Physiologus latinus
ca. 400 p. Chr. n.
|
Physiologus latinus
Capitulum IX
|
________________________________________________________________________
|
|
IX.De onagro
In Iob (Iob 39, 5) dicit: Quis dimisit onagrum liberum? [Masculus] est gregis primus in eos; et si genuerit grex masculos, pater eorum confringit necessaria eorum uti ne faciant semen.Patriarchae semen carnale quaerebant creare; apostoli autem carnales filios per abstinentiam non genuerunt, ut semen caeleste possiderent. Sic, ut dicit Spiritus Sanctus per Prophetam (Is. 54, 1): «Laetare sterilis quae non paris, erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum.»Bene dixit Physiolocus de onagro. |