BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Salvianus

ca. 400 - post 470

 

Epistolae

 

___________________________________________________

 

 

 

Epistola II.

 

Eucherio Episcopo Salvianus.

 

Ursicinus alumnus tuus salutationem tuam proxime ad me detulit: si non iussus, laudo sapientiam, licet non probem falsitatem, si iussus, miror quod mandare amoris officium quam scribere maluisti, hoc est, per servum potius quam per te dare. Arguo itaque hoc et emendari volo, si tamen neglegentiae est, non superbiae. Pedissequa enim plerumque novi honoris est adrogantia, licet in te nec generalis vitii opinio admittenda sit, quia prope singularis est mens ac benignitas tua. Unde responderi a te antiquae existimationi meae etiam nunc iugiter cupio, ne, si in quibusdam officiorum tuorum mos discrepavit, aliquid in te novis honoribus licuisse videatur.