Caelius Sedulius
floruit ca. 430 p. Chr. n.
|
Carmen Paschale
Liber III
|
____________________________________________________________
|
|
Liber tertius.
Prima suae Dominus thalamis dignatus adesseVirtutis documenta dedit convivaque praesensPascere, non pasci veniens, mirabile! fusasIn vinum convertit aquas: amittere gaudent | |
5 | Pallorem latices, mutavit laeta saporemUnda suum largita merum, mensasque per omnesDulcia non nato rubuerunt pocula musto.Implevit sex ergo lacus hoc nectare Christus:Quippe ferax qui vitis erat virtute colona |
10 | Omnia fructificans, cuius sub tegmine blandoMitis inocciduas enutrit pampinus uvas.Post regulus nato quidam moriente rogabatFlebilis et supplex Dominum, quo viseret aegrumFebre laborantem puerum trepidamque vetaret |
15 | Labi animam de sede sua. tunc larga potestas,Credenti quae nulla negat nec dona retardat,Velocem comitata fidem, sermone salutemConcedens facili: vivit iam filius, inquit,Perge, tuus. quantum imperii fert iussio Christi! |
20 | Non dixit «victurus erit» sed «iam quia vivit»More Dei, qui cuncta prius quam nata videndoPraeteritum cernit quidquid vult esse futurum.Inde salutiferis incedens gressibus urbes,Oppida, rura, casas, vicos, castella peragrans, |
25 | Omnia depulsis sanabat corpora morbis.Ecce autem mediae clamans ex agmine turbaeLeprosus poscebat opem variosque per artusPlus candore miser: si vis, Domine, inquit, ab istisMe maculis mundare, potes. «volo» Christus ut inquit, |
30 | Confestim redit una cutis proprioque decoreLaeta peregrinam mutarunt membra figuram,Inque suo magis est vix agnitus ille colore.Forte Petri validae torrebat lampadis aestuFebris anhela socrum, dubioque in funere pendens |
35 | Saucia sub gelidis ardebat vita periclis,Inmensusque calor frigus letale coquebat.At posquam fessos Domini manus adtigit artus,Igneus ardor abiit, totisque extincta medullisFonte latentis aquae cecidit violentia flammae. |
40 | Quin etiam rabidas nigrorum depulit irasSpirituum, ne flatus atrox laceraret iniquaPeste homines operisque Dei vexaret honorem,Quem norat non esse Dei; passimque catervasUt pius innumeras pulso languore saluti |
45 | Reddidit et varia populos a clade levavit.Inde marina petens arentes gressibus algasPressit, et exiguae conscendens robora cumbaeAequoreas intravit aquas; Dominumque sequentesDiscipuli placido librabant carbasa ponto. |
50 | Iam procul a terris fuerat ratis actaque flabrisSulcabat medium puppis secura profundum,Cum subito fera surgit hiems pelagusque procellisVertitur et trepidam quatiunt vada salsa carinam.Perculerat formido animos, seseque putabant |
55 | Naufraga litoreis iam tendere brachia saxis.Ipse autem placidum carpebat pectore somnum,Maiestate vigil, quia non dormitat in aevum,Qui regit Israhel neque prorsus dormiet umquam.Ergo ubi pulsa quies cunctis lacrimantibus una |
60 | Voce simul «miserere citus, miserere, perimus,Auxilio succurre pio», nil vota moratus,Exurgens Dominus validis mitescere ventisImperat et dicto citius tumida aequora placat.Non erat illa feri pugnax audacia ponti, |
65 | In Dominum tumidas quae surgere cogeret undas,Nec metuenda truces agitabant flamina vires:Sed laetum exiliens Christo mare conpulit imumObsequio fervere fretum, rapidoque volatuMoverunt avidas ventorum gaudia pinnas. |
70 | Interea placido transvectus marmore puppemLiquerat et medios lustrabat passibus agros,Cum procul e tumulis gemino stridore ruentesProsiluere viri, quos non mala daemone paucoSed legio vexabat atrox, nexuque cruento |
75 | Saeva catenatis gestantes vincla lacertisAngebat quoque poena duplex. heu dura furorisCondicio! qui vim patitur magis ille ligatur.Tunc Domini praecepta tremens exire iubentis,Spiritus infelix hominem non audet adire, |
80 | Effigiem reddit quam Christum cernit habere;Sed pecus, inmunda gaudens lue, semper amicumSordibus atque olido consuetum vivere caenoPro meritis petiere suis tristesque phalangesPorcinum tenuere gregem: niger, hispidus, horrens |
