Paulinus Pellaeus
377 - post 460
|
Eucharisticos
460
|
|
___________________________________________________
|
||
ΕΥΧΑΡΙΣΤΙΚΟΣDEO SUB EPHEMERIDIS MEAE TEXTU.
Enarrare parans annorum lapsa meorumtempora et in seriem deducere gesta dierum,ambigua exactos vitae quos sorte cucurri,te, deus omnipotens, placidus mihi, deprecor, adsis | ||
5 | adspiransque operi placita tibi coepta secundes,effectum scriptis tribuens votisque profectum,ut tua te merear percurrere dona iuvante.omnia namque meae tibi debeo tempora vitae,auram ex quo primum vitalis luminis hausi, | |
10 | inter et adversas iactatus saepe procellasinstabilis mundi te protectore senescensaltera ab undecima annorum currente meorumhebdomade sex aestivi flagrantia solissolstitia et totidem brumae iam frigora vidi | |
15 | te donante, deus, lapsi qui temporis annosinstaurando novas cursu revolubilis aevi.sit mihi fas igitur versu tua dona canentempangere et expressas verbis quoque pendere grates,quas equidem et clausas scimus tibi corde patere, | |
20 | ultro sed abrumpens tacitae penetralia mentisfontem exundantis voti vox conscia prodit.tu mihi lactanti vires in corpore inertiad toleranda viae pelagique incerta dedisti,editus ut Pellis inter cunabula quondam | |
25 | regis Alexandri prope moenia Thessalonicespatre gerente vices inlustris praefecturae,orbis ad alterius discretas aequore terrasperveherer, trepidis nutricum creditus ulnis,ninguida perque iuga et sectas torrentibus Alpes | |
30 | Oceanumque fretum Tyrrheni et gurgitis undasmoenia Sidoniae Carthaginis usque venirem,ante suum nono quam menstrua luna recursuluce novata orbem nostro compleret ab ortu.illic, ut didici, ter senis mensibus actis | |
35 | sub genitore meo proconsule rursus ad aequorexpertasque vias revocor, visurus et orbisinclita culminibus praeclarae moenia Romae;quae tamen haud etiam sensu agnoscenda tuentissubiacuere mihi, sed post conperta relatu | |
40 | adsiduo illorum, quibus haec tam nota fuere,propositum servans operis subdenda putavi.tandem autem exacto longarum fine viarummaiorum in patriam tectisque advectus avitisBurdigalam veni, cuius speciosa Garumna | |
45 | moenibus Oceani refluas maris invehit undasnavigeram per portam, quae portum spatiosumnunc etiam muris spatiosa includit in urbe.tunc et avus primum illic fit mihi cognitus, annieiusdem consul, nostra trieteride prima. | |
50 | quae postquam est expleta mihi firmavit et artusinvalidos crescens vigor et mens conscia sensusadsuefacta usum didicit cognoscere rerum –quidquid iam {*posthac*} potui meminisse, necesse est,ipse fide propria de me agnoscenda retexam. | |
55 | sed quid ego ex nostris aliud puerilibus annis,quos mihi libertas ludusque et laetior aetasconciliare suis meritis potuisse videntur,vel magis ipse libens recolam, vel dignius ausiminserere huic nostro, quem versu cudo, libello | |
60 | quam pietatis opus studiumque insigne parentumpermixtis semper docta exercere peritumblanditiis gnaramque apto moderamine curaminsinuare mihi morum instrumenta bonorumingenioque rudi celerem conferre profectum, | |
65 | ipsius alphabeti inter prope prima elementanosse cavere decem specialia signa amathiaenec minus et vitia vitare ἀκοινονόητα.quarum iam dudum nullus vigeat licet ususdisciplinarum, vitiato scilicet aevo, | |
70 | me Romana tamen, fateor, servata vetustasplus iuvat atque seni propria est acceptior aetas.nec sero exacto primi mox tempore lustridogmata Socratus et bellica plasmata Homerierroresque legens cognoscere cogor Ulixis; | |
75 | protinus ad libros etiam transire Maronisvix bene conperto iubeor sermone Latino,conloquio Graiorum adsuefactus famulorum,quos mihi iam longus ludorum iunxerat usus,unde labor puero, fateor, fuit hic mihi maior, | |
80 | eloquium librorum ignotae apprehendere linguae.quae doctrina duplex sicut est potioribus aptaingeniis geminoque ornat splendore peritos,sic sterilis nimium nostri, ut modo sentio, cordisexilem facile exhausit didvisio venam. | |
