BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Sidonius Apollinaris

ca. 430 - ca. 486

 

Carmina

 

ante 470

 

___________________________________________________

 

 

 

Carmen XIV

Sidonius Polemio suo salutem.

 

1

Dum post profectionem tuam, mi Polemi, frater amantissime, mecum granditer reputo, quatinus in votis tuis philosophi fescennina cantarem, obrepsit materia, qua decursa facile dinosci valet magis me doctrinae quam causae tuae habuisse rationem. omissa itaque epithalamii teneritudine per asperrimas philosophiae et salebrosissimas regiones stilum traxi; quarum talis ordo est, ut sine plurimis novis verbis, quae praefata pace reliquorum eloquentum specialiter tibi et Complatonicis tuis nota sunt, nugae ipsae non valuerint expediri.

2

Videris, utrum aures quorundam per imperitiam temere mentionem centri, proportionis, diastematum, climatum vel myrarum epithalamio conducibilem non putent. illud certe consulari viro vere Magno, quaestorio viro Domnulo, spectabili viro Leone ducibus audacter affirmo, musicam et astrologiam, quae sunt infra arithmeticam consequentia membra philosophiae, nullatenus posse sine hisce nominibus indicari; quae si quispiam ut Graeca, sicut sunt, et peregrina verba contempserit, noverit sibi aut super huiuscemodi artis mentione supersedendum aut nihil omnino se aut certe non ad assem Latiari lingua hinc posse disserere.

3

Quod si aliquis secus atque assero rem se habere censuerit, do quidem absens obtrectatoribus manus; sed noverint sententiam meam discrepantia sentientis sine Marco Varrone, sine Sereno, non Septimio, sed Sammonico, sine Censorino, qui de die natali volumen illustre confecit, non posse damnari.

4

Lecturus es hic etiam novum verbum, id est essentiam; sed scias hoc ipsum dixisse Ciceronem; nam essentiam nec non et indoloriam nominavit, addens: «licet enim novis rebus nova nomina imponere»; et recte dixit. nam sicut ab eo quod est verbi gratia sapere et intellegere sapientiam et intellegentiam nominamus, regulariter et ab eo quod est esse essentiam non tacemus. igitur, quoniam tui amoris studio inductus homo Gallus scholae sophisticae intromisi materiam, vel te potissimum facti mei deprecatorem requiro. illi Venus vel Amorum commenticia pigmenta tribuantur, cui defuerit sic posse laudari. Vale.

 

 

Praefatio epithalamii

Polemio et Araneolae dicti.

 

Prosper conubio dies coruscat,

quem Clotho niveis benigna pensis,

albus quem picei lapillus Indi,

quem pacis simul arbor et iuventae

5

aeternumque virens oliva signet.

eia, Calliope, nitente palma

da sacri laticis loquacitatem,

quem fodit pede Pegasus volanti

cognato madidus iubam veneno.

10

non hic impietas, nec hanc puellam

donat mortibus ambitus procorum;

non hic Oenomai cruenta circo

audit pacta Pelops nec insequentem

pallens Hippomenes ad ima metae

15

tardat Schoenida ter cadente pomo;

non hic Herculeas videt palaestras

Aetola Calydon stupens ab arce,

cum cornu fluvii superbientis

Alcides premeret, subinde fessum

20

undoso refovens ab hoste pectus;

sed doctus iuvenis decensque virgo,

ortu culmina Galliae tenentes

iunguntur: cito, diva, necte chordas,

nec quod detonuit Camena maior,

25

nostram pauperiem silere cogas.

ad taedas Thetidis probante Phoebo

et Chiron cecinit minore plectro,

nec risit pia turba rusticantem,

quamvis saepe senex biformis illic

30

carmen rumperet hinniente cantu.