BIBLIOTHECA AUGUSTANA

 

Pelagius

ca. 350/60 - ca. 420

 

Epistula ad Demetriadem

 

413

 

________________________________________________________________________

 

 

 

Capitulum XIII

 

Si vis itaque propositi tui magnitudinem aequare moribus, et per omnia Deo copulari: si leve ac suave jugum Christi, suavius tibi leviusque vis facere: nunc maxime in beata vita curam impende: nunc stude, ut calentem recentis fidem conversionis, novus semper ardor accendat, et in tenera adhuc aetate facilius sanctae conversationis usus inolescat. Quidquid in te primum institueris, hoc manebit, et ad initiorum tuorum regulam reliqua vita decurret. Finis in ipso exordio cogitandus est. Qualis ad illum ultimum diem pervenire cupis, talis nunc jam esse conare. Consuetudo est, quae aut vitia, aut virtutes alit, quaeque in his plurimum valet, cum quibus ab ineunte aetate simul creverit. Optimi sunt ad institutionem morum primi quique anni. Habent enim in se lentum quiddam et molle, quod facile formari queat: atque ad arbitrium volentis trahi: et in cunctis fere rebus citius assuescitur omne quod tenerum est. Novellas adhuc et vix firmae radicis arbusculas, dum ad omnem ductum sequaces sunt, in quamlibet partem flecti facile est. Quae natura plerumque curvatae, cito ad arbitrium colentis corriguntur. Tenera et primae adhuc aetatis animalia, sine labore domari solent. Quantoque citius a vagandi libertate dissueta sunt: tanto facilius vel colla jugo, vel frenis ora insuescunt. Ipsa quoque litterarum studia teneris melius inseruntur ingeniis. Idque penitus inhaerere sensibus solet, quod primitus sederit in mente. Hoc idem plurimum etiam in bene vivendi ratione valet: dum adhuc mobilis est aetas, et animus duci facilis: exercenda boni consuetudo, et jugi meditatione confirmanda est. Occupandum est optimis rebus ingenium: et sanctae conversationis usus altius inferendus est. Tunc vero ad perfectionis fastigium animus ascendit: et longae consuetudinis beneficio utitur ad bene vivendi facultatem. Et virtutes suas ipse etiam miratus secum, quodam modo in se putabit natum esse quod didicit.