85 | quod nunc invito quoque me haec mea pagina prodit,inconsulta quidem, quam sponte expono legendam,sed mihi non rebus, quantum confido, pudenda,quarum notitiam scriptis contexere conor:namque ita me sollers castorum cura parentum | |
90 | a puero instituit, laedi ne quando sinistrocuiusquam sermone mea se fama timeret.quae licet obtineat proprium bene parta decorem,hoc potiore tamen tum me decorasset honore,consona si nostris primo sub tempore votis | |
95 | hac in parte etiam mansissent vota parentum,perpetuo ut puerum servarent me tibi, Christe,rectius hanc curam pro me pietatis habentes,carnis ut inlecebris breviter praesentibus expersaeternos caperem venturo in tempore fructus. | |
100 | sed quoniam nunc iam magis hoc me credere fas estconduxisse mihi, quod te voluisse probasti,omnipotens aeterne deus, qui cuncta gubernas,culpato renovando mihi vitalia dona,hoc nunc maiores pro me tibi debeo grates, | |
105 | maiorum quanto errorum cognosco reatum.namque et incautus quidquid culpabile gessiinlicitum vagus per lubrica tempora vitae,te indulgente mihi totum scio posse remitti,ex quo me reprobans lapsum ad tua iura refugi, | |
110 | et si ulla umquam potui peccata cavere,quae mihi maiorem parerent commissa reatum,hoc quoque me indeptum divino munere novi.
Sed redeo ad seriem decursaque illius aevitempora, quo studiis intentus litteraturae | |
115 | ultro libens aliquem iam me mihi ipse videbarvotivum inpensi operis sentire profectum,Argolico pariter Latioque instante magistro,cepissemque etiam forsan fructum quoque dignum,ni subito incumbens quarterna acerba meorum | |
120 | conatus placitos studiorum destituissetvix impleta aevi quinta trieteride nostri.consternata autem pro me pietate parentum,quippe quibus potior visa est curatio nostricorporis invalidi quam docta instructio linguae, | |
125 | primitus hoc medicis suadentibus, ut mihi iugislaetitia atque animo grata omnia perspicerentur;quae pater in tantum studuit per se ipse parare,deposito ut nuper venandi attentius usu –causa equidem sola studiorum quippe meorum, | |
130 | neve his officeret, sibi me ad sua ludicra iungens,neu sine me placitis umquam solus frueretur –me propter rursus cura maiore resumenseiusdem ludi cuncta instrumenta novaret,ex quibus optatam possem captare salutem. | |
135 | quae protracta diu longi per tempora morbiinvexere mihi iugem iam deinde legendidesidiam, officeret durans quae postea sanosuccedente novo mundi fallacis amoreet tenero nimium affectu cedente parentum, | |
140 | sufficeret quibus ex nostra gaudere salute.qua ratione auctus noster quoque crevit et error,firmatus facile ad iuvenalia vota sequenda,ut mihi pulcher equus falerisque ornatior esset,strator procerus, velox canis et speciosus | |
145 | accipiter, Romana et nuper ab urbe petitaaurata instrueret nostrum sphera concita ludum,cultior utque mihi vestis foret et nova saepequaeque Arabi muris leni fragraret odore.nec minus et vegetus veloci currere vectus | |
150 | semper equo gaudens quotiens evasero casusabruptos, recolens – Christi me munere fas estcredere servatum, quod tum nescisse dolendum est,scilicet inlecebris urgentibus undique mundi.quas inter fluitans interque et vota parentum, | |
155 | iugiter in nostram tendentia posteritatem,iam prope sero calens aevi pro tempore nostriin nova prorupi iuvenalis gaudia luxus,quae facile ante puer rebar me posse cavere.attamen in quantum lasciva licentia cauto | |
160 | stricta coherceri potuit moderamine freni,congererem graviora meis ne crimina culpis,hac mea castigans lege incentiva repressi,invitam ne quando ullam iurisve alieniadpeterem carumque memor servare pudorem | |
165 | cedere et ingenuis oblatis sponte caverem,contentus domus inlecebris famulantibus uti,quippe reus culpae potius quam criminis essepraeponens famaeque timens incurrere damna.sed neque hoc etiam mea inter gesta silebo, | |
170 | unum me nosse ex me illo in tempore natum,visum autem neque illum tum, quia est cito functus,nec quemquam, fuerit spurius post qui meus, umquam,cum mihi lascivae inlecebris sociata iuventaelibertas gravius quisset dominando nocere, | |
175 | ni tibi, Christe, mei iam tunc quoque cura fuisset.
