Caelius Sedulius
floruit ca. 430 p. Chr. n.
|
Carmen Paschale
Liber II
|
____________________________________________________________
|
|
Liber secundus.
Expulerat primogenitum saevissimus anguisFlorigera de sede virum blandique saporisInlecebris letum misero portarat amarum.Nec solus meritam praesumptor senserat iram | |
5 | Mortali sub lege iacens, sed prorsus ab ipsoHumanum simul omne genus. heu, noxia coniux!Noxia tu coniux magis an draco perfidus ille?Perfidus ille draco, sed tu quoque noxia coniux.Pro dolor! aeterni fuerant duo. crescere posquam |
10 | Coepit origo, perit clademque a semine sumpsit.Quid numerosa dies, quid tempore proderat illoCernere nongentos ultra feliciter annosProgeniemque senum decimam spectare nepotumIamque suum nescire genus: cum victa supremis |
15 | Cursibus extremae sors inreparabilis horae,Sera licet, ventura foret longumque per aevumVita brevis nihil esse diu cum fine doloret?Nec reducem spes ferret opem primique sepulchrumTerrigenae caeca sorberet fauce nepotes: |
20 | Ni pius ille sator culpas ignoscere promptus,Reddere difficilis, sua ne factura periretQuaeque Deo similis vivens adstaret imagoDissimilis de morte foret, veniale misertusInstauraret opus pomisque vetaret acerbis, |
25 | Quae mandere patres, natorum horrescere dentesDonaretque suis semper placatus, ut undeCulpa dedit mortem, pietas daret inde salutem,Et velut e spinis mollis rosa surgit acutisNil quod laedat habens matremque obscurat honore: |
30 | Sic Evae de stirpe sacra veniente MariaVirginis antiquae facinus nova virgo piaret:Ut quoniam natura prior vitiata iacebatSub dicione necis, Christo nascente renasciPossit homo et veteris maculam deponere carnis. |
35 | Haec ventura senes posquam dixere prophetae,Angelus intactae cecinit properata Mariae:Et dictum comitata fides, uterumque puellaeSidereum mox implet onus, rerumque creatorNascendi sub lege fuit. stupet innuba tensos |
40 | Virgo sinus gaudetque suum paritura parentem.Iamque novem lapsis decimi de limine mensisFulgebat sacrata dies, cum virgine fetaPromissum conplevit opus verbum caro factum,In nobis habitare volens. tunc maximus infans |
45 | Intemerata sui conservans viscera templiInlaesum vacuavit iter: pro virgine testisPartus adest, clausa ingrediens et clausa relinquens.Quae nova lux mundo, quae toto gratia caelo?Quis fuit ille nitor, Mariae cum Christus ab alvo |
50 | Processit splendore novo? velut ipse decoroSponsus ovans thalamo, forma speciosus amoenaPrae filiis hominum, cuius radiante figuraBlandior in labiis diffusa est gratia pulchris.O facilis pietas! ne nos servile teneret |
55 | Peccato dominante iugum, servilia summusMembra tulit Dominus, primique ab origine mundiOmnia qui propriis vestit nascentia donisObsitus exiguis habuit velamina pannis;Quemque procellosi non mobilis unda profundi, |
60 | Terrarum non omne solum, spatiosaque latiNon capit aula poli, puerili in corpore plenusMansit et angusto Deus in praesepe quievit.Salve, sancta parens, enixa puerpera regem,Qui caelum terramque tenet per saecula, cuius |
65 | Nomen et aeterno conplectens omnia gyroImperium sine fine manet; quae ventre beatoGaudia matris habens cum virginitatis honoreNec primam similem visa es nec habere sequentem:Sola sine exemplo placuisti femina Christo. |
70 | Tunc prius ignaris pastoribus ille creatusEnituit, quia pastor erat, gregibusque refulsitAgnus et angelicus cecinit miracula coetus.Talia Bethleis dum signa geruntur in oris,Eoi venere magi saevumque tyrannum |