85 | Talem quippe domum dignus fuit hospes habere.Hinc alias Dominus pelago dilatus in oras,Intravit natale solum, quo corpore nasciSe voluit patriamque sibi pater ipse dicavit.Ecce aderant vivum portantes iamque cadaver |
90 | Bis bina cervice viri lectoque cubantemVix hominem, cui vita manens sine corporis usuMortis imago fuit, resolutaque membra iacebantOfficiis deserta suis, fluxosque per artusLanguida dimissis pendebant vincula nervis. |
95 | Hunc ubi virtutum Dominus conspexit egentemRobore, peccatis primum mundavit ademptis,Quae generant augmenta malis miseroque iacenti:Surge, ait, et proprium scapulis adtolle grabatum,Inque tuam discede domum. nil iussa moratus, |
100 | Cui fuerat concessa salus, vestigia linquensTandem aliena suis laetatur vadere plantisVectoremque suum grata mercede revexit.Principis interea synagogae filia clausoFuncta die superas moriens amiserat auras. |
105 | At genitor, cui finis edax spem prolis adultaeSustulerat, sanctos Domini lacrimansque gemensqueConruit ante pedes, vix verba precantia fariSingultu quatiente valens, «miserere parentisOrbati, miserere senis, modo filia» dicens |
110 | «Unica virgineis nec adhuc matura sub annisOccidit et misero patris mihi nomen ademit.Adfer opem lapsamque animam per membra refunde,Qui totum praestare potes.» haec inquit: et auctorLucis ad extinctae pergebat funera gressum |
115 | Vix populo stipante movens, permixtaque turbisIbat inundantem mulier perpessa cruorem,Quae magnas tenuarat opes, ut sanior esset,Exhaustaque domu nec proficiente medellaPerdiderat proprium pariter cum sanguine censum. |
120 | Ast ubi credentis iam sano in pectore coepitDives adesse fides, mediis inmersa catervisNititur aversi vel filum tangere Christi.Posteriusque latens subitam furata salutemExtrema de veste rapit siccisque fluentis |
125 | Damnavit patulas audax fiducia venas.Senserat ista Deus, cuius de fonte cucurritQuod virtus secreta dedit, furtumque fideleLaudat et egregiae tribuit sua vota rapinae.Ventum erat ad maesti lugentia culmina tecti |
130 | Deflentemque domum, moriens ubi virgo iacebatExtremum sortita diem, trepidusque tumultusOmnia lamentis ululans implebat amaris,Funereosque modos cantu lacrimante gemebantTibicines, plangorque frequens confuderat aedes. |
135 | Ponite sollicita conceptos mente dolores,Hic sopor est, Salvator ait, nec funus adesseCredite, nec somno positam lugete puellam.Dixerat et gelida constrictum morte cadaverSpiritus igne fovet, verboque inmobile corpus |
140 | Suscitat atque semel genitam bis vivere praestat.Obstipuere animis, inopinaque vota parentesAspiciunt versisque modis per gaudia plangunt.Inde pedem referens duo conspicit ecce sequentesCaecatos clamare viros: fili inclite David, |
145 | Decute nocturnas extinctis vultibus umbrasEt clarum largire diem. quam credere tutum,Quam sanum est cognosse Deum! iam corde videbantQui lucis sensere viam; tunc caeca precantumLumina defuso ceu torpens ignis olivo |
150 | Sub Domini micuere manu, tactuque serenoInstaurata suis radiarunt ora lucernis.His ita dimissis alius producitur aeger,Multiplici languore miser, qui voce relictus,Auditu vacuus, solo per inania membra |
155 | Daemone plenus erat. hunc protinus ordine sacroCuravit versis Deus in contraria causis,Daemonio vacuans, auditu et voce reformans.Nec minus interea proprios iubet omnia posseDiscipulos totisque simul virtutibus implens: |
160 | Ite, ait, et tristes morborum excludite pestes,Sed domus Israhel (quia necdum nomine gentesAuxerat hoc omnes), caelorum dicite regnum,Daemoniis auferte locum, depellite lepramFunctaque subductae revocate cadavera vitae: |
165 | Sumpsistis gratis, cunctis inpendite gratis.Ac velut hoc dicens: ego vobis quippe ministrisServandos conmitto greges, ego denique pastorSum bonus et proprios ad victum largior agros:Nemo meis ovibus quae sunt mea pascua vendat. |