Talis vita mihi a ter senis circiter annisusque duo durans impleta decennia mansit,donec me invitum, fateor, pia cura parentumcogeret invectum blanda suetudine ritum | |
180 | deserere atque novum conpelleret esse maritumconiugis, antiquo potius cuius domus essetnomine magnifica, quam quae possessa placeread praesens posset nimiis obnoxia curis,dudum desidia domini neglecta senili, | |
185 | parva cui neptis functo genitore superstessuccessit, taedisque meis quae postea cessit.sed semel inpositum statuens tolerare laboremsuffragante animi studiis fervore iuventae,vix paucis domus indeptae exercere diebus | |
190 | gaudia contentus, malesuada otia curismutare insolitis cito meque meosque coegi,quos potui, exemplo proprii invitando laboris,quosdam autem invitos domini adstringendo rigore.atque ita suscepti status actibus inpiger instans | |
195 | protinus et culturam agris adhibere refectiset fessis celerem properavi inpendere curamvinetis conperta mihi ratione novandiset, quod praecipue plerisque videtur amarum,ultro libens primus fiscalia debita certo | |
200 | tempore persolvens propere mihi fida paraviotia, privatae post inpendenda quieti.quae et mihi cara nimis semper fuit ingenioquecongrua prima meo mediocria desideranti,proxima deliciis et ab ambitione remota, | |
205 | ut mihi compta domus spatiosis aedibus essetet diversa anni per tempora iugiter apta,mensa opulenta nitens, plures iuvenesque ministriinque usus varios grata et numerosa supellexargentumque magis pretio quam pondere praestans | |
210 | et diversae artis cito iussa explere peritiartifices stabula et iumentis plena refectis,tunc et carpentis evectio tuta decoris –nec tamen his ipsis attentior amplificandis,quam conservandis studiosior et neque census | |
215 | augendi cupidus nimis aut ambitor honorum,sed potius, fateor, sectator deliciarum,si qua tamen minimo pretio expensaque parariet salvo famae possent constare decore,ne nota luxuriae studium macularet honestum. | |
220 | quae mihi cuncta tamen grata acceptaque fruenticara magis pietas superabat magna parentum,obstringens sibi me nexu dominantis amoris,maiore ut parte anni ipsis praesentia nostraserviret, paribus perdurans consona votis | |
225 | communemque parans per mutua gaudia fructum.
Cuius vitae utinam nobis prolixior ususconcessus largo mansisset munere Christi,persistente simul priscae quoque tempore pacis!multimodis quisset nostrae prodesse iuventae | |
230 | consulti patris adsidua conlatio verbiexemplisque bonis studiorum instructio crescens.sed transacta aevi post trina decennia nostrisuccessit duplicis non felix cura laboris,publica quippe simul clade in commune dolenda | |
235 | hostibus infusis Romani in viscera regniprivata cum sorte patris de funere functi:ultima namque eius finitae tempora vitaetemporibus ruptae pacis prope iuncta fuere.at mihi damna domus populantem inlata per hostem, | |
240 | per se magna licet, multo leviora fueredefuncti patris inmodico conlata dolori,per quem cara mihi et patria et domus ipsa fiebat:tamque etenim fido tradentes mutua nobisofficia affectu conserto viximus aevo, | |
245 | vinceret aequaevos nostra ut concordia amicos.hoc igitur mihi subtracto inter prima iuventaetempora tam caro socio et monitore fideliilico me indocilis fratris discordia acerbaexcepit, validum genitoris testamentum | |
