Paulinus Pellaeus
377 - post 460
|
Eucharisticos
460
|
|
___________________________________________________
|
||
PAULINI ΕΥΧΑΡΙΣΤΙΚΟΣ.PRAEFATIO.
[1] Scio quosdam inlustrium virorum pro suarum splendore virtutum ad perpetuandam suae gloriae dignitatem ephemeridem gestorum suorum proprio sermone conscriptam memoriae tradidisse. a quorum me praestantissimis meritis tam longe profecto quam ipsa temporis antiquitate discretum non utique ratio aequa consilii ad contexendum eiusdem prope materiae opusculum provocavit, cum mihi neque ulla sint gesta tam splendida, de quibus aliquam possim captare gloriolam, nec eloquii tanta fiducia, ut facile audeam cuiusquam opera scriptoris aemulari, [2] sed, quod non piget confiteri, iam dudum me in peregrinatione diuturna aerumnosi otii maerore marcescentem misericordia, ut confido, divina ad huiusmodi me solacia affectanda pellexit, quae simul et bene sibi consciae senectuti et religioso proposito convenirent, ut, qui me scilicet totam vitam meam deo debere meminissem, totius quoque vitae meae actus ipsius devotos obsequiis exhiberem eiusdemque gratia concessa mihi tempora recensendo eucharisticon ipsi opusculum sub ephemeridis meae relatione contexerem, [3] sciens profecto et benignae ipsius misericordiae circa me fuisse, quod indultis humano generi temporariis voluptatibus etiam ipse prima mea aetate non carui, et in hac quoque parte curam mihi providentiae ipsius profuisse, quod me adsiduis adversitatibus moderanter exercens evidenter instruxit, nec inpensius me praesentem beatitudinem debere diligere, quam amittere posse me scirem, nec adversis magnopere terreri, in quibus subvenire mihi posse misericordias ipsius adprobassem. [4] proinde si quando hoc opusculum meum in cuiusquam manus venerit, ex ipso libelli titulo praenotato evidenter debet advertere me hanc meditatiunculam meam, quam omnipotenti deo dedico, otio meo potius quam alieno negotio praestitisse, magisque id meorum esse votorum, ut hoc qualecumque obsequium meum acceptum deo sit, quam ut carmen incultum ad notitiam perveniat doctiorum. [5] attamen si cui forsitan magis curioso tantum otii ab re sua fuerit, ut laboriosum vitae meae ordinem velit agnoscere, exoratum eum cupio ut, sive aliquid seu forsitan nihil in gestis vel in versibus meis, quod possit probare, reppererit, ea tamen ipsa, quae elegerit, oblivioni potius inculcanda deleget, quam memoriae diiudicanda commendet. |