BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIV

 

Respice, obsecro, quantum a te sanctitatis avia materque exspectant; quae cum te quasi novum et illustre quoddam lumen generi suo natum esse putant: nunc in te solam omnem curam animi transtulerunt: et propositi tui cursum, miris studiis ac favore succendunt. Cumque ipsae te ad honestatem morum ab ineunte aetate formaverint: nunc a te vinci cupiunt, tuamque victoriam suam laudem esse putant: quarum egregia erga Deum fides in professione tua maxime claruit, cum te jam nuptiis praeparatam, simul atque aliud velle didicerunt, mira continuo assensus celeritate, ad id quod elegeras, cohortatae sunt. Et trepidam pro aetate sententiam, voluntatis suae auctoritate firmaverunt: tuumque votum commune fecerunt: quae cum multos suorum in altissimo dignitatis gradu viderint, de nullo ita, ut de te, aliquando laetatae sunt. Nihil enim tam magnum, nihil tam praeclarum in quoquam viderant. Sola quippe praestitisti generi tuo, quod longa retro aetate non habuit. Licet ediderit virilis sexus memorabiles consulatus: et amplissimi ordinis fastus, illustris familiae nomina frequens audierit: nihil umquam tamen in genere vestro hoc tuo honore fuit praestantius, qui non corporali albo, sed in libro memoriae immortalis insertus est. Cum exceperint illi theatrales toto orbe plausus: miraque acclamandi conspiratione insignia consulum merita, laetum vulgus expresserit: longe tamen tui honoris est gloria major, quae gaudium in coelis fecit, angelisque laetitiam. Per te enim non meretriculae locuplentantur, sed aluntur virgines Christi: non venator et auriga ditantur, sed sustentantur pauperes Christi. Ad consulatum eorum diversae totius orbis provinciae, ad quas domus vestrae potentia extenditur, peregrinas feras et ignota animalia transmiserunt, quae crudelis arenae solum vel suo, vel hominum sanguine cruentarent. Ad te vero electae quaeque virgines mittuntur: quas tu pretiosissimum munus offeras Deo, tuoque exemplo ad perpetuam provoces castitatem: non tibi, sed tecum Deo, servituras. Haec professionis tuae gloria rumore celebri vulgata est per cunctos, et ita ad conversationem tuam totus exsultavit orbis, ut quod prae ingenti gaudio vix adhuc homines credere poterant, id semper videantur optasse. Multum his initiis, multum famae tuae odore suspensi, omnes mirum de te nescio quid audire desiderant. Et qui profectionis tuae cognovere virtutem: nunc conversationis exspectant. In te nunc puta cunctorum ora oculosque conversos, et ad spectaculum vitae tuae totum consedisse mundum. Cave, ne per te tantorum animi offendantur: nec minus in te inveniant quam requirunt. Verum quid ego tecum de hominibus ago, eorumque de te exspectationem ad cohortationem tuam traho? Deus ipse omnium rector ac Dominus, cum omni angelorum militia certamen tuum spectat: tibi contra diabolum dimicanti parat aeternitatis coronam, et coeleste praemium incitamentum victoriae facit. Huic tanto spectaculo vide quem animum, quam debeas efferre virtutem: et certaminis magnitudinem de spectantium dignitate metire.