250 | solvere conantis specialia commoda matrisinpugnandi animo, cuius mihi cura tuendaehoc quoque maior erat, quo iustior, et pietatisnon minor affectus studium firmabat honestum.insuper adversis me pluribus exagitandum | |
255 | laeva facultatum prorumpens fama mearumexposuit blandas inter vanae ambitionisinlecebras gravibus coniuncta et damna periclis.quae meminisse licet pigeat transactaque dudumoblivione sua malim sopita silere, | |
260 | invitant adversa tamen per nostra tuorumcognita donorum solacia, Christe, bonorumemensis indepta malis tua munera fandoprodere et in lucem proferre recondita corde.namque et quanta mihi per te conlata potentum | |
265 | gratia praestiterit, facile experiendo probavi,saepe prius claro procerum conlatus honoriignorans, proprio quam praeditus ipse potirer,quantum et econtra vi impugnante malignaipsa patronorum mihi ambitiosa meorum | |
270 | obfuerint studia et nostri evidenter honores.ac mihi ante omnes specialiter, altera cuiuspars orientis erat patria, in qua scilicet ortuspossessorque etiam non ultimus esse videbar,iniecere manum mala, sed mihi debita dudum, | |
275 | quod me et invitum protracto errore tenerentagminis ipsa mei primum molitio pigra,dissona et interdum carorum vota meorum,saepius et propriis certans mens obvia votis,ambigui eventus quotiens formido recurrens | |
280 | tardabat coeptos sorte obsistente paratus,allicerent et contra animum suetudo quietis,otia nota, domus specialia commoda plura,omnibus heu! nimium blandis magnisque refertaedeliciis cunctisque bonis in tempore duro, | |
285 | hospite tunc etiam Gothico quae sola careret;quod post eventu cessit non sero sinistro,nullo ut quippe domum speciali iure tuentecederet in praedam populo permissa abeunti:nam quosdam scimus summa humanitate Gothorum | |
290 | hospitibus studuisse suis prodesse tuendis.
Sed mihi ad sortem praefatae condicionisaddita maioris nova est quoque causa laboris,ut me, conquirens solacia vana, tyrannusAttalus absentem casso oneraret honoris | |
295 | nomine, privatae comitivam largitionisdans mihi, quam sciret nullo subsistere censuiamque suo ipse etiam desisset fidere regno,solis quippe Gothis fretus male iam sibi notis,quos ad praesidium vitae praesentis habere, | |
300 | non etiam imperii poterat, per se nihil ipseaut opibus propriis aut ullo milite nixus.unde ego non partes infirmi omnino tyranni,sed Gothicam fateor pacem me esse secutum,quae tunc ipsorum consensu optata Gothorum | |
305 | paulo post aliis cessit mercede redemptanec penitenda manet, cum iam in re publica nostracernamus plures Gothico florere favore,tristia quaeque tamen perpessis antea multis,pars ego magna fui quorum, privatus et ipse | |
310 | cunctis quippe bonis propriis patriaeque superstes.namque profecturi regis praecepto Atiulfinostra ex urbe Gothi, fuerant qui in pace recepti,non aliter nobis quam belli iure subactisaspera quaeque omni urbe inrogavere cremata: | |
315 | in qua me inventum comitem tum principis eius,imperio cuius sociatos non sibi norant,nudavere bonis simul omnibus et genetricemiuxta meam mecum, communi sorte subactos,uno hoc se nobis credentes parcere captis, | |
320 | quod nos inmunes poena paterentur abire,cunctarumque tamen comitum simul et famularum,eventum fuerant nostrum quaecumque secutae,inlaeso penitus nullo adtemptante pudore,me graviore tamen relevato suspicione | |
325 | munere divino, iuges cui debeo grates,filia ut ante mea per me sociata maritoexcedens patria communi clade careret.
