Salvianus
ca. 400 - post 470
|
Epistolae
|
___________________________________________________
|
|
Epistola I.
[1] O Amor, quid te appellem nescio, bonum an malum, dulcem an asperam, suavem an iniucundum: ita enim utroque plenus es, ut utrumque esse videaris. Amari a nobis nostros honestum est, laedi acerbum. Et tamen hoc eiusdem est interdum animi eiusdemque pietatis: cum specie dissentiat, ratione concordat. Amor quippe nos facit nostros amare, amor interdum cogit offendere. Utrumque unum est, cum tamen aliud amoris habeat gratiam, aliud odii patiatur offensam. [2] Quam grave hoc, quaeso, mi dilectissimi, aut quam acerbum est, ut causa odii amor esse cogatur? Quod quidem cum saepe aliis, tum etiam mihi accidisse nunc satis vereor, ut, dum adulescentem hunc, quem ad vos misi, tradere individuis meis cupio, uni studens multis molestus sim, et amor eius offensa sit ceterorum, quamquam hi, qui satis diligunt, non cito offendantur. [3] Sed ego insinuationem meam minus gratam fore quibusdam timens, etiam imminutionem gratiae offensam puto. Placere enim dilectis meis plurimum cupiens molestiam illorum reatum meum credo, et nisi eis satis placuero, supplicium displicentis fero. [4] Quamquam hoc metuendum in vobis omnino non sit, qui totum me in vos recipientes etiam apud alios pro me timetis. Tantum enim abest ut displicere ego caritati ac sensui vestro possim, ut etiam illud mecum reformidetis, ne ego quibusdam forte displiceam, mi dulcissimi ac dilectissimi mei. [5] Adulescens, quem ad vos misi, Agrippinae cum suis captus est, quondam inter suos non parvi nominis, familia non obscurus domo non despicabilis, et de quo aliquid fortasse amplius dicerem, nisi propinquus meus esset. Hoc enim fit ut minus dicam, ne de me ipso dicere videar de illo plura dicendo. Matrem ergo is, de quo dico, Agrippinae viduam reliquit, probam, honestam, et de qua forsitan audacter dicere valeam, vere viduam. Nam praeter ceteras castimoniae sapientiaeque virtutes est etiam fide nobilis, quae omnibus semper ornatibus ornamento est, quia sine hac nihil tam ornatum est, quod ornare possit. [6] Haec ergo, ut audio, tantae illic inopiae atquo egestatis est, ut ei nec residendi nec abeundi facultas suppetat. quia nihil est, quod vel ad victum vel ad fugam opituletur. Solum est, quod mercennario opere victum quaeritans uxoribus barbarorum locaticias inamus subdit. Ita, licet per dei misericordiam vinculis captivitatis exempta sit, cum iam non serviat condicione, servit pauperitate. [7] Haec igitur habere me hic nonnullorum sanctorum gratiam non falso suspicans (nec enim nego, ne negator gratiae ingratus fiam: sed plane, sicut habere me eam non nego, ita non mereri me certo scio, in tantum ut, etiamsi est aliqua in me illa, ego tamen illius causa non sim, quia si qua est in me gratia, ob eos, ni fallor, maxime data est, quorum intererat ut gratus essem: ut verendum forsitan mihi ne sit negans his, quod propter eos cepi, non tam meam rem his negare videar quam ipsorum): haec igitur aut id quod est aut plus quam est in me esse existimans misit ad me hunc, quem ad vos ego, sperans fore ut agente me et adnitente amicorum meorum gratia propinquomm meorum esset auxilium. [8] Feci ergo id, quod rogatus sum, sed tamen parce et apud paucos, ne gratia ipsa ingrate uterer. Commendavi hunc aliis, commendo vobis, licet non aeque aliis ut vobis: primum, quia commendari satis vobis eum, qui est meus, ita ut ipsum me non necesse est; deinde, quia cum me portionem vestri existimetis, necesse est eum, qui mei portio est, vestri quoque aliquatenus portionem esse ducatis: postremo, quod commendatio ipsa sicut diversi generis, ita etiam excellentioris est caritatis. [9] Aliis enim commendavi hunc corpore, vobis spiritu, aliis in emolumenta praesentium, vobis in spem futurorum, aliis ob brevia atque terrena, vobis ob sempiterna atque divina. Et recte, ut, quia carnalia vobis minus quam spiritalia bona suppetunt, illa ergo magis a vobis peterem, quibus vos magis abundatis. [10] Suscipite ergo, quaeso, hunc ut mea viscera et quantum in vobis est vestra facite, inlicite et adhortamini, docete, instituite, formate, gignite. Christi domini nostri misericordia tribuat, ut quia ei id magis expedit, qui nunc propinquus meus est et ceterorum, vester esse incipiat potius quam suorum. [11] Admittite, quaeso, hunc in illas beatas ac sempiternas domus, recipite in sacra horrea, aperite caelestes thesauros, et ita agite ac pergite, ut dum hunc in thesaurum vestrum conditis, partem thesaurorum ipsorum esse faciatis. Potens est illa ineffabilis dei pietas, ut dum eum in consortium spiritalium bonorum adoptatis, divitias, quas in ipsum effunditis, per ipsum augeatis. Et sane, si quid in ipso est bonae indolis, non magnae vobis difficultati spes eius ac salus esse debebit: etiamsi nihil ex vobis audiat, sufficere ei hoc ipsum convenit, quod vos videt. Valete. |