75 | Grandia sollicitis perturbant nuntia dictis:Iudaicis nuper populis orientis ab axeProgenitum fulsisse ducem, hoc caelitus astra,Hoc stellam radiare novam. ferus arbiter aulaeAestuat Hebreae ratus hunc succedere posse |
80 | Mox sibimet, qui primus erat: tunc fronte serenaNubila mentis alens clam mandat ubique requiriSicut adorandum, quem tractat fraude necandum.Quid furis, Herodes? Christum sermone fateris,Et sensu iugulare cupis, legemque legendo |
85 | Neglegis et regi regum tua regna minaris.Ne tamen insano careant tua nomina facto,Patrandum sub honore crucis (sed crimine gentis)Herodes alius quod tu molire videbit.Ergo alacres summo servantes lumina caelo |
90 | Fixa magi sidusque micans regale secutiOptatam tenuere viam, quae lege futuraDuxit adorantes sacra ad cunabula gentes.Thensaurisque simul pro religione solutis,Ipsae etiam ut possint species ostendere Christum, |
95 | Aurea nascenti fuderunt munera regi,Tura dedere Deo, myrram tribuere sepulchro.Cur tria dona tamen? quoniam spes maxima vitae estHunc numerum confessa fides, et tempora summusCernens cuncta Deus, praesentia, prisca, futura, |
100 | Semper adest semperque fuit semperque manebitIn triplici virtute sui. tunc caelitus illiPer somnum moniti contemnere iussa tyranniPer loca mutati gradientes devia callisIn patriam rediere suam. sic nos quoque sanctam |
105 | Si cupimus patriam tandem contingere, posquamVenimus ad Christum, iam non repetamus iniquum.Ergo ubi delusum se conperit, impius iramRex aperit (si iure queat rex ille vocari,Qui pietate caret, propriam qui non regit iram) |
110 | Ereptumque gemens facinus sibi, ceu leo frendens,Cuius ab ore tener subito cum labitur agnus,In totum movet arma gregem manditque trahitqueMolle pecus, trepidaeque vocant sua pignera fetaeNequiquam et vacuas implent balatibus auras: |
115 | Haut secus Herodes Christo stimulatus ademptoSternere conlisas parvorum strage catervasInmerito non cessat atrox. quo crimine simplexTurba perit? cur qui vixdum potuere creariIam meruere mori? furor est in rege cruento, |
120 | Non ratio; primosque necans vagitus et audensInnumerum patrare nefas puerilia mactatMilia plangoremque dedit tot matribus unum.Haec laceros crines nudato vertice rupit,Illa genas secuit, nudum ferit altera pugnis |
125 | Pectus et infelix mater (nec iam modo mater)Orba super gelidum frustra premit ubera natum.Quis tibi tunc, lanio, cernenti talia sensus?Quosve dabas fremitus, cum vulnera fervere lateProspiceres arce ex summa vastumque videres |
130 | Misceri ante oculos tantis plangoribus aequor?Extinctisque tamen quamvis infantibus absens,Praesens Christus erat, qui sancta pericula semperSuscipit et poenas alieno in corpore sentit.Ast ubi bis senos aetatis contigit annos, |
135 | Hoc spatium de carne trahens, aevique meatusHumana pro parte tulit, senioribus esseCorde videbatur senior legisque magistrosInter ut emeritus residebat iure magister.Nec mora (quas etenim volitans per tempora mundus |
140 | Novit habere moras?) usus maiore iuventa,Sex quasi lustra gerens placidam Iordanis ad undamVenit ut acciperet hoc, quod dare venerat ipse.Hunc Baptista potens ut vidit ab amne Iohannes,Quem matris dum ventre latet nondumque creatus |
145 | Senserat obstruso iam tunc sermone prophetesUt muto genitore fluens, cui munera linguaePost noni taciturna diu spiramina mensisParto redduntur nato, mox praedicat: agnusEcce Dei veniens peccatum tollere mundi. |