Nec postrema tamen tolerati meta laborisista fuit nostri, quem diximus: ilico namque | |
330 | exactos laribus patriis tectisque crematisobsidio hostilis vicina excepit in urbeVasatis, patria maiorum et ipsa meorum,et gravior multo circumfusa hostilitatefactio servilis paucorum mixta furori | |
335 | insano iuvenum {*nequam*} licet ingenuorum,armata in caedem specialem nobilitatis.quam tu, iuste deus, insonti a sanguine avertensilico paucorum sedasti morte reoruminstantemque mihi specialem percussorem | |
340 | me ignorante alio iussisti ultore perire,suetus quippe novis tibi me obstringere donis,pro quis me scirem grates debere perennes.sed mihi tam subiti concusso sorte pericli,quo me intra urbem percelli posse viderem, | |
345 | subrepsit, fateor, nimium trepido novus error,ut me praesidio regis dudum mihi cari,cuius nos populus longa obsidione premebat,urbe ab obsessa sperarem abscedere posseagmine carorum magno comitante meorum, | |
350 | hac tamen hos nostros spe sollicitante paratus,quod scirem imperio gentis cogente Gothoruminvitum regem populis incumbere nostris.explorandi igitur studio digressus ab urbead regem intrepidus nullo obsistente tetendi, | |
355 | laetior ante tamen, primo quam affarer amicumalloquio, gratumque magis fore quem mihi rebar.perscrutato autem, ut potui, interius viri votopraesidium se posse mihi praestare negavitextra urbem posito, nec tutum iam sibi prodens, | |
360 | ut visum remeare aliter pateretur ad urbem,ipse nisi mecum mox susciperetur in urbe,gnarus quippe Gothos rursus mihi dira minariseque ab ipsorum cupiens absolvere iure.obstipui, fateor, pavefactus condicione | |
365 | proposita et nimio indicti terrore pericli,sed miserante deo, adflictis qui semper ubiqueimploratus adest, paulo post mente resumptaipse licet trepidus, sed adhuc nutantis amiciconsilium audacter studui pro me ipse fovere, | |
370 | ardua dissuadens, quae scirem omnino neganda,praestanda quae autem, quam mox temptanda perurgens.quae non sero probans vir prudens ipse secutus,ilico consultis per se primatibus urbisrem coeptam adcelerans una sub nocte peregit | |
375 | auxiliante deo, cuius iam munus habebat,quo nobis populoque suo succurrere posset.concurrit pariter cunctis ab sedibus omnisturba Alanarum armatis sociata maritis.prima uxor regis Romanis traditur obses, | |
380 | adiuncto pariter regis caro quoque nato,reddor et ipse meis pactae inter foedera pacis,communi tamquam Gothico salutatus ab hoste,vallanturque urbis pomeria milite Alano,acceptaque dataque fide certare parato | |
385 | pro nobis, nuper quos ipse obsederat hostis.mira urbis facies cuius magna undique murosturba indiscreti sexus circumdat inermissubiecta exterius; muris haerentia nostrisagmina barbarica plaustris vallantur et armis. | |
390 | qua se truncatam parte agminis haud mediocriscircumiecta videns populantum turba Gothorum,ilico diffidens tuto se posse morarihoste intestino subito in sua viscera verso,nil temptare ausa ulterius properanter abire | |
395 | sponte sua legit. cuius non sero secutiexemplum et nostri, quos diximus, auxiliaresdiscessere, fidem pacis servare paratiRomanis, quoque ipsos sors oblata tulisset.Atque ita res {* *} temere a me coepta benigno | |
400 | auxilio domini eventu est expleta secundo,erroremque meum deus in nova gaudia vertitmultorum pariter mecum obsidione levata,adcrescunt quae cuncta mihi simul ad referendas,Christe, tibi grates, quas inpos solvere verbis | |
405 | parte rependo aliqua semper debere professus.
Sit tamen ista satis super his me esse profatum,inter barbaricas longo quae tempore gentesexpositus gessi. quorum mihi plurima saepeadversa experto rursum suasere moranti | |
410 | linquendas patriae sedes quantocius esse –quod fecisse prius fuerat magis utile nobis –illa ut contento peteremus litora cursu,pars ubi magna mihi etiamnunc salva manebatmaterni census, conplures sparsa per urbes | |
415 | Argivas atque Epiri veterisque novaeque,per quas non minima numerosis farta colonispraedia diffusa nec multum dissociataquamvis profusis dominis nimiumque remissispraebere expensas potuissent exuberantes. | |
420 | sed nec sero mea est proventus vota secutus,ut vel migrare exoptata hinc ad loca possem,vel mihi pars aliqua ex rebus superesset avitisinter barbaricas hostili iure rapinasRomanumque nefas, contra omnia iura licenter | |