170 | Haec in apostolicas ideo prius edidit auresOmnipotens, ut ab his iam sese auctore magistrisIn reliquum doctrina fluens decurreret aevum:Qualiter ex uno paradisi fonte legunturQuatuor ingentes procedere cursibus amnes, |
175 | Ex quibus in totum sparguntur flumina mundum.[Quisquis enim deitatis opus, quod non habet ex seSed Domino tradente gerit, sub nomine puroSuscipiet, puro dispenset munere, possitUt dispensator non ut mercator haberi |
180 | Davidisque modis vitam cantare futuram:Intrabo in Domini requiem, quia nescio mercem.]Exin conspicuam synagogae ingressus in aulam,Aspicit invalidum, dimenso corpore mancum,Seminecem membris, non totum vivere, cuius |
185 | Arida torpentem damnarat dextera partem;Imperioque medens gelidam recalescere palmamPraecepit et reduci divino more saluti,Sicut semper agit, nil tollit et omnia reddit.En iterum veteres instaurans lubricus artes |
190 | Ille chelydrus adest, nigri qui felle veneniLividus humano gaudet pinguescere tabo,Quodque per alternos totiens disperserat aegrosVirus in unius progressus viscera fudit:Cui vocem lumenque tulit, triplicique furore |
195 | Saucia membra tenens mutum quatiebat et orbum.Tunc Dominus mundi, lux nostra et sermo parentis,Sordibus exclusis oculos atque ora novavit;Verbaque per verbum, per lumen lumina surgunt.Venerat et mulier morbo contracta vetusto |
200 | Non senio, tremebunda, gemens, incurva, caducisVultibus et solam dispectans cernua terram.Quae Domino miserante iuges post octo decemqueMembra levat messes, caelumque ac sidera tandemCernit et ardentem solis reminiscitur orbem, |
205 | Totum erecta videns: quia quos malus opprimit hostisIma petunt, quos Christus alit sine labe resurgunt.Cumque dehinc populum sese in deserta secutumUt typicus Moyses verusque propheta videretAntiquam sentire famem, maioribus actis |
210 | Antiquam monstravit opem. tunc alite multaCarnis opima dedit, geminis modo piscibus auxit;Sufficiens tunc manna pluit, modo panibus amplumQuinque dedit victum per milia quinque virorum.Cetera turba latet, numero nec clauditur ullo |
215 | Maxima parvorum legio vel maxima matrum.Quodque magis stupeas, cophinos ablata repleruntFragmina bis senos, populisque vorantibus auctaQuae redit a cunctis non est data copia mensis.Iamque senescentem calidi sub caerula ponti |
220 | Oceano rapiente diem, cum pallor adessetNoctis et astriferas induceret hesperus umbras,Discipuli solo terris residente magistroUndosum petiere salum, fluctuque tumentiTorva laborantem iactabant aequora puppem; |
225 | Adversus nam flatus erat. tunc noctis opacaeTempore calcatas Dominus superambulat undasEt vasti premit arva freti, glaucisque fluentisCircumfusa sacras lambebant marmora plantas.Miratur stupefacta cohors sub calle pedestri |
230 | Navigeras patuisse vias: at Petrus amicamDoctus habere fidem Christumque agnoscere semperIn medias discendit aquas, quem dextra levavitLabentem Domini, nil tanto in gurgite passum:Cui portus fuit ille manus, pelagique viator |
235 | Libera per vitreos movit vestigia campos.Genesar inde soli Domino veniente coloniInfirmos traxere suos, ut fimbria saltimVix adtacta Dei morbis mederetur acerbis:Et quotquot tetigere iugem sensere salutem. |
240 | Quam pretiosa fuit quae numquam vendita vestis,Ipsa omnes modici redimebat munere fili!Hinc Tyrias partes Sidoniaque arva petentemAnxia pro natae vitio, quam spiritus atrisVexabat stimulis, mulier Chananaea rogabat, |
245 | Se canibus confessa parem, qui more sagaciSemper odoratae recubant ad limina mensae,Adsueti refluas dominorum lambere micas.Vox humilis, sed celsa fides, quae sospite nataDe cane fecit ovem gentisque in sentibus ortam |
250 | Conpulit Hebraei de gramine vescier agri.Alta dehinc subiens montis iuga plebe sequenteMilia caecorum, claudorum milia passimLeprososque simul populos surdasque catervasInvalidasque manus et quidquid debile vulgi |