150 | Tollere cum dicit, quod non habet, hoc mihi tollit:Non mala ut ipse gerat, sed ut ipse nocentia perdat.Qualiter in medias cum lux praeclara tenebrasFunditur et proprium non obfuscata serenumDecutit expulsas inlaesis vultibus umbras, |
155 | Sic delicta fugans Salvator nostra gerendoTersit et adactu procul evanescere iussit.Tunc vada torrentum simplex ingressus aquarum,In se cuncta lavat nostrae contagia vitaeIpse nihil quod perdat habens, sanctoque liquentes |
160 | Corpore mundavit latices famamque beavitGurgitis et propriis sacravit flumina membris.Senserunt elementa Deum, mare fugit, et ipseIordanis refluas cursum convertit in undas.Namque propheta canens: quidnam est, mare, quod fugis, inquit |
165 | Et tu, Iordanis, retro quia subtrahis amnem?Ergo ubi flumineum post mystica dona lavacrumEgrediens siccas Dominus calcavit harenas,Confestim patuere poli, sanctusque columbaeSpiritus in specie Christum vestivit honore |
170 | Mansuetumque docet multumque incedere mitemPer volucrem quae felle caret, Natoque vocatoVoce Patris triplici Deus ex ratione probatur,Quod Pater et Natus, quod Spiritus est ibi sanctus,Quo manet indignus qui non numeraverit unum. |
175 | Inde quater denis iam noctibus atque diebusIeiunum dapibus, sacro Spiramine plenumInsidiis temptator adit doctusque per artemFallaces offerre dapes: si filius, inquit,Cerneris esse Dei, dic ut lapis iste repente |
180 | In panis vertatur opem, miracula tamquamHaec eadem non semper agat, qui saxea terraeViscera frugiferis animans fecundat aristisEt panem de caute creat. hac ergo repulsusVoce prius hominem non solo vivere pane |
185 | Sed cuncto sermone Dei, labefactus et amens,Altera vipereis instaurans arma venenisCum Domino montana petit cunctasque per orbemRegnorum monstravit opes: haec omnia, dicens,Me tribuente feres, si me prostratus adores. |
190 | Quantum perversus, tantum perversa locutus:Scilicet ut fragilis regna adfectaret honorisQui populis aeterna parat, monstrumque nefandumPronus adoraret, cuius super aethera sedes,Terra pedum locus est, quem nullus cernit et omnis |
195 | Laudat in excelsis submissa voce potestas.Christus ad haec: tantum Dominum scriptura DeumqueIussit adorari et soli famularier uni.His quoque deficiens congressibus audet iniquusTer sese adtollens animo perstare superbo, |
200 | Terque volutus humo fragili confidere bello.Tunc adsumpsit eum sanctam sceleratus in urbem,Et statuens alti supra fastigia templi:Si natum genitore Deo tete adseris, inquit,Inpiger e summo dilapsus labere tecto. |
205 | Nam scriptura docet de te mandasse Tonantem,Angelicis subvectus eas ut tutior ulnis,Ad lapidem ne forte pedem conlidere possis.O quam caeca gerit nigro sub pectore cordaMens tenebris obscura suis! hunc ardua templi |
210 | Culmina et erectae quamvis fastigia pinnaeCredidit in praeceps horrescere, maxima summiCurvavit qui membra poli caelosque per omnesVectus in extremae discendit humillima terrae,Inferiora petens et non excelsa relinquens. |
215 | Dixerat, et validi confossus cuspide verbi,Quod temptare suum Dominumque Deumque nequiret,Victoris fugit ora gemens. tunc hoste repulsoCaelicolae adsistunt proceres coetusque micantes,Angelici Christo famulantur rite ministri. |
220 | Protinus ergo viros ex piscatoribus aptosHumanas piscari animas, quae lubrica mundiGaudia sectantes tamquam vaga caerula pontiCaecaque praecipites tranant incerta profundi,Discipulos iubet esse suos talesque supernae |
