibus paries tabulis crustatus ad aurea

tecta venit, fulvo nimis abscondenda metallo;

nam locuples fortuna domus non passa latere

divitias prodit, cum sic sua culmina celat.

150

haec post assurgit duplicemque supervenit aedem

porticus ipsa duplex, duplici non cognita plaustro.

quarum unam molli subductam vertice curvae

obversis paulum respectant cornibus alae.

ipsa diem natum cernit sinuamine dextro,

155

fronte videns medium, laevo visura cadentem.

non perdit quicquam trino de cardine caeli

et totum solem lunata per atria servat.

sacra tridentiferi Iovis hic armenta profundo

Pharnacis immergit genitor; percussa securi

160

corpora cornipedum certasque rubescere plagas

sanguineo de rore putes; stat vulneris horror

verus, et occisis vivit pictura quadrigis.

Ponticus hinc rector numerosis Cyzicon armis

claudit; at hinc sociis consul Lucullus opem fert,

165

compulsusque famis discrimina summa subire

invidet obsesso miles Mithridaticus hosti.

enatat hic pelagus Romani militis ardor

et chartam madido transportat corpore siccam.

desuper in longum porrectis horrea tectis

170

crescunt atque amplis angustant fructibus aedes.

huc veniet calidis quantum metit Africa terris,

quantum vel Calaber, quantum colit Apulus acer,

quanta Leontino turgescit messis acervo,

quantum Mygdonio committunt Gargara sulco,

175

quantum, quae tacitis Cererem venerata choreis,

Attica Triptolemo civi condebat Eleusin,

cum populis hominum glandem linquentibus olim

fulva fruge data iam saecula fulva perirent.

porticus ad gelidos patet hinc aestiva triones;

180

hinc calor innocuus thermis hiemalibus exit

atque locum tempus mollit; quippe illa rigori

pars est apta magis; nam quod fugit ora Leonis,

inde Lycaoniae rabiem male sustinet Vrsae.

arcis at in thermas longe venit altior amnis

185

et cadit in montem patulisque canalibus actus

circumfert clausum cava per divortia flumen.

occiduum ad solem post horrea surgit opaca

quae dominis hiberna domus: strepit hic bona flamma

appositas depasta trabes; sinuata camino

190

ardentis perit unda globi fractoque flagello

spargit lentatum per culmina tota vaporem.

continuata dehinc videas quae conditor ausus

aemula Palladiis textrina educere templis.

hac celsi quondam coniunx reverenda Leonti,

195

qua non ulla magis nurus umquam Pontia gaudet

illustris pro sorte viri, celebrabitur aede

vel Syrias vacuasse colus vel serica fila

per cannas torsisse leves vel stamme fulvo

praegnantis fusi mollitum nesse metallum.

200

parietibus post hinc rutilat quae machina iunctis

fert recutitorum primordia Iudaeorum.

perpetuum pictura micat; nec tempore longo

depretiata suas turpant pigmenta figuras.

Flecteris ad laevam: te porticus accipit ampla

205

directis curvata viis, ubi margine summo

pendet et artatis stat saxea silva columnis.

alta volubilibus patet hic cenatio valvis;

fusilis euripus propter; cadit unda superne

ante fores pendente lacu, venamque secuti

210

undosa inveniunt nantes cenacula pisces.

comminus erigitur vel prima vel extima turris;

mos erit hic dominis hibernum sigma locare.

huius conspicuo residens in culmine saepe

dilectum nostris Musis simul atque capellis

215

aspiciam montem; lauri spatiabor in istis

frondibus, hic trepidam credam mihi credere Daphnen.

iam si forte gradus geminam convertis ad Arcton,

ut venias in templa dei, qui maximus ille est,

deliciis redolent iunctis apotheca penusque;

220

hic multus tu, frater, eris. iam divide sedem,

cessurus mihi fonte meo, quem monte fluentem

umbrat multicavus spatioso circite fornix.

non eget hic cultu, dedit huic natura decorem.

nil fictum placuisse placet, non pompa per artem

225

ulla, resultanti non comet malleus ictu

saxa, nec exesum supplebunt marmora tofum.

hic fons Castaliae nobis vice sufficit undae.

cetera dives habe; colles tua iura tremiscant;

captivos hic solve tuos, et per iuga Burgi

230

laeta relaxatae fiant vineta catenae.»

Confirmat vocem iamiam prope sobrius istam

Silenus, pariterque chori cecinere faventes:

«Nysa, vale Bromio, Phoebo Parnase bivertex.

non istum Naxus, non istum Cirrha requirat,

235

sed mage perpetuo Burgus placitura petatur.»

 

 

5

Ecce, quotiens tibi libuerit pateris capacioribus hilarare convivium, misi quod inter scyphos et amystidas tuas legas. subveneris verecundiae meae, si in sobrias aures ista non venerint; nec iniuria hoc ac secus atque aequum est flagito, quando quidem Baccho meo iudicium decemvirale passuro tempestivius quam convenit tribunal erigitur.

6

Si quis autem carmen prolixius eatenus duxerit esse culpandum, quod epigrammatis excesserit paucitatem, istum liquido patet neque balneas Etrusci neque Herculem Surrentinum neque comas Flavii Earini neque Tibur Vopisci neque omnino quicquam de Papinii nostri silvulis lectitasse; quas omnes descriptiones vir ille praeiudicatissimus non distichorum aut tetrastichorum stringit angustiis, sed potius, ut lyricus Flaccus in artis poeticae volumine praecipit, multis isdemque purpureis locorum communium pannis semel inchoatas materias decenter extendit. haec me ad defensionis exemplum posuisse sufficiat, ne haec ipsa longitudinis deprecatio longa videatur. Vale.