425 | in mea grassatum diverso tempore damna;a quo se exuere admisso nec nomina possuntcara mihi, maior nostri est quae causa doloris,cum mihi damna rei damnis cumulentur amoris,quem scio me fidum primis debere propinquis, | |
430 | quamlibet offensum, nec fas non reddere duco.sed bene si sapio, gratanda haec nunc mihi sors est,quae tibi conplacuit, multo potiora paranteiam te, Christe, mihi, quam cum securior ipseplacatum rebar nostris adsistere votis, | |
435 | cum mihi laeta domus magnis floreret abundansdeliciis, nec pompa minor polleret honorisinstructa obsequiis et turbis fulta clientum.quae peritura cito illo me in tempore amassenunc piget et tandem sensu meliore senescens | |
440 | utiliter subtracta mihi cognosco fuisse,amissis opibus terrenis atque caducisperpetuo potius mansura ut quaerere nossem –sero quidem, sed nil umquam, deus, est tibi serum,qui sine fine manens miserandi ponere finem | |
445 | nescis et ignaris solis succurrere nostipraeveniendo prior multorum vota precantumet supra, quam petimus, bona nobis prospiciendoambiguisque etiam, quid pro se quisque precetur,plura petita negas, magis apta his dare paratus, | |
450 | qui sapiunt tua dona suis praeponere votis.namque et me moresque meos quanto prior ipsome melius nosses, in me prodendo probasti,quem maiora meis audentem viribus anteprospiciens melius per te mihi consuluisti | |
455 | conatus inhibendo meos nimis alta petentes,auderem ut monachi perfecto vivere ritu,cum mihi plena domus caris affectibus esset,qui sibi servari consuetam indicere curamposse viderentur, filii, mater, socrus, uxor | |
460 | cum grege non minimo famularum quippe suarum,quem totum pariter peregrinae exponere terraenec ratio aut pietas mens aut religiosa sinebat.sed tua magna manus divina et provida virtusconsilio sanctorum cuncta operando peregit, | |
465 | suadentum mihi tum morem servare vetustum,quem semel invectum maiorum traditionenunc etiam servans ecclesia nostra teneret;confessusque igitur, penitenda quae mihi noram,proposita studui constrictus vivere lege, | |
470 | non digno fortasse pians commissa labore,sed rectam servare fidem non inscius ipse,errorum discendo vias per dogmata prava,quae reprobans sociata aliis nunc respuo culpis.post autem, exacta iam ter trieteride quinta, | |
475 | rite recurrente statuto tempore paschaad tua, Christe Deus, altaria sacra reversuste miserante tua gaudens sacramenta recepiante hos ter decies super et bis quattuor annos –salvo tunc etiam propriae domus ordine, nuper | |
480 | qui fuerat, linqui et quam iam non posse probaremnec retinere tamen peregrino iugiter essetpossibile adstricto iam censu; quominus autemrem propriam expeterem, cuius meritumque situmqueanteriore loco iam me exposuisse recordor, | |
485 | obstabat flecti ad communia commoda coniunxindocilis nimioque metu navigare recusans,quam nec invitam trahere usquam fas mihi rebarparque nefas esset subtractis linquere natis.
Atque ita frustratus spe iam meliore quietis | |
490 | in rebus propriis post plura adversa fruendaeperpetuum exilium diversa sorte dierumexigo, iam dudum cunctis affectibus expers,primo socru ac matre, dehinc et coniuge functa,quae mihi cum fuerit rectis contraria votis | |
495 | officiente metu, fuit et defuncta dolori,tum subtracta, meae potuisset cum magis esseapta senectuti iunctae ad solamina vitae;quae mihi iam derant natis abeuntibus a me,non equidem paribus studiis nec tempore eodem, | |
500 | succensis pariter sed libertatis amore,quam sibi maiorem contingere posse putabantBurdigalae, Gothico quamquam consorte colono.quod licet invito me illos voluisse dolerem,sic conpensandum tamen hoc ipsum mihi rebar, | |
505 | commoda ut absentis praesentum cura iuvaret,fructus quippe rei nostrae, quicumque fuissent,sponte sua mecum paulatim participando.sed cito praereptus iuvenis iam presbyter unusmorte repentina luctum mihi liquit acerbum, | |
510 | summa autem rerum, tenuit quascumque, mearumtota erepta mihi multis fuit una rapina.insuper ipse etiam, velut ad solacia nostraqui superest, actu simul eventuque sinistrointer amicitias versatus regis et iras | |
515 | destituit prope cuncta pari mea commoda sorte.