225 | Conciliat vitae, quos non ventosa loquendiGloria nec vana de nobilitate superbusSanguis alat sed fama tacens, humilique refulgensMente nitor caelo faciat de plebe propinquos.Namque stulta potens elegit et infima mundi |
230 | Fortia confringens Deus et sapientia perdens.Quin etiam celerem cupiens conferre salutemOrandi praecepta dedit, iudexque benignusIndulgenda peti breviter iubet, ut cito praestet,Sic dicens: orate patrem, baptismate nostrum, |
235 | Iure suum; propriumque homini concessit honoremEt quod solus habet cunctos permisit habere.Qui dominum caeli patrem memoramus, in ipsoIam fratres nos esse decet nec origine carnisGermanum tractare odium, sed spiritus igne |
240 | Flagrantes abolere doli monumenta vetustiAtque novum gestare hominem, ne forsan ab altoDegenerent terrena Deo, cui nos duce ChristoFecit adoptivos caelestis gratia natos.Sanctificetur ubi Dominus, qui cuncta creando |
245 | Sanctificat, nisi corde pio, nisi pectore casto?Ut mereamur eum nos sanctificare colendo,Annuit, ipse prior, sicut benedicier idemSe iubet a nobis, a quo benedicimur omnes.Adveniat regnum iam iamque scilicet illud, |
250 | Morte vacans et fine carens, cui nulla per aevumTempora succedunt, quia nescit tempus habereContinuus sine nocte dies: ubi principe ChristoNobile perpetua caput amplectente coronaVictor opima ferens gaudebit praemia miles. |
255 | Hoc iugibus votis, hoc nocte dieque precemur,Illius ut fiat caelo terraque voluntas,Qui nusquam vult esse nefas hostemque nocentemUtque polo sic pellat humo, ne corpora nostraTamquam vile solum saevus sibi vindicet hydrus; |
260 | Sed qui cuncta fovet plena pietate redundansOmnipotens animas pariter conservet et artus:Altera pars etenim caeli sumus, altera terrae.Annonam fidei speramus pane diurno,Ne mens nostra famem doctrinae sentiat umquam |
265 | A Christo ieiuna, suo qui corpore et oreNos saturat simul ipse manens verbumque cibusque.Dulcia nam Domini nostris in faucibus haerentEloquia exuperantque favos atque omnia mella.Debita laxari qui nobis cuncta rogamus, |
270 | Nos quoque laxemus; proprii nam cautio verbiSpondentes manifesta tenet, gravisque solutiNectimur alterius si solvere vincla negemus:Incipietque pius decies millena talentaDimittens Dominus, si nos adfligere propter |
275 | Denarios centum conservum senserit ullum,Tradere confestim tortoribus, inque ferociCarcere constricti non permittemur abire,Donec cuncta brevem reddamus adusque quadrantem.Non quia nos Dominus, lucis via, semita pacis, |
280 | In laqueos temptantis agat, sed cum mala nostraDeserit, ire sinit. nam quisquis retia mundiDeliciosa sequens luxus et gaudia blandaePerditionis amat, Deus hunc, virtutis amator,Linquit, et ingreditur qua se temptatio ducit. |
285 | Ab hac ergo pedem retro faciamus et artumCorde petamus iter, tenuis qua semita monstratIre per angustam regna ad caelestia portam.Si cupimus vitare malum, debemus adireSectarique bonum: hic quia liberat, ille trucidat; |
290 | Hic alit, ille necat. nam quantum sidera terris,Ignis aquis, lumen tenebris, concordia bellis,Vita sepulturis, tantum bona longius absuntDissociata malis. dextrum quicumque necesse estAut laevum gradiatur iter. sed dextra bonorum |
295 | Semita conspicuos vocat in sua gaudia iustosInque tuos, patriarcha, sinus: at laeva malorumExercet poenas et ad impia tartara mittit.Ergo agnis ovibusque Dei est haec sola voluntasEt bona libertas: evadere torva cruenti |
300 | Ora lupi vitaque frui per pascua Christi. |