255 | Venerat, in priscum conponit motibus usumEt revocata suis adtempterat organa nervis.Dumque medens aegrum refovet virtute tumultum,Tertia lux aderat, sterilique in cespite nullumContigerat plebs tanta cibum, nimiosque labores |
260 | Nutribat geminanda fames si saucia callemTurba per ingentem dapibus ieiuna rediret.Qua flexus pietate Deus, qui semper egentumPanis adest victumque locis sine frugibus infert,Pisciculis paucis et septem panibus agmen |
265 | Pavit inorme virum, praeterque infirma secundiSexus et aetatis saturavit quattuor illicMilia vescentum. plus ut mireris, et auctasDisce fuisse dapes, epulas nutrivit edendoVulgus, et adtritae creverunt morsibus escae. |
270 | Reliquiasque suas, sportarum culmina septem,Expavit fugitiva fames, ubi fragmine sumptoVidit abundantem modico de semine messem.Nec tamen humano quamvis in corpore Christum,Matris ab occasu mortalia membra gerentem, |
275 | Clam fuit esse Deum, quia non absconditur umquamUrbs in monte sedens, modio nec subditur ardensLychnus, anhelantem sed spargens altius ignemCunctis lumen agit: radians nam testibus amploDiscipulis fulgore tribus velut igneus ardor |
280 | Solis, in aetheriam versus splendore figuram,Vicerat ore diem, vestemque tuentibus ipsamCandida forma nivis Domini de tegmine fulsit.O meritum sublime trium, quibus illa videreContigit in mundo quae non sunt credita mundo! |
285 | Quid quod et Heliam et clarum videre Moysen?Ignotos oculis viderunt lumine cordis,Ut maior sit nostra fides: hunc esse per orbemPrincipium ac finem, hunc α viderier, hunc ω.Quem medium tales circumfulsere prophetae, |
290 | Alter adhuc vivens, alter stans limite vitae.Sidereoque sono «meus est hic Filius» aiensOstendit verbo genitum vox patria Christum.Postquam corporeos virtus regressa per artusTexit adoratam carnis velamine formam, |
295 | Seque palam Dominus populis dedit: ecce repenteVir humilis maesto deiectus lumina vultuProcedit supplexque manus et brachia tenditInploratque gemens: unus mihi filius, unusEst, Domine; horrenda lacerat quem spiritus ira |
300 | Nec linquit, nisi mergat aquis aut ignibus atrisOpprimat, atque animam dubia sub morte fatigat.Hunc, precor, expulso miseratus utrumque furoreRedde mihi vel redde sibi, ne caeca potestasExpellat trepidam subtracto lumine vitam. |
305 | Dixerat et genua amplectens genibusque volutansHaerebat; Dominusque pio iam pectore votisAdnuerat. tunc praedo furens ac noxius hostis,Cui possessa diu est alieni fabrica iuris,Pervasa migrare domo conpulsus, in iram |
310 | Tollitur accensam correptaque carpere membraNititur et frustra Domino prohibente laboransFugit in obscuras puero vivente tenebras.Rex etiam solus regum et Dominus dominantumNon dedignatus Petro piscante tributum |
315 | Solvere Caesareum, medii de gurgite pontiHamum ferre iubet gerolum didragmatis aurei.Incola mox pelagi pendentia fila momordit,Iussa tributa ferens, graviorque onerante metalloVilis honor piscis pretio maiore pependit. |
320 | Discipulisque suis se percontantibus, aulaeCaelestis regni quis possit maior haberi:Ut Deus et doctor mirabilis: omnibus, inquit,Celsior est humilis cunctisque potentior ibitQui cunctis subiectus erit seseque minorem |
325 | Dimissa cervice feret, velut iste videturParvulus (et monstrat puerum consistere parvum);Scilicet ingenium teneri sectemur ut aeviNon annis, sed mente iubet, quia mollior aetasNil pompae mundalis amat, non ambit honorem, |
330 | Nec resupina tumet: sic purae semita vitaeQuantum prona solo, tantum fit proxima caelo.Mens etenim vergens altum petit altaque vergit,Inferiorque gradus quo vult discendere surgit.Ecce humilem Dominus de stercore tollit egentem |
335 | Et facit egregios inter residere tyrannos:At contra tumidum pugnaci mente rebellemPraecipitem caelo sub tartara iussit abire.Parva loquor si facta Dei per singula curramEt speciale bonum, cum sit generale revolvam. |