Atque ita subtracta spe omni solaciorum,quae mihi per nostros rebar contingere posse,cunctaque sero probans a te magis esse petenda,quae cupimus, deus alme, subest cui summa potestas, | |
520 | Massiliae demum paulisper consistere legi,urbe quidem in qua plures sancti essent mihi cari,parva autem census substantia familiarisnec spes magna novis subitura ex fructibus esset,non ager instructus propriis cultoribus ullus, | |
525 | non vineta – quibus solis urbs utitur ipsaomne ad praesidium vitae aliunde parandum –sed tantum domus urbana vicinus et hortusatque ad perfugium secreti parvus agellus,non sine vite quidem vel pomis, sed sine terra | |
530 | digna coli; verum exigui iactura laborissuasit et in vacuum culturae inpendere curamvix plena exesi per iugera quattuor agriet fundare domum summa in crepidine saxi,ne quid de spatio terrae minuisse viderer. | |
535 | porro autem expensas, vitae quas posceret usus,conductis studui ex agris sperare paratas,donec plena magis servis mansit domus et dummaiores melior vires mihi praebuit aetas.at postquam in peius pariter mutavit utraque | |
540 | condicio instabilis semper generaliter aevi,paulatim, fateor, curis evictus et annisexul inops caelebs, {* *} facile in nova versusconsilia et varia multum ratione vacillans,Burdigalam revocare gradum conducere duxi; | |
545 | nec tamen effectus nostra est incepta secutus,utilitas cum vota sibi coniuncta iuvaret.quod mihi firmandae fidei, quantum puto, causaa te provisum fas est me credere, Christe,ut, praestare mihi quantum tua gratia posset, | |
550 | prolixo paulatim usu experiendo probarem,plurima subtracto cum per dispendia censuperdurare mihi speciem domus et renovatassaepius expensas te prospiciente viderem.pro qua sorte quidem vitae scio me tibi grates | |
555 | inmodicas debere, deus, pro me tamen ipsenescio, si salvo possim gaudere pudore –sive quod ipse adhuc propriae specie domus utens,seu quod divitibus contentus cedere natisomnia, quae possunt etiamnunc nostra videri, | |
560 | expensis patior me sustentari alienis –ni mihi nostra fides, quae nil proprium docet esse,subveniat, tam tuto aliena ut nostra putemus,quam nos nostra aliis debemus participanda.
Nec tamen hoc ipso vitae me in ordine passus | |
565 | ambiguum nutare diu, velociter ultrosolari es dignatus, deus, nostramque senectaminvalidam variis diverso tempore morbisiugiter adsuetus blandis palpare medellis,nunc quoque sic ipsi iuvenascere posse dedisti, | |
570 | ut, cum iam penitus fructus de rebus avitissperare ulterius nullos me posse probasses,cunctaque ipsa etiam, quae iam tenuatus habereMassiliae potui, amissa iam proprietateconscripta adstrictus sub condicione tenerem, | |
575 | emptorem mihi ignotum de gente Gothorumexcires, nostri quondam qui iuris agellummercari cupiens pretium transmitteret ultro,haut equidem iustum, verum tamen accipientivotivum, fateor, possem quo scilicet una | |
580 | et veteres lapsi census fulcire ruinaset vitare nova cari mihi damna pudoris.
Quo me donatum praestanti munere gaudensecce novas, deus omnipotens, tibi debeo grates,exuperent quae paene alias cumulentque priores, | |
585 | quas contestatus tota haec mea pagina praesenscontinet, et quamquam spatiis prolixior amplisevagata diu claudi se iam prope poscat,nostra tamen iugis devotio ponere finemnescit ad explenda tibi debita munia, Christe, | |
590 | hoc unum ipse bonum statuens, hoc esse tenendumconscius, hoc toto cupiens adquirere corde,omnibus usque locis et tempore iugiter omnite praefando loqui, te {*et*} meminisse silendo.quocirca et totum tibi me, deus optime, debens | |
595 | cunctaque quae mea sunt, opus hoc abs te, deus, orsusnunc quoque concludens tibi desino teque precatussaepius attente nunc multo inpensius oro,ut, quia vita in hac, qua nunc ego dego, seniliipsa morte magis plura <haut> agnosco timenda, | |
600 | nec mihi, quid potius cupiam, discernere promptum est –quamcumque in partem tua iam sententia vergit,da, precor, intrepidam contra omnia tristia mentemconstantemque tuae virtutis munere praesta,ut, qui iam dudum placitis tibi vivo dicatus | |
605 | legibus et sponsam conor captare salutem,nec vicina magis pro condicione senectaetempora plus metuam mortis, cui subiacet omnisaetas, ambiguae nec me discrimine vitaesuspectum exagitent varii formidine casus, | |
610 | vitari quos posse, deus, te praesule fido,sed, quaecumque manet nostrum sors ultima finem,mitiget hanc spes, Christe, tui conspectus et omnemdiscutiat dubium fiducia certa pavorem,me, vel in hoc proprio mortali corpore dum sum, | |
615 | esse tuum, cuius sunt omnia, vel resolutumcorporis in quacumque tui me parte futurum. |