Physiologus latinus
ca. 400 p. Chr. n.
|
Physiologus latinus
Capitulum VIII
|
________________________________________________________________________
|
|
VIII.De natura volatile quae dicitur yppopus
Bene scriptum est (Ex. 21, 17): «Qui maledixerit patrem aut matrem, morte moriatur». Et quomodo sunt patricidae aut matricidae!Est avis quae dicitur latine yppopus. Huius filii si viderent parentes suos senescentes, et [ca]liginasse oculos eorum; evellunt pennas veteres parentum, et lingunt oculos eorum, et calefaciunt parentes suos et novi fiunt. Et dicunt parentibus suis: «Sicut laborastis nutrientes nos, similiter vobis facimus.»Quomodo inrationabiles homines non amant parentes suos! Bene Physiologus arguit de